Carmina Archipoetae/Salve mundi domine, Cesar noster, ave

E Wikisource
Salve mundi domine, Cesar noster, ave
XII saeculum p.Ch.n.

Salve mundi domine, Cesar noster ave!
cuius bonis omnibus iugum est suave;
quisquis contra calcitrat putans illud grave,
obstinati cordis est et cervicis prave.

Princeps terre principum, Cesar Friderice,
cuius tuba titubant arces inimice,
tibi colla subdimus, tygres et formice
et cum cedris Libani vepres et mirice.

Nemo prudens ambigit te per dei nutum
super reges alios regem constitutum
et in dei populo digne consecutum
tam vindicte gladium, quam tutele scutum.

Unde diu cogitans quod non esset tutum
Cesari non reddere censum vel tributum,
vidua pauperior tibi do minutum,
de cuius me laudibus pudet esse mutum.

Tu foves et protigis magnos et minores,
magnis et minoribus tue patent fores;
omnes ergo Cesari sumus debitores,
qui pro nostra requie sustinet labores.

Dent fruges agricole, pisces piscatores,
auceps volatilia, feras venatores:
nos poete pauperes, opum contemptores,
scribendo Cesareos canimus honores.

Filius ecclesie fidem sequor sanam,
contempno gentilium falsitatem vanam;
unde iam non invoco Febum vel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.

Christi sensus imbuat mentem christianam,
ut de christo domini digna laude canam,
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
relevat in pristinum gradum rem Romanam.

Scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
et sumpsisse cornua multos populorum,
de quibus commemoro gentem Lombardorum.

Que dum turres erigit more Giganteo
volens altis turribus obviare deo,
contumax et fulmine digna Ciclopeo
instituta principum sprevit ausu reo.

Libertatis titulo volens gloriari,
nolens in Italia regem nominari,
indignata regulis legum cohartari
extra legum terminos cepit evagari.

De tributo Cesaris nemo cogitabat,
omnes erant cesares, nemo censum dabat;
civitas Ambrosii velud Troia stabat,
deos parum, homines minus formidabat.

Dives bonis omnibus et beata satis,
nisi quia voluit repugnare fatis;
cuius esse debuit summa libertatis,
ut quod erat Cesaris daret ei gratis.

Surrexit interea rex iubente deo,
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
similis in preliis Jude Machabeo,
de quo quicquid loquerer minus esset eo.

Non est eius animus in curanda cute,
curam carnis comprimit animi virtute;
de communi cogitans populi salute
pravorum superbiam premit servitute.

Quanta sit potencia vel laus Friderici,
cum sit patens omnibus, non est opus dici;
qui rebelles lancea fodiens ultrici
representat Karolum dextera victrici.

Hic ergo considerans orbem conturbatum
potenter agreditur opus deo gratum,
et ut regnum revocet ad priorem statum,
repetit ex debito census civitatum.

Prima suo domino paruit Papia,
urbs bona, flos urbium, clara potens pia;
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur brevitatis via.

Post Papiam ponitur urbs Novariensis,
cuius pro imperio dimicavit ensis
frangens et reverberans viribus inmensis
impetum superbie Mediolanensis.

Carmine, Novaria, semper meo vives,
cuius sunt per omnia commendandi cives;
inter urbes alias eris laude dives,
donec desint Alpibus frigora vel nives.

Letare, Novaria, numquam vetus fies,
meis te carminibus renovari scies:
fame tue terminus nullus erit dies;
nunc est tibi reddita post laborem quies.

Mediolanensium dolor est inmensus,
pre dolore nimio conturbatur sensus;
civibus Ambrosii furor est accensus,
dum ab eis petitur ut a servis census.

Interim precipio tibi, Constantine:
iam depone dexteram, tue cessent mine!
Mediolanensium tante sunt ruine,
quod in urbe media modo regnant spine.

Tantus erat populus atque locus ille,
si venisset Gretia tota cum Achille,
in qua tot sunt menia, tot potentes ville,
non eam subicere possent annis mille.

Iussu tamen Cesaris obsidetur locus,
donec ita venditur esca sicut crocus.
In tanta penuria non est ibi iocus,
ludum tandem Cesaris terminavit rocus.

Sonuit in auribus angulorum terre
et in maris insulis huius fama gerre;
quam si mihi liceat plenius referre,
hoc opus Eneidi poteris preferre.

Modis mille scriberem bellicos conflictus,
hostiles insidias et viriles ictus,
quantis minis inpetit ensis hostem strictus,
qualiter progeditur castris rex invictus.

Erant in Ytalia greges vispillonum;
semitas obsederat rabies predonum,
quorum cor ad scelera semper erat pronum,
quibus malum facere videbatur bonum.

Cesaris est gloria, Cesaris est donum,
quod iam patent omnibus vie regionum,
dum ventis exposita corpora latronum
surda flantis boree captant aure sonum.

Iterum describitur orbis ab Augusto,
redditur res publica statui vetusto;
pax terras ingreditur habitu venusto,
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.

Volat fama Cesaris velut velox ecus;
hac audita trepidat imperator Grecus;
iam, quid agat nescius, iam timore cecus,
timet nomen Cesaris ut leonem pecus.

Iam tiranno Siculo Siculi detrectant;
Siculi te siciunt, Cesar, et exspectant;
iam libenter Apuli tibi genu flectant,
mirantur quid detinet, oculos humectant.

Archicancellarius viam preparavit,
dilatavit semitas, vepres extirpavit;
ipso iugo Cesaris terram subigavit
et me de miserie lacu liberavit.

Imperator nobilis, age sicut agis!
sicut exaltatus es, exaltare magis!
fove tuos subditos, hostes cede plagis
super eos irruens ultione stragis!