Biblia Sacra Vulgata (Stuttgartensia)/Petri II

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


Fairytale left blue.png Petri I Ioannis I Fairytale right blue.png
Petri II
Novum Testamentum


epistula Petri II

1:1 Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi
1:2 gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri
1:3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute
1:4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem
1:5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam
1:6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem
1:7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem
1:8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione
1:9 cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum
1:10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando
1:11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
1:12 propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate
1:13 iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione
1:14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi
1:15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis
1:16 non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis
1:17 accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
1:18 et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto
1:19 et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris
1:20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit
1:21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines
2:1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem
2:2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur
2:3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat
2:4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari
2:5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens
2:6 et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
2:7 et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit
2:8 aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant
2:9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
2:10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes
2:11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium
2:12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt
2:13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum
2:14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
2:15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit
2:16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam
2:17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur
2:18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
2:19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est
2:20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
2:21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato
2:22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti
3:1 hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
3:2 ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
3:3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes
3:4 dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae
3:5 latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
3:6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit
3:7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum
3:8 unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus
3:9 non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
3:10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur
3:11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus
3:12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent
3:13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat
3:14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
3:15 et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
3:16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
3:17 vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate
3:18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen

Fairytale left blue.png Petri I Ioannis I Fairytale right blue.png