Aeterni regis

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Aeterni regis
1481

Sixtus, episcopus, servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam.

Eterni Regis clementia, per quam reges regnant, in suprema Sedis Apostolicespecula collocati, regum Catholicorum omnium, sub quorum felici gubernaculo Christifideles in justitia et pace foventur, statum et prosperitatem ac quietem et tranquillitatem sinceris desideriis appetimus, et inter illos pacis dulcedinem vigere ferventer exoptamus; ac hiis que per predecessores nostros, Romanos pontifices, et alios propterea provide facta fuisse comperimus, ut firma perpetuo et illibata permaneant, et ab omni contentionis scrupulo procul existant, apostolice confirmationis robur favorabiliter adhibemus.

Dudum siquidem ad audientiam felicis recordationis Nicolai Pape V., predecessoris nostri, deducto quod quondam Henricus, infans Portugalie, carissimi in Christo filii nostri, Alfonsi Portugalie et Algarbii regnorum regis illustris patruus-


[Aquí sigue el resto de la confirmación de la bula Romanus pontifex de 8 de enero de 1455 y de la Inter caetera de 13 de marzo de 1456. / Here follows the rest of the confirmation of the bulls of January 8, 1455, and of March 13, 1456.]


Postmodum vero, cum inter prefatum Alfonsum Regem et charissimum in Christo filium nostrum Ferninandum Castelle et Legionis Regem illustrem, eorumque subditos, humani generis hostis causante versutia, guerre aliquandiu viguissent, tandem, divina operante clementia, ad pacem et concordiam devenerunt, et pro pace inter ipsos firmanda et stabilienda nonnulla capitula inter se fecerunt, inter que unum capitulum fore dinoscitur hujusmodi tenoris:

Item voluerunt prefati Rex et Regina Castelle, Aragonie, et Sicilie, et illis placuit, ut ista pax sit firma et stabilis ac semper duratura, [et] promiserunt ex nunc et in futurum quod nec per se nec per alium, secrete seu publice, nec per suos heredes et successores, turbabunt, molestabunt, nec inquietabunt, de facto vel de jure, in judicio vel extra judicium,, dictos dominos Regem et Principem Portugalie nec reges qui in futurum in dicto regno Portugalie regnabunt nec sua regna, super possessione et quasi possessione, in qua sunt, in omnibus comerciis, terris, et permutationibus sive resignatis Guinee, cum suis mineriis seu aurifodinis, et quibuscunque aliis insulis, littoribus, seu costis maris, terris, detectis seu detegendis, inventis et inveniendis, insulis de la Madera, de Portu Sancto, et Insula Deserta, et omnibus insulis dictis de los Asores, id est, Ancipitrum, et insulis Florum, et etiam insulis de Cabo Verde, id est, Promontorio Viridi, et insulis quas nunc invenit, et quibuscunque insulis que deinceps invenientur aut acquirentur, ab insulis de Canaria ultra et citra et in conspectu Guinee, ita quod quicquid est inventum vel invenietur et acquiretur ultra in dictis terminis, id quod est inventum et detectum remaneat dictis Regi et Principi de Portugallia et suis regnis, exceptis duntaxat insulis de Canaria, Lanzarote, Lapalma, Forteventura, Lagomera, Ho Fierro, Ha Gratiosa, Ha Gran Canaria, Tanarife, et omnibus aliis insulis de Canaria, acquisitis aut acquirendis, que remanent regnis Castelle; et ita non turbabunt nec molestabunt nec inquietabunt quascunque personas, que dicta mercimonia et contractus Guinee nec dictas terras et littora aut costas, inventas et inveniendas, nomine aut potentia et manu dictorum dominorum Regis et Pricipis Portugallie vel suorum successorum tractabunt, negociabuntur, vel acquirent, quocunque titulo, modo, vel manerie quod sit aut esse possit.

Immo, per istam presentem, promittunt et assecurant bona fide, sine dolo malo, dictis dominis regi et principi Portugalie et successoribus suis, quod non mittent per se nec per alios nec consentient, immo defendent, quod sine licentia dictorum dominorum regis et principis Portugalie, non vadent ad negociandum dicta commercia et tractus nec in insulis, terris Guinee, inventis vel inveniendis, gentes suas naturales vel subditos in quocunque loco et in quocunque tempore et in quocunque casu, opinato vel inopinato, nec quascunque alias gentes exteras que morarentur in suis regnis et dominiis, vel in suis portubus armarent vel caperent victualia et necessaria ad navigandum, nec dabunt illis aliquam occassionem, favorem, locum, auxilium nec assensum, directe vel indirecte, nec permittant armari nec onerari ad eundum illuc, aliquo modo. Et si aliqui ex naturalibus vel subditis regnorum Castellevel extranei quicunque sint, irent ad tractandum, impediendum, damnificandum, depredandum, acquirendum in dicta Guinea et in dictis locis mercimoniorum et permutationum et mineriorum seu aurifodinorum et terris et insulis que sunt invente et in futurum inveniende, sine licentia et expresso consensu dictorum dominorum, regis et principis Portugalie, vel suorum successorum, quod tales sint puniende eo modo, loco, et forma quod ordinatum est per dictum capitulum istius nove reformationis tractatus pacis, que servabuntur et debent servari in rebus maritimis contra eos qui descendunt in littora sin[us], et portus ad depredandum, damnificandum, vel ad male agendum, vel in mari medio dictas res faciant.

Preterea, Rex et Regina Castelle et Legionis promiserunt et concesserunt, modo supradicto, pro se et suis successoribus, ut se non intromittant ad inquirendum et intendendum aliquo modo in conquesta regni de Fez, sicuti se non intromiserunt reges antecessores sui preteriti Castelle, immo libenter dicti domini, rex et princeps Portugalie, et sua regna et sui successores poterunt prosequi dictam conquestam et eam defendant quomodo illis placuerit, et promiserunt et consenserunt in omnibus dicti domini, rex et regina Castelle, nec per se nec per alios, nec in judicio nec extra judicium, nec de facto nec de jure, non movebunt super premissis, nec in parte, nec super re que ad illud pertineat, litem, dubium, questionem, nec aliquam contemptionem, immo, totum preservabunt, complebunt integre et faciant observari et compleri sine aliquo defectu; et ne im posterum possit allegari ignorantia de vetatione et penis dictarum rerum contractarum, dicti domini miserunt illico justitiis et officialibus portuum dictorum suorum regnorum, ut totum quod dictum est servent, compleant, et fideliter exequantur, et mittant ad preconizandum et publicandum in sua curia et in dictis portubus maris eorum supradictorum regnorum et dominorum, ut id perveniat ad eorum notitiam.

Nos igitur, quibus cura universalis Dominici gregis celitus est commissa, quique ut temenur inter principes et populos Christianos pacis et quietis suavitatem viguere et perpetuo durare desideramus, cupientes ut littere Nicolai et Calixti, predecessorum hujusmodi, ac preinsertum capitulum necnon omnia et singula in eis contenta, ad Divini Nominis laudem et principum et populorum singulorum regnorum predictorum perpetuam pacem firma perpetuo et illibata permaneant, moto proprio, non ad alicujus nobis super hoc oblate petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate ac providentia et ex certa scientia, necnon de apostolice potestatis plenitudine, litteras Nicolai et Calixti predecessorum hujusmodi, ac capitulum predicta rata et grata habentes, illa, necnon omnia et singula in eisdem contenta, auctoritate apostolica, tenore presentium approbamus et confirmamus, ac presentis scripti patrocinio communimus, decernentes illa, omnia et singula, plenum firmitatis robur obtinere ac perpetuo observari debere. Et nichilominus venerabilibus fratribus, Elborensi et Silvensi ac Portugaliensi Episcopis, per apostolica scripta, motu et scientia similibus, mandamus, quintinus ipsi vel duo aut unus eorum, per se vel alium seu alios, singulas litteras ac capitulum predicta, ubi et quando opus fuerit, solemniter publicantes, ac eisdem Regi et Principi Portugalie eorumque successoribus in omnibus et singulis premissis efficacis defensionis presidio assistentes, non permittant eosdem regem et principem et successores, contra premissa vel eorum aliquod, per quoscunque cujuscunque dignitatis, status, gradus, vel conditionis fuerint, molestari seu etiam impediri, molestatores et impedientes necnon contradictores quoslibet et rebelles, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia, appellatione postposita compescendo, non obstantibus, omnibus supradictis, aut si aliquibus, communiter vel divisim, ab Apostolica sit Sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, approbationis, communitionis, consitutionis, et mandati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo octuagesimo primo, undecimo kalendas Julii, pontificatus nostri anno decimo.

Jo. De Salos
P. De Monte
Jo. Horn
L. Grifus