Ab excessu divi Augusti (Annales)/Liber XIV

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere



Hic est indiculum libri XIV.

I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV - XV - XVI - XVII - XVIII - XIX - XX - XXI - XXII - XXIII

III

Igitur Nero vitare secretos ejus congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare quod otium capesseret. Postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus, interficere constituit, hactenus consultans, veneno an ferro vel qua alia vi. Placuitque primo venunum. Sed inter epulas principis si daretur, referri ad casum non poterat, tali jam Britannici exitio ; et ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum adversus insidias intentae ; atque ipsa praesumendo remedia munierat corpus. Ferrum et caedes quonam modo occultaretur nemo reperiebat ; et ne quis illi tanto facinori delectus jussa sperneret metuebant. Obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. Ergo navem posse componi docet, cujus pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram: "nihil tam capax fortuitorum quam mare ; et, si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus deliquerint? Additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati."