Carta fratrum hospitalis Sancti Johannis burgensibus Gibelini

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Carta fratrum hospitalis Sancti Johannis burgensibus Gibelini
1168


In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Notum sit omnibus hominibus, tam futuris quam presentibus, quod ego Gibertus, servus et custos Hospitalis Iherusalem, in communi capitulo, cum laude et auctoritate omnium fratrum clericorum ac laicorum, juxta tenorem concessionis domini et predecessoris mei Raimundi bone memorie, dono terram ad mansiones faciendas et ad laborandum in civitate Bersabee Juda, que alio nomine Begebelinus vocatur, burgensibus quorum nomina sunt hoc: Petrus Alvernensis; Bernardus; Guillelmus, frater ejus; Sanctius Gasco; Stepanus Lombardus; Johannes de Corseniana; Guido, gener ejus; Petrus de Rohas; Gerardus Bornifer; Lambertus Pictavis; Petrus de Lesmeses; Richardus de S. Abraham; Adalardus de Ramis; Helyas de Milac; Petrus, vitricus ejus; Lambertus, sutor; Petrus Cathalanus; Martinus, gener ejus; Raimundus Gasco; Johannes de Corozana; Helyas de Burdel; Brun Burgundie; Stephanus Alvernensis; Guillelmus de Ramis; Gerardus Flamingus; Stephanus, carpentarius; Gilabertus de Carcasona; Bernardus Pictagoricensis; Bernardus Malasis; Poncius, camelarius; Ugo Latro; Bernardus de Josafat. Et omnibus aliis qui venturi sunt et venerunt ante captionem Ascalone similiter tribuimus et heredibus suis jure perpetuo et usque in sempiternum, sine ullo malo ingenio, unicuique terram ad duas carrucas, a Begebelino usque ad toronnum quod dicitur Tamarin. Ipsi vero fideliter in unoquoque anno reddent terragium de omnibus laboribus suis, scilicet vinearum et camporum, et omnium aliarum rerum; et decimas, exceptis oleribus, atque justiciam et consuetudinem servabunt. Judicia Jerusalem et de omnibus lucris que fecerint super paganos reddent nobis juxta consuetudinem Lithde, quam alio nomine vocamus Ramas. Hanc donationem facio, sicut superius scriptum est, illis et heredibus suis imperpetuum. Et cum aliquis eorum vendere voluerit domum suam, aut vineam, aut terram, primum offeret ministro Hospitalis uno robuino minus quam alius inde dare voluerit; et si minister emere noluerit, per consilium ministri vendat alteri servitium qui similiter inde faciat. Et si acciderit quod aliquis vir vel mulier capiatur in adulterio, publice verberatus vel verberata eiciatur de tota terra illa. At latro si ibi captus fuerit, ipse et omnes res ejus sint in potestate ministri Hospitalis, ac pro suprascriptis observandis fecerint et facient fidelitatem pauperibus et nobis et successoribus nostris. In hac donatione fuerunt cum domino Raimundo Petrus Guillelmi, cancellarius ejus; et Bertrandus, sacerdos; et Stephanus, frater ejus; et Radolfus, sacerdos; et Stephanus de Cappella; Robertus Comes, et frater ejus; Gilabertus; Gerardus; Ugo; et Odo de Calmunt; et Garnerius; et Desiderius; et Petrus Gasco; et Robertus, pincerna; et Petrus, cocus; et Bernardus Gasco; et Bernardus Aimar; et Guillelmus, cocus; et quamplures alii, qui non sunt scripti, quorum consilio hanc donationem fecimus. Addimus etiam rogatu bonorum hominum, et ut terra melius populetur, ut tam prescripti homines quam sui heredes imperpetuum habeant potestatem terras suas, vineas et domos vendendi vel inguadiandi quibuscumque voluerint, salva per omnia Hospitalis justicia, exceptis religionibus et militibus. Et pro venditionibus de carruca dabunt Hospitali unum bizantium; et si amplius vel minus quam unam carrucam vendiderint, ad rationem unius bizantii de carruca persolvent venditionem Hospitali, et de domo unum robuinum. Hujus rei testes et laudatores sunt: Guigo, preceptor; Castus, thesaurarius; frater Piotus; frater Petrus de Crato; frater Amoravius; frater Aimo, tunc preceptor Hospitalis Gibelini, et alii plures. De hominibus Gibelini: Raimundus, filius Stephani Lombardi; Johannes Burgundie; Petrus de Fabrica; Morin Paschalinus; Petrus de Jerusalem; Andreas Lornus; Petrus de Fores; Durandus, filius Petri de Fores; Petrus Montonus, et alii plures. Anno incarnationis dominice factum est hoc M C LX VIII, a deliberatione Jerusalem LXIX anno, domino Amalrico patriarcha presidente in cathedra Jerusalem, glorioso Amalrico rege Francorum quinto regnante.

(Cartulaire general des Hospitaliers de S. Jean de Jérusalem (1100-1310), ed. J. Delaville le Roulx, vol. 1 (1100-1200) (Paris, Ernest Leroux, 1894), no. 399, pp. 272-273)