F: Berolinensis n.1831 saec. IX
P: Vaticanum Palatinum n.1448 saec. X
E: Einsidlense n.167 saec. IX
H: Sangallense n.251 saec. IX
M: Parisinum n.4860 saec. X
1. XVI. De mundi aetatibus.
2. Sex aetatibus mundi tempora distinguuntur.
3. Prima aetas ab Adam usque Noe, continens generations X, annos vero mille DCLVI. quae tota periit diluvio, sicut infantium mergere solet oblivio.
4. Secunda a Noe usque ad Abraham, generationes similiter conplexa X. annos autem CCXCII. quae in lingua inventa est, id est Hebrea. a pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae et nomen inde accepit, quod fari, id est loqui non potest.
5. Tertia ab Abraham usque ad David generationes XIIII, annos vero DCCCCXLII continens. et quo ab adulescentia incipit homo posse generare, Matheus generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est.
6. Quarta a David usque transmigrationem Babylonis, generationibus aeque iuxta Matheum XIIII, annis autem CCCCLXXIII porrecta, a qua regum tempora ceperunt: iuvenalis enim dignitas regno est habilis.
7. Quinta deinde usque ad adventum salvatoris in carnem generationibus et ipsa XIIII, porro annis DLXXXVIIII extenta, in qua ut gravi senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebrea quassatur.
8. Sexta quae nunc agitur nulla generationum vel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita ipsa totius saeculi morte finienda.
9. XVII. Cursus et ordo temporum.
10. Prima ergo actas continent annos iuxta Hebreos IDCLVI, iuxta LXX interpretes IICCXLII.
11. Adam cum esset CXXX annorum, genuit Seth, qui pro Abel natus est.
12. Seth ann. CV genuit Enos, qui coepit invocare nomen domini.
13. Enos annorum XC genuit Cainan [cui nomen interpretatur natura dei]. M
14. Cainan annorum LXX genuit Malaleel [ qui interpretatur plantatio domini]. FMP
15. Malaleel annorum LXV genuit Iareth [qui interpretatur discendens vel portans]. M
16. Iareth annorum CLXII genuit Enoc, qui translatus est a deo.
17. Enoc anorum LXV genuit Matusalem [qui interpretatur dedicatio]. M
17a. [Concupiscunt filii dei filias hominum]. FP
18. Matsusalem ann. CLXXXVII genuit Lamech.
19. Gigantes nati sunt.
20. Lamech ann. CLXXXII genuit Noe, qui arcam aedificavit.
21. Noe ann DC venit diluvium.
22. XVIII. De secundo aetate.
23. Secundo aetas continet ann. Iuxta Hebreos CCXCII, iuxta LXX interpretes DCCCCXLII vel adiecto Cainan ILXXII.
24. Sem [c annorum] ann II post diluvium genuit Arfaxath, a quo Chaldei. EH
25. Arfaxath ann. XXXV genuit Sale, a quo Samarite et Indi.
26. Sale annorum XXX genuit Heber, a quo Hebrei.
27. Heber annorum XXXIIII genuir Falech.
28. Turris aedificatur.
29. Falech annorum XXX genuit Reu.
30. Dii primum adorantur.
31. Reu annorum XXXII genuit Seruch.
32. Regnum inchoat Scitharum.
33. Seruc annorum XXX genuit Nachor.
34. Regnum Aegyptiorum nascitur.
35. Nachor annorum XXVIIII genuit Thara.
36. Regnum Assyriorum et Syciniorum exoritur.
37. Thara annorum LXX genuit Abraham.
38. Semiramis condidit Babyloniam.
39. XVIIII. De tertia aetate.
40. Tertia aetas continent ann. DCCCCXLII.
40a. [Abraham ann. LXXV venit in Chananeam]. FP
41. Abraham ann. C genuit Isaac. 42. Nam primo genuit Ismahel, a quo Ismahelite.
43. Isaac annorum LX genuit Iacob.
44. Regnum inchoat Argivorum.
45. Iacob annorum XC genuit Ioseph.
46. Memphis in Aegypto conditur.
47. Ioseph ann. CX vixit.
48. Grecia sub Argo segetes habere coepit.
49. Hebreorum servitas ann. CXLVII.
50. Cecrops Athenas condidit.
51. Moyses annis XL rexit Israel.
52. Lacedemon conditur.
53. Iosue annis XXVI.
54. Iudices a Moyse usque ad Samuel praefuerunt [ann. CCCV].
55. Othoniel annis XL.
56. Cadmus Thebarum rex Grecas litteras invenit.
57. Aoth annis LXXX.
58. Amphion musicus claruit.
59. Deborra annis XL.
60. Primus Latinis regnat Picus.
61. Gedeon annis XL.
62. Orpheus Linusque musici claruerunt.
63. Abimelec annis III.
64. Iste LXX fraters suos interfecit.
65. Thola annis XXIII.
66. Priamus regnat in Troia.
67. Iair annis XXII.
68. Carmentis Latinas literas repperit.
69. Iepthe annis VI.
70. Hercules se flammis iniecit.
71. Abessa ann. VII.
72. Bellum Troiae decennale surrexit.
73. Achialon ann. X hic in LXX interpretibus non habetur.
74. Labdon ann. VIII.
75. Aeneas venit Italiam.
76. Samson ann. XX.
77. Ascanius Albam condidit.
78a. [Hactenus iudicum liber tempora signat]. M
78. Hely ann. XL.
79. Regnum Siciniorum finitur.
80. Samuhel et Saul ann. XXXII.
81. Lacedemoniorum regnum oritur.
82. XX. De quarta aetate.
83. Quarta aetas continet annos iuxta Hebreos CCCCLXXIII: LXX translatores XII adiciunt.
84. David ann. XL.
85. Carthago a Didone conditur.
86. Salomon ann. XL.
87. qui templum aedificavit anno CCCCLXXX egressionis ex Egypto, ex quo apparet Samuhel et Saul XL annis praefuisse.
88. Roboam annis XVII.
89. Regnum Israhel et Iuda dividitur.
90. Abia ann. III.
91. Pontifex Abimelech insignis habetur.
92. Asa ann. XLI.
93. Hieu prophetes occiditur ab Asa rege Israhel.
94. Iosaphat ann. XXV.
95. Helias, Abdias Michasque prophetant.
96. Ioram ann. VIII.
97. Edom defecit a regno Iudae.
98. Ochozias ann. I.
98a. [Ionadab clarus habetur]. M
99. Helias rapitur.
100. Athalia ann. VI.
101. Ionadab filius Rechab sacerdos claruit.
102. Ioas an. XL.
103. Zacharius Ioiadae filius lapidatur.
104. Amasias ann. XXVIIII.
105. Amos prophetavit in Israhel.
106. Ozias ann. LII.
107. Assyriorum regnum in Meos transfertur, quod [a Beli principio] steterat an. ICCCV. FP
108. Ioatham ann. XVI.
109. Osee, Iohel Esaiasque prophetant.
110. Achaz ann. XVI.
111. Roma conditur
112. et Israhel in Medos transfertur.
113. Ezechias ann. XXVIIII.
114. Romulus centum senators constituit.
115. Manasses ann. LV.
116. Numa duos menses adiecit.
117. Amon ann. II.
118. Tullius in re publica censum exegit.
119. Iosias ann. XXXI.
120. Thales fysicus claruit.
121. Ioachim ann. XI.
122. Huius anno tertio Nabucodonosor Iudeam cepit.
123. Sedecias ann. XI.
124. Templum Hierosolimis incensum est.
125. XXI. De quinta aetate.
126. Quinta aetas continet ann. DLXXXVIIII.
127. Hebreorum captivitas ann. LXX.
128. Iudith historia conscibitur.
129. Darius ann. XXXVI.
130. Huius secundo anno Iudeorum soluta est captivitas. EHM
Huius secundo anno templum Hierosolimis extruitur: primus autem regni eius inter LXX annos captivitatis Iudaice concluditur. FP
131. Xerses ann. XXI.
132. Herodotus historiographus agnoscitur.
133. Artarxerses ann. XL.
134. Esdra legem, Neemias Hierosolimam restaurat.
135. Darius qui et Nothus ann. XVIIII.
136. Plato nascitur.
137. Artarxerses ann. XL.
138. Hester historia conpletur.
139. Artarxerses qui et Ochus ann. XXVI.
140. Demostenes et Aristoteles praedicantur.
141. Xerses Ochi filius ann. IIII.
142. Xenocrates claruit.
143. Darius ann. VI.
144. Hucusque regnum Persarum: dehinc Grecorum.
145. Alexander ann. V: nam septem eius priores cum Persarum regibus subputantur.
146. Ptholomeus Largi filius ann XL.
147. Machabeorum liber inchoat primus.
148. Filadelfus ann. XXXVIII.
149. Setuaginta interpretes claruerunt.
150. Euergetes ann. XXVI.
151. Iesus sapientiae librum composuit.
152. Philopater ann. XVII.
153. Machabeorum liber secundus inchoat.
154. Epiphanes ann. XXIIII.
155. Romani Grecos obtinuerunt.
156. Philometor ann. XXXV.
157. Hunc Antiochus superans Iudaeos oppressit.
158. Euergetes ann. XXVIIII.
159. Brutus Hispaniam subegit.
160. Soter ann. XVII.
161. Varro Ciceroque nascuntur.
162. Alexander ann. X.
163. Syria per Gabinum ducem subicitur Romanis.
164. Ptholomeus Cleopatre filius ann. VIII.
165. Salustius historiographus nascitur.
166. Dionisius ann. XXX.
167. Pompeius Iudeam cepit.
168. Cleopatra ann. II.
169. Hucusque regnum Grecorum: nunc Romanorum.
170. Iulius Cesar ann. V.
171. Ab hoc Cesares appellati.
172. XXII. De sexta aetate.
173. Sexta aetas continet annos praeteritos DCCVIIII.
174. Octavianus ann. LVI.
175. Huius anno XLII dominus nascitur
176. conpletis ab Adam annis IIIDCCCC LII, iuxta alios VCXCVIIII.
176a. [A nativitate domini nostri Iesu Christi usque ad Tiberium sunt anni XIIII]. EHM
177. Tiberius ann. XXIII.
178. Huius ann. XVIII dominus crucifigitur.
179. Gaius ann. IIII.
180. Mattheus euangelium scribit.
181. Claudius ann. XIIII.
182. Petrus Romam, Marcus Alexandriam petit.
183. Nero ann. XIIII.
184. Petrus et Paulus cruci gladioque traduntur.
185. Vespasianus ann. X.
186. Huius secundo anno Titus Hierosolymam subvertit.
187. Titus ann. II.
188. Hic facundus et pius fuit.
189. Domicianus ann. XVI.
190. Iohannes in Pathmos religatur.
191. Nerva ann. I.
192. Iohannes apostolus Ephesum rediens euangelium scripsit.
193. Traianus ann. XVIIII.
194. Symon Hierosolimorum episcopus crucifigitur.
195. et requiescit Iohannes apostolus.
196. Adrianus ann. XXI.
197. Aquila interpres habetur.
198. Antonius Pius ann. XXII [mens III]. FP
199. Valentinus et Marcion agnoscuntur.
200. Antonius minor ann. XVIIII.
201. Katafrigarum heresies exoritur.
202. Commodus ann. XIII.
203. Teodotion interpres habetur.
204. Helius Pertinax ann. I.
204a. [Hic Iuliani iuris periti scelere occiditur]. M
205. Severus Pertinax ann. XVIII.
206. Simachus interpres habetur.
207. Antonius Caracalla ann. VII.
208. Quinta editio Hierosolimis invenitur.
209. Macrinus ann. I.
209a. [Abgarus vir sanctus regnavit, ut vult Affricanus]. M
210. Aurelius Antoninus ann. IIII.
211. Sexta editio Nicapoli repperitur.
212. Alexander ann. XIII.
213. Origenes Alexandriae claruit.
214. Maximus ann. III.
215. Hic persequitur Christianos.
216. Gordianus ann. VII.
217. Fabianus episcopus Romae celebratur.
218. Philippus ann. VII.
219. Hic primus Christianus imperator fuit.
220. Decius ann. I.
221. Antonius monachus [in Aegypto] claruit. M
222. Gallus et Volusianus ann. II.
223. Novatiana heresies exoritur.
224. Valerianus cum Gallieno ann. XV.
225. Ciprianus martyrio coronatur.
226. Claudius ann. II.
227. Paulus Samusathenus heresim condidit.
228. Aurelianus ann. V.
229. Hic persiquitur Christianos.
230. Tacitus ann. I.
230a. [Anatholius Laodicie Syriae episcopus claruit]. M
231. Probus ann.VI.
232. Manicheorum heresies exorta est.
233. Carus ann. II.
234. Iste de Persis triumphavit.
235. Dioclitianus et Maximianus ann. XX.
236. Iste persequiter Christianos. FP His persecutoribus intra XXX dies XVII milia passi sunt. EHM
237. Valerianus ann. II. EHM Maximus et Severus ann. I. FP
237a. [Huius brevitas imperii nihil dignum hystoriae contulit]. M
238. Constantinus an. XXX.
239. Nicena synodus congregatur.
240. Constantius et Constans an. XXIIII.
241. Ossa Andreae et Lucae Constantinopoli transferuntur.
242. Iulianus ann. II.
243. Hic ex Christiano paganus persequitur Christianos.
244. Iovianus ann. I.
245. Hic cum omni exercitu Christianus efficiter.
246. Valentinianus ann. XIIII.
247. Gratianus ann. VI.
248. Ambrosius et Martinus episcopi clarescunt.
248a. [Valens ann. III]. P
249. Valentinianus cum Teodosio ann. VIIII.
250. Hieronimus in Bethlem predicatur.
250a. [Synodus in Constantinopoli CCCL episcoporum, in quo omnes hereses condemnantur]. EHM 1.4.11.
251. Theodosius ann. III cum Arcadio et Honorio.
252. Iohannes anachorita claruit.
253. Archadius ann. XIII cum fratre Honorio.
254. Iohannes Crysostomus et Augustinus episcopi praedicantur.
255. Honorius ann. XV cum Theodosio minore.
256. Cirillus Alexandriae claruit.
256a. [Concilium Cartaginense CCXIIII episcoporum Pelagium condemnant]. EHM 1. 2. 4. 5. 6.
257. Theodosius minor ann. XXVI.
258. Ephesena synodus Nestorium condemnat.
259. Marcianus ann. VII.
260. Calcidonense concilium geritur.
260a. [Anglorum gens in Brittaniam venit]. EHM. 6
261. Leo maior ann. XVII.
262. Aegyptus errore Dioscori latrat.
262a. [Leo minor ann. I]. EHM. 6.
262b. [Theodericus rex Romam obtinuit]. EHM. 6.
263. Zenon ann. XVII.
264. Corpus Barnabae apostolic repperitur.
265. Anastasius ann. XXVII.
266. Fulgentius episcopus praedicatur.
267. Iustinus ann. VIII.
268. Acephalorum heresies abdicatur.
268a. [Benedictus abba claruit] EHM
269. Iustinianus ann. XXXVIIII.
270. Huius sexto anno primus Dionisi circulus inchoat.
271. Iustinus minor ann. XI.
272. Armenii fidem Christi suscipiunt.
273. Tiberius ann. VII.
274. Herminigildus rex Gotthorum martyrio coronatur.
275. Mauricius ann. XXI.
276. Gregorius Romae floruit episcopus.
277. Focas ann. VIII.
278. Saxones in Brittania fidem Christi suscipiunt.
279. Heraclius ann. XXXVI.
280. Iudaei in Hispania Christiani efficiuntur.
281. Eraclonas cum matre sua Martina ann. II.
281a. [His temporibus acephalorum heresis instauratur]. M
282. Constantinus filius Eracli mens. VI.
282a. [Hoc tempore eadem acephalorum heresis sub anathemate condemnatur]. M
283. Constantinus filius Constantini ann. XXVIII.
284. Eclipsis solis facta est ind. VII V nonas Maias.
285. Constantinus Filius Constantini superioris ann. XVII.
286. Hic sextam synodum composuit.
287. Iustinianus filius Constantini ann. X.
287a. [Ipse ob culpam perfidiae regni gloria privatus et exultus]. M
288. Africa restaurata est imperio Romanorum.
289. Leo ann. III.
290. Tiberius dehinc quintum agit annum ind. prima.
291. Reliquum sextae aetatis deo soli patet.