Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XIII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber III
Carmen XIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XII III, XIV Fairytale right blue.png


O fons Bandusiae splendidior vitro,
dulci digne mero non sine floribus,
cras donaberis haedo,
cui frons turgida cornibus

primis et venerem et proelia destinat;
frustra: nam gelidos inficiet tibi
rubro sanguine rivos
lascivi suboles gregis.

te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile
fessis vomere tauris
praebes et pecori vago.

fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cavis inpositam ilicem
saxis, unde loquaces
lymphae desiliunt tuae.

Fairytale left blue.png III, XII III, XIV Fairytale right blue.png