Carmina (Catullus)/7

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Carmen 6 Carmen 8 Fairytale right blue.png

Quaeris, quot mihi basiationes
Tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae harenae
Lasarpiciferis iacet Cyrenis,       5
Oraclum Iouis inter aestuosi
Et Batti ueteris sacrum sepulcrum,
Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtiuos hominum uident amores,
Tam te basia multa basiare       10
Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

Fairytale left blue.png Carmen 6 Carmen 8 Fairytale right blue.png