Biblia Sacra Vulgata (Stuttgartensia)/Samuelis II

E Wikisource


Fairytale left blue.png Samuelis I Regum I Fairytale right blue.png
Samuelis II
Vetus Testamentum


regi quae vidisti adoravit Chusi Ioab et cucurrit
18:22 rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii baiulus
18:23 qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi
18:24 David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum
18:25 et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius
18:26 vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius
18:27 speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit
18:28 clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem
18:29 et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud
18:30 ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret
18:31 apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te
18:32 dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum
18:33 contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi
19:1 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum
19:2 et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
19:3 et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio
19:4 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi
19:5 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum
19:6 diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi
19:7 nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens
19:8 surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
19:9 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
19:10 Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem
19:11 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius
19:12 fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem
19:13 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab
19:14 et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
19:15 et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
19:16 festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
19:17 cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem
19:18 transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem
19:19 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
19:20 agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis
19:21 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
19:22 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
19:23 et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
19:24 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
19:25 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth
19:26 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus
19:27 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi
19:28 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem
19:29 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones
19:30 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
19:31 Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
19:32 erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis
19:33 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem
19:34 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem
19:35 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi
19:36 paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine
19:37 sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur
19:38 dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
19:39 cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
19:40 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
19:41 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo
19:42 et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
19:43 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel
20:1 accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel
20:2 et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem
20:3 cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes
20:4 dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens
20:5 abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat
20:6 ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos
20:7 egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri
20:8 cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere
20:9 dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum
20:10 porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri
20:11 interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab
20:12 Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum
20:13 amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri
20:14 porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
20:15 venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
20:16 et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
20:17 qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio
20:18 rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
20:19 nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini
20:20 respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior
20:21 non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum
20:22 ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
20:23 fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
20:24 Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis
20:25 Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
20:26 Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David
21:1 facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas
21:2 vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda
21:3 dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini
21:4 dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis
21:5 qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel
21:6 dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo
21:7 pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul
21:8 tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi
21:9 et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei
21:10 tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem
21:11 et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul
21:12 et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe
21:13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant
21:14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec
21:15 factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David
21:16 Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David
21:17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel
21:18 secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa
21:19 tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium
21:20 quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa
21:21 blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David
21:22 hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius
22:1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
22:2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
22:3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
22:4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
22:5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
22:6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
22:7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
22:8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
22:9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
22:10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
22:11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
22:12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
22:13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
22:14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
22:15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
22:16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
22:17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
22:18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
22:19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
22:20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
22:21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22:22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22:23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
22:24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
22:25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
22:26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
22:27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris
22:28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
22:29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
22:30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
22:31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
22:32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
22:33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
22:34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
22:35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
22:36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
22:37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
22:38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
22:39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
22:40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
22:41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
22:42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
22:43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
22:44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
22:45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
22:46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
22:47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
22:48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
22:49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
22:50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
22:51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
23:1 haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel
23:2 spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam
23:3 dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei
23:4 sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra
23:5 nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
23:6 praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus
23:7 et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
23:8 haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
23:9 post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium
23:10 cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda
23:11 et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim
23:12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
23:13 necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
23:14 et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem
23:15 desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
23:16 inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
23:17 dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
23:18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus
23:19 et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat
23:20 et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
23:21 ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
23:22 haec fecit Banaias filius Ioiadae
23:23 et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto
23:24 Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem
23:25 Semma de Arari Helica de Arodi
23:26 Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
23:27 Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
23:28 Selmon Aohites Maharai Netophathites
23:29 Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
23:30 Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
23:31 Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
23:32 Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
23:33 Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
23:34 Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites
23:35 Esrai de Carmelo Farai de Arbi
23:36 Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
23:37 Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
23:38 Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
23:39 Urias Hettheus omnes triginta septem
24:1 et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
24:2 dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius
24:3 dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
24:4 obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel
24:5 cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad
24:6 et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem
24:7 transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
24:8 et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem
24:9 dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
24:10 percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis
24:11 surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens
24:12 vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
24:13 cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem
24:14 dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis
24:15 inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum
24:16 cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
24:17 dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
24:18 venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
24:19 et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus
24:20 conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
24:21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo
24:22 et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum
24:23 omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
24:24 cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
24:25 et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel

Fairytale left blue.png Samuelis I Regum I Fairytale right blue.png