Carmina Minora/32

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png 31 33 Fairytale right blue.png


Criste potēns rērum, redeuntis conditor aevī,
vōx summī sensūsque deī, quem fūdit ab altā
mente pater tantīque dedit cōnsortia rēgnī,
impia tū nostrae domuistī crīmina vītae
passus corporeā nūmen vestīre figūrā
adfārīque palam populōs hominemque fatērī;
quemque uterō inclūsum Mariae mox nūmine vīsō
virgineī tūmēre sinūs, innūptaque māter
arcānō stupuit complērī vīscera partū
auctōrem paritūra suum: mortālia corda
artificem tēxēre polī, mundīque repertor
pars fuit hūmānī generis, latuitque sub ūnō
pectore, quī tōtum lātē complectitur orbem,
et quī nōn spatiīs terrae, nōn aequoris undā
nec capitur caelō, parvōs cōnflūxit in artūs.
quīn et suppliciī nōmen nexusque subīstī,
ut nōs subriperēs lētō mortemque fugārēs
morte tuā, mox aetheriās ēvēctus in aurās
pūrgātā repetēns laetum tellūre parentem.
     Augustum foveās, fēstīs ut saepe diēbus
annua sincērī celebret iēiūnia sacrī.



Fairytale left blue.png 31 33 Fairytale right blue.png