Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXXVIII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber I
Carmen XXXVIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXXVII


Persicos odi, puer, adparatus,
displicent nexae philyra coronae,
mitte sectari, rosa quo locorum
sera moretur.

simplici myrto nihil adlabores
sedulus curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
vite bibentem

Fairytale left blue.png I, XXXVII