Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen XV

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber IV
Carmen XV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, XIV


Phoebus volentem proelia me loqui
victas et urbis increpuit lyra,
   ne parva Tyrrhenum per aequor
      vela darem. tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes
et signa nostro restituit Iovi
   derepta Parthorum superbis
      postibus et vacuom duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum evaganti frena licentiae
   iniecit emovitque culpas
      et veteres revocavit artis,

per quas Latinum nomen et Italae
crevere vires famaque et imperi
   porrecta maiestas ad ortus
      solis ab Hesperio cubili.

custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis exiget otium,
   non ira, quae procudit ensis
      et miseras inimicat urbis.

non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
   non Seres infidique Persae,
      non Tanain prope flumen orti.

nosque et profestis lucibus et sacris
inter iocosi munera Liberi
   cum prole matronisque nostris,
      rite deos prius adprecati,

virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis
   Troiamque et Anchisen et almae
      progeniem Veneris canemus.

Fairytale left blue.png IV, XIV