Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen X

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber IV
Carmen X
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, IX IV, XI Fairytale right blue.png


O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
insperata tuae cum veniet pluma superbiae
et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
nunc et qui color est puniceae flore prior rosae

mutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam,
dices 'heu,' quotiens te in speculo videris alterum,
'quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit
vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'

Fairytale left blue.png IV, IX IV, XI Fairytale right blue.png