Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XVI

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber III
Carmen XVI
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XV III, XVII Fairytale right blue.png


Inclusam Danaen turris aenea
robustaeque fores et vigilum canum
tristes excubiae munierant satis
nocturnis ab adulteris,

si non Acrisium virginis abditae
custodem pavidum Iuppiter et Venus
risissent: fore enim tutum iter et patens
converso in pretium deo.

aurum per medios ire satellites
et perrumpere amat saxa potentius
ictu fulmineo: concidit auguris
Argivi domus ob lucrum

demersa exitio; diffidit urbium
portas vir Macedo et subruit aemulos
reges muneribus; munera navium
saevos inlaqueant duces.

crescentem sequitur cura pecuniam
maiorumque fames. iure perhorrui
late conspicuum tollere verticem,
Maecenas, equitum decus.

quanto quisque sibi plura negaverit,
ab dis plura feret nil cupientium
nudus castra peto et transfuga divitum
partis linquere gestio,

contemptae dominus splendidior rei,
quam si quidquid arat inpiger Apulus
occultare meis dicerer horreis,
magnas inter opes inops.

purae rivos aquae silvaque iugerum
paucorum et segetis certa fides meae
fulgentem imperio fertilis Africae
fallit sorte beatior.

quamquam nec Calabrae mella ferunt apes
nec Laestrygonia Bacchus in amphora
languescit mihi nec pinguia Gallicis
crescunt vellera pascuis:

inportuna tamen pauperies abest
nec, si plura velim, tu dare deneges.
contracto melius parva cupidine
vectigalia porrigam

quam si Mygdoniis regnum Alyattei
campis continuem. multa petentibus
desunt multa: bene est cui deus obtulit
parca quod satis est manu.

Fairytale left blue.png III, XV III, XVII Fairytale right blue.png