Carmina (Accius)/Didascalica

E Wikisource

Liber I[recensere]

Placare hostem ferocem inimiciterque accensum.
sapientiaeque invictae gratia atque honoris
patera Nestorem mactavit aurea.
Audax falsidica, gnati mater pessimi,
odibilis, natura impos, excors, ecfera. 5

Liber II[recensere]

Vt dum velint brevitatem consequi verborum.
aliter ac sit relatum redhostiant responsum.
sed Euripidis, qui choros temerius in fabulis . . .

Liber VIII[recensere]

Actoribus manuleos baltea machaeras

Liber IX[recensere]

Nam quae varia sint genera poematorum, Baebi, quam-
que longe distantia alia ab aliis, nosce.
Vectigalia legerant vestra, et servantur statim.
et magnificissimei excelsissimeique honore

Ex incertis libris[recensere]

Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Plauti
Anus, nec Bis compressa nec Boeotia umquam fuit,
neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci
Titi.