Ab excessu divi Augusti (Annales)/Liber XIII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


Hic est indiculum libri XIII.

I - II - III - IV - XXIX - XXXIII - L - LX

I

Prima novo principatu mors Iunii Silani, proconsulis Asiae, ignaro Nerone, per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastidatus, adeo ut C. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit; verum Agrippina, fratri eius L. Silano necem molita, ultorem metuebat crebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate composita, insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris; quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. Haec causa necis; ministri fuere P. Celer, eques Romanus, et Helius, libertus, rei familiari principis in Asia impositi. Ab his proconsuli venenum inter epulas datum est, apertius quam ut fallerent. Nec minus properato Narcissus, Claudii libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodigentiam mire congruebat.

II

Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Aeneus Seneca obviam issent. Hi, rectores imperatoriae iuventae et, rarum in sociatate potentiae, concordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, iuvantes invicem, quo facilius lubricam principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. Certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, quae, cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans, habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat. Sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas, tristi adrogantia modum liberti egressus, taedium sui moverat. Propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more militiae petenti tribuno dedit 'Optimae matris'. Decreti et a senatu duo lictores, flamonium Claudiale, simul Claudio censorium funus et mox consecratio.

III

Die funeris, laudationem eius princeps exorsus est...

IV

Ceterum, peractis...

XXIX

Varie habita ac saepe mutata eius rei forma.

XXXIII

Coming soon

L

Eodem anno crebris populi flagitationibus immodestiam publicanorum arguentis, dubitavit Nero an cuncta vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret. Sed impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi, attinuere senatores, dissolutionem imperii docendo, si fructus quibus res publica sustineretur deminuerentur : quippe sublatis portoriis sequens ut tributorum abolitio expostularetur. Plerasque vectigalium societates a consulibus et tribunis plebei constitutas acri tum etiam populi Romani libertate ; mox reliqua ita provisa ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruerent. Temperandas plane publicanorum cupidines, ne per tot annos sine querela tolerata novis acerbitatibus ad invidiam verterent.

LX

Coming soon