Carmina (Catullus)/30
Catullus 30 est carmen Catullo ex Carmina eius. Haec inscribet certum Alfenum qui fortisan Varus in Catullo 10 Catulloque 22 est, et haec defactam affinitatem cum Alfeno explicat.
Verba Latina [recensere]
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis;
eheu quid faciant, dic, homines cuive habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
Fons [recensere]
Bender, Henry V., et Forsyth, Phyllis. Catullus: Expanded Edition. 2005: Bolchazy-Carducci Publishers, Inc.
