Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXIII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Liber I
Carmen XXIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXII I, XXIV Fairytale right blue.png


Vitas hinuleo me similis, Chloe,
Quaerenti pavidam montibus aviis
    Matrem non sine vano
        Aurarum et siluae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis, seu virides rubum
    Dimovere lacertae,
        Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:
    Tandem desine matrem
        Tempestiva sequi viro.

Fairytale left blue.png I, XXII I, XXIV Fairytale right blue.png