Audi filia et

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Audi filia et
Urbanus IV vel Clemens IV
c. 1260–1268


...Reginam Cypri verbis compunctionem excitantibus reprehendit, quod castitatem non servat vidualem.

Reg. Vat. 29 A fol. 1 ep. 2. -- Vat. Lat. 6735 n. 9. -- Leop. Delisle, Recueils epist. de Berard de Naples in Notices et Extraits des mss de la Bibl. Nat., XXVII, 2 p. 124-5 -- Jordan, n. 865.


Idem. Reginae <Cypri>[1]

Audi, filia, et inde aurem tuam monitis paternis inclina, viam vide qua graderis, immo invium quod ingressa diceris, diligenter considera, prudenter attende, ut possis sapienter advertere, quam insipienter, ut dicitur, tuam famam neglegeris, quam periculose propriam salutem contempseris quamque imprudenter pudicitiae gressus egressa, generositatem tui generis asperneris. Audi quae de te murmur, immo clamor vulgi, non solum murmurat, sed exclamat et forsitan dolore moveberis et poenitens viam repetes virtutis. An non dolore plenum occurrit reginae nomen excelsum in tantam ignominiam devenire, linguis obloquentium, immo, proh dolor, vera, ut fertur, et manifesta loquentium lacerari. Quid putas dicitur, dum auditur claritatem regiam fore tam reprehensibilis vitae maculis obfuscatam. Ecce diceris in campo licentiae post illicita currere. Ecce licet illustribus praecipue mulieribus sit praecipuum debitum observatio castitatis, tu illam, sicut asseritur, non observas, sed ignominiosis actibus et te maxime omnino dedecentibus, ad ignominiam generis damnationem animae plurimorum scandalum ignominiose deservis. O filia, quomodo potes sic verecundiam abiecisse? An credis posse talia occultari? Non consideras quod ista diu latere non possunt? Nonne nosti, quod et si homines ista interdum ad tempus lateant, tandem patent. Nonne saltem Deus ista requiret? Nonne credis quod ipse scrutator est cordium et conscius secretorum? et quod ei nihil occultum, nullum secretum late eundem? Numquid tacentibus aliis, vermis conscientiae lenius remorderet aut testis conscientia remissius accusaret? Et miserum, qui contemnit hunc testem!

Dolemus itaque, filia, dolemus procul dubio vicem tuam et tibi, si tamen tu doleas condolemus, quod in tantam iam rueris famae ruinam, quod animam tuam in tantum profundum periculi profundaris. Vide igitur et considera, corrige et dirige in conspectu Domini vias tuas, ad melioris vitae studia te convertere studeas, ut damna famae resarcias et concilieris ad plenum Domino Deo tuo. Quod si forsan vehementibus impulsa carnis impulsibus ipsius stimulos continere non potes, nube potius quam uraris, ut animae tuae saluti consulas, terrae provideas, infamiae notae, quae tui nominis claritatem inficiunt, abstergantur. Pro certo scitura, quod si monita nostra circa praedictorum correctionem excessuum forsitan, quod non credimus, obaudires, talia non proponimus tollerare, quin ad id auctoritatis apostolicae partes aliter interponere studeamus.


Regina Cypri, de qua heic, iudicio auctorum (Delisle, l. c. p. 126, Jordan, o. c. p. 341 not. 2) est Isabella viduata uxor Hugonis II regis Cypri; iste autem fuit filius Henrici I et Stephaniae, sororis Mariae, quam Joannes Ibellinus repudiavit; vivebat ergo cum muliere nepotis. Meriot a Pontifice arguebatur. Cf. de sororibus Hetumi I: Ducange, o. c. p. 63 et 127. Isabella ista ter adhuc post mortem viri sui nupsit; v. Delisle o. c. p. 126 et De Mas Lattrie, Hist. de Chypre, I 418.


  1. In margine legitur: Ad reginam Cypri super eadem.