Carmina (Accius)/Annales

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Liber I

Maia nemus retinens gravido concepit in alvo.

Liber XXVII

Calones famulique metellique caculaeque.

Ex incertis libris

Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae
conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis,
eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes
exercent epulas laeti famulosque procurant
quisque suos; nosterque itidem est mos traditus illinc       5
iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem.
fraxinus fixa ferox infensa infunditur ossis.
ut quam fragilissimus alvos