Civitas solis

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Civitas solis
1623
F. Thomae Campanellae
CIVITAS SOLIS
Poetica.
Idea
Reipublicae Philosophicae

CIVITAS SOLIS
VEL
DIALOGUS POETICUS,
INTERLOCUTORES.
Hospitalarius Magnus, et Nautarum
Gubernator Genuensis Hospes.


Hospitalarius
EIA quaeso, memora tandem quaecunque tibi hac in navigatione contigerunt.
Genuensis
Narravi iam quo pacto totius orbis terrarum peragraverim gyrum, ac demum in Taprobanam pervenerim coactusque fuerim in terram descendere, ubi incolarum metu sylvam adierim ex qua tandem egressus in planitiem magnam prorsus sub aequatore constiterim.
Hospitalarius
Hic quid tibi accidit?
Genuensis
Ex templo in agmen frequens virorum, ac mulierum armaturum incidi, quorum multi nostrum callebant idioma simul atque in Solis Civitatem me conduxerunt.
Hospitalarius
Dic qua ratione isthaec civitas fabrefacta est, quaque gubernetur?
Genuensis
Attolitur ex amplissima planitie collis ingens, super quo maior pars civitatis fundata est. At multiplices illius ambitus exponuntur ad multum spatium extra montis radices, qui ea constat magnitudine, qua civitatis diameter duo et plus milliaria continet, ut circuitus sit septem. At ex gibbositate plura capit, quam si in planitie foret. Distincta est in septem gyros ambitusve ingentes, a septem planetis nominatos, et ab altero in alterum per quatuor strata viarum intratur, perque portas quatuor ad mundi angulos quatuor spectantes. Et profecto sic aedificata est, ut si quis primum expugnaret gyrum, necesse habet duplicato labore expugnare secundum; et maiori tertium, ac semper geminare vires, laboresque. Quapropter septies expugnanda est volenti eam subiugare. Ego tamen iudicio nec primum posse occupari ambitum ita crassus est, terra plenus, munitus propugnaculis, turribus, bombardis, et fossis.
Ingressus igitur per portam Aquilonarem (quae ferro operta est, sic fabrefacta, ut possit elevari ac demitti, et facile, et fortiter obserari processibus suis in postium robustorum finibus decurrentibus mirifico artificio) intercapedinem planam vidi 70. passuum inter prima ac secunda moenia. De hinc visuntur palatia ingentia muro secundi gyri copulata omnia, ut unum esse omnia dicere queas. Porriguntur ex media altitudine palatiorum fornices continuati per gyrum totum, super quibus sunt deambulatoria, et substentantur columnis ab imo crassis formosisque, subposticus quasi sepientibus, sicuti peristilia, sive claustra monachorum. Inferne autem introitus non habent, nisi ab interiori pariete in sui parte concava, et intratur in aedes inferiores plane; in superiores vero per scalas marmoreas ad interiora consimilia deambulatoria, et ex illis ad superiores aedes, quae formosae sunt, et fenestras habent ad concavum, et convexum parietem; et gracilibus distinguuntur parietibus. Quippe murus convexus, id est, exterior crassitiem habet palmorum octo, concavus vero trium, intermedii unius, et forte cum dimidio. De hinc pervenitur ad secundam planitiem angustiorem prima passibus fere tribus. Atque secundi ambitus primus conspicitur murus, consimilibus ornatus deambulatoriis superne, et inferne, et ab interiori parte alius est murus interior palatia includens, secunda maeniana et peristilia habet consimilia, columnis suffulta inferne, superne vero picturas egregias, ubi sunt aedium inavae superiorum. Itaque deinde per consimiles ambitus et muros duplices intercludentes palatia, ornatos deambulatoriis, porrectis exterius, fultis columnis, itur usque ad supremum, ac continuo per planum aequale. Attamen quando per portas transitur, quae duplices sunt, hoc est exterioris interiorisque muri, scanditur per gradus sed ita formatos, quod vix discernitur ascensio; quoniam oblique inceditur et quasi invisibilibus distinctae sunt scalae elationibus. In montis cacumine arca est plana bene spatiosa, et in medio eius templum adsurgit mirifico constructum artificio.
Hospitalarius
Perge nunc, perge, dic, oro per vitam.
Genuensis
Templum absolutae rotunditatis forma decoratur; non circundatur muris, sed super columnis haeret crassis pulchre concinnatis. Testudo maxima, mira arte extructa in centro, vel polo sui, testudinem editiorem habet parvam, et in hac spiraculum, quod altari imminet; quod unicum est, ac in centro templi, columnis circumseptum, templum vere excedit 350. passus. Capitellis forinsecus columnarum innituntur fornices porrecti quasi octo passus extrorsum unde aliae columnae ipsos sustinentes attolluntur, inhaerentes crasso muro fortique erecto passibus tribus inter quem ac priores columnas deambulatoria sunt inferiora, pavimentis constrata pulchris et in muri concavo crebris distincti portis amplissimis, sedilia sunt immobilia, tametsi inter columnas interiores templum substentantes, non decoraeque. Super altare nihil conspicitur nisi globus magnus, in quo totum depictum est caelum, et alter globus in quo depicta est Tellus. Porro in caelo testudinis magnae omnes caeli stellae a prima usque ad sextam magnitudinem depictae cernuntur, propriis notatae nominibus, ac virtutibus, quas terrestribus influunt rebus, in tribus quaeque versiculis. Adsunt poli, et circuli maiores minoresque iuxta rectum horizontem ipsorum in templo adnotati, sed non perfecti, quoniam deficit murus interne. Ad videntur perfici in relatione ipsorum ad globos, qui sunt in altari. Pavimentum pretiosis lapidibus collucet. Lampades aureae septem continuo igne accensae pendent, septem planetarum nomina gerentes. Super templo circumdant testudinem parvam cellae quaedam pulchrae ac parvae, et post planam intercapedinem super claustris seu fornicibus internarum, et externarum columnarum multae sunt cellae, ac grandes, decoraeque, ubi sacerdotes, et religiosi habitant quasi quadraginta novem. Super minorem testudinem quasi vexillum volubile omnino eminet ostentans ventos quos signant usque ad 36. Ac norunt qualem ferant annum venti singuli, et quales in mari ac terra mutationes, sed non nisi sui climatis. Ibidem sub vexillo codex adservatur literis inscriptis aureis.
Hospitalarius
Rogo te generose Heros, edissere mihi totam regiminis ipsorum rationem. Huc enim te praestolabar.
Genuensis
Princeps magnus inter eos est sacerdos quem vocant suo idiomate HOH, nostro autem diceremus metaphysicum. Hic est omnium caput in temporalibus ac spiritualibus, omniaque negotia ac causae in ipsius iudicio postremum terminantur. Tres illi assistunt principes collaterales, Pon, Sin, et Mor, quod nostra lingua sonat Potestas, Sapientia, et Amor. Potestati curae sunt negotia belli ac pacis, artes militares, estque supremus in re bellica, at non super O. Ipse regit magistratus militares, milites, curam munitionum gerit, fortificationum, et expugnationum, et machinarum bellicarum, et fabricarum, et artificum huiusmodi res tractantium. Sapientiae vero curae subiacent artes liberales et mechanicae, et scientiae omnes, et magistratus illorum et doctores, et disciplinarum scholae. Sibique subiacent tot magistratus quot scientiae. Est magistratus qui vocatur Astrologus, item et Cosmographus, Arithmeticus, Geometra, Historiographus, Poeta, Logicus, Rhetor, Grammaticus, Medicus, Physiologus, Politicus, Moralis, unumque modo volumen habent, quod vocant sapientiam, in quo omnes sunt scientiae compendio ac facilitate mira conscriptae. Hunc legunt ad populum iuxta ritum Pythagoreorum. Hic sapientia, totius civitatis parietes internos, externosque inferiores ac superiores picturis praestantissimis adornari fecit, omnesque scientias in eis designari mirifico ordine. In muris templi exterioribus, et in cortinis, quae demittuntur cum sacerdos concionatur ne vox dispersa praetervolet auditores, pictae sunt stellae ipsarumque magnitudines, virtutes et motus, tribus versiculis notatae singulae.
In interiori muro primi ambitus conspiciuntur depictae omnes figurae Mathematicae longe plures quam Archimedes, et Euclides invenerunt et ad parietis proportionem grandes et decore signatae cum brevi declaratione, versiculo contenta in singulis. Sunt et definitiones et propositiones, &c. In exteriori convexo est primo descriptio integra per magna simul totius terrae; hanc consequuntur tabulae peculiares cuiuslibet provinciae. Ubi et ritus, et leges, et mores, et origines, et vires incolarum brevi prosa comprehenduntur. Et alphabeta, quibus utuntur provinciae omnes, visuntur super alphabeto Civitatis Solis.
In interiori secundi gyri domiciliorum scilicet secundorum cernuntur omnia lapidum genera pretiosorum et communium, et mineralium, metallorumque pictorum, at et verorum quoque frustula cum declaratione apposita singulis in duobus versiculis. In exteriori omnia maria signata sunt, et flumina, et lacus, et fontes, quae sunt in mundo; et vina, olea, et liquores cuncti, ipsorumque origines, qualitates, et virtutes. Adsuntque ampullae super fornicibus muro confabricatae, diversis plenae liquoribus a centum et trecentis annis, quibus varias curant infirmitates. Sunt et grandines, et nives, et tonitrua, et quaecunque in aere fiunt suis expressae figuris versiculisque. Habent artem etiam faciendi intra cubiculum omnia meteorologica. i. ventos, pluvias, tonitrua, iridem, &c.
In interiori tertii gyri sunt omnes arborum et herbarum species depictae. Aliquae autem sunt in testis vivae super fornicum sunt exteriori pariete cum declarationibus, ubi primo inventa sunt, quae sint ipsarum vires, et qualitates, et similitudines ipsarum cum rebus caelestibus, et metallis, et cum partibus corporis humani, et cum rebus marinis, et ipsarum usus in medicina, &c. In exteriori omnium piscium genera fluviorum, lacuum, et marium, ipsorumque mores, et virtutes, generationis ratio, vitae, educationis, et usus, quem habent ad mundum et ad nos, ipsorum quoque similitudines cum rebus caelestibus et terrestribus a natura et ab arte productis, ita quod obstupui cum viderem piscem, episcopum, et catenam, et loricam, et clavum, et stellam, et verpam, et simulacra istarum rerum apud nos existentium, omnino referentes. Visuntur echini, conchilia, spondili, &c. Et quidquid scitu dignum mundus aqueus habet, mirabili pictura ac scriptura ibi patet.
In quarto interiori avium genera omnia depicta visuntur, ipsorumque qualitates, magnitudines, mores, colores, vita, &c. Ac phoenix verissima illis habetur. In exteriori omnia reptilium animalium genera patent, serpentes, dracones, vermes, et insecta, et muscae, culices, tafani, scarabei, &c. Cum ipsorum conditionibus, virtutibus, venenis, et usibus &c. Ac longe plura sunt quam nos existimare possimus.
In quinto interiori habentur animalia perfecta terrestria, tot generum, ut obstupescas. Nec nos millesimam novimus partem et cum sint plurima et ingentis magnitudinis in exteriori quoque depicti sunt, gyri ambitu, hem! Quot equorum genera modo? Pape, quae figurarum pulchritudo docte declarentur.
In sexto interiori depictae sunt omnes mechanicae artes, ipsarumque instrumenta, et quibus modis apud diversas nationes tractantur, et iuxta dignitatem suam locatae, ac declaratae apparent et simul inventores ipsarum. In exteriori vero sunt depicti omnes inventores scientiarum, et armorum, et legumlatores, ubi vidi Moysem, Osirim, Iovem, Mercurium, Lycurgum, Pompilium, Pythagoram, Zamolhim, Solonem, Charondam, Phoronaeum, aliosque plurimos, quin et Mahometum depictum habent, quem tamen ut fabulosum ac sordidum legislatorem oderunt. At in loco dignissimo IESV CHRISTI vidi effiegiem, ac duodecim apostolorum quos dignissimos reputant, magnique faciunt, ut supra homines. Vidi Caesarem, Alexandrum, Pyrrhum, et Hannibalem, aliosque bello et pace praeclaros heroas, praecipue Romanos in inferioribus sub porticibus depictos. Cumque admirando quaererem, unde ipsi nostrorum nossent historiam, indicarunt, apud se omnium linguarum peritiam extate; ac de industria per orbem totum continuo sese mittere Exploratores et Legatos, qui mores et vires, et regimen, et historias nationum perdiscerent, bona ac mala cunctarum, ac deinde ad Rempublicam suam referrent, et in hac valde oblectantur. Vidi apud Chinenses inventas esse bombardas et Typographiam antequam apud nos. Sunt magistri harum picturarum declaratores et pueri sine labore quasi ludendo addiscere consueverunt scientias omnes, historico tamen modo ante primum decennium.
Amor generationis primum curam gerit, ut ita copulentur masculi foeminis, quod optimam edant prolem. Ac irrident nos, qui generationi canum et equorum studiosam navamus curam, humanam vero negligimus. Item ipsius regimini subest educatio natorum, medicina pharmacopolae, satio, et collectio frugum, et fructuum, agricultura, pastoralis, mensarum apparatus, coquinaria, et quidquid pertinet ad victum, et vestitum, et coitum venereum, multosque magistros ac magistras his artibus dedicatos, ipse regit.
Metaphysicus autem haec omnia cum his tribus tractat principibus: absque ipso enim factum est nihil; omniaque negotia Reipublicae inter quatuor hosce pertractantur; et quo inclinat metaphysicus, concurrunt pari consensu omnes.
Hospitalarius
At hic fodes; magistratus, officia, functiones, educationem, genus vivendi, utrum sit Respublica an Monarchia, an Aristocratia.
Genuensis
Hoc genus hominum ab India illuc convenit, effugientes a clade magorum regionem depopulantium, et praedonum et tyrannorum, statueruntque philosophicam vitam ducere in communitate; licet mulierum communitas non sit instituta inter caeteros ipsorum provinciae accolas, apud ipsos in usu est, hac ratione. Omnia illis communia sunt. Ac dispensatio in magistratuum est ditione. Scientias tamen honores et delitias communes ita habent, ut nemo sibi quidpiam appropriare queat.
Aiunt omnem proprietatem eo fieri ac foveri, quod propria domicilia seorsim singuli habemus, et liberos, et uxores proprias. Ex quo oritur proprius amor, namque ut filium ad divitias et dignitates sublimemus, et haeredem bonorum multorum relinquamus, evadimus quisque aut rapax publicae rei, si quis timorem ex divitiarum et generis potentia excussit, aut avarus et insidiosus et hypocritica, si tenuis est viribus, opulentia, et genere. At cum proprium amorem amiserimus, remanet tantummodo amor communitatis.
Hospitalarius
Ergo nemo laborare volet dum ut alii laborent unde ipse vivat, expectat sicuti Arist. arguit hoc in Platonem.
Genuensis
Ego disputationi inservire non novi. Verumtamen dico tibi, eos tanto patriae amore flagrare, quantus vix credi potest, et tanto quidem magis quam de Romanis ultro pro patria occumbentibus, narrant historiae quanto proprietatem hi abiecerunt magis. Credo equidem et fratres et monachos et clericos nostrates, nisi consanguineorum et amicorum amore aut ad dignitates maiores ascendendi ambitione labefactarentur, longe sanctiores fuisse futuros, et minus proprietatis amantes et plus charitatis redolentes erga omnes, sicut erant tempore Apostolorum, et nunc plerique.
Hospitalarius
Hoc videtur dicere S. Augustinus at inquam ergo inter hoc genus hominum amicitia nil valet, qui non habent unde mutua beneficia sibi conferant.
Genuensis
Imo maxime. Nam operae pretium est videre munera nulla quidem alterum ab altero accipere posse; quidquid enim necesse habent, a communitate accipiunt. Ac bene cavent magistratus ne quis plusquam mereatur accipiat; at nihil necessarium denegatur ulli; amicitia vero dignoscitur inter eos in bello, in infirmitate, in scientiarum comparatione, ubi mutuis auxiliis ac doctrina sese iuvant; interdum laudibus, verbis, functionibus et de suo necessario se mutuo colunt; omnes contemporanei se vocant invicem fratres; qui autem viginti duos annos plures habent, vocantur ab eisdem patres, qui pauciores 22. filios. Porro et magistratus bene intendunt, ne quis alter alteri in confraternitate iniuriam inferat.
Hospitalarius
Ecquomodo.
Genuensis
Quotquot apud nos sunt virtutum nomina, apud illos sunt magistratus, est enim vocatur Magnanimitas, qui Fortitudo et Castitas, et Liberalitas, Iustitia criminalis, et civilis, et Solertia, et Veritas, Beneficentia, Gratitudo, Hilaritas, Exercitium, Sobrietas, &c. ad eiusmodi munera eliguntur quisque ad illud, ad cuius virtutem magis a pueritia in scholis praenoscitur aptissimus. Quapropter eum inter eos nequeant latrocinia inveniri, nec caedes insidiosae, nec stupra, incesta, adulteria, aliaque facinora, in quibus nos invicem accusamus, ipsi se accusant ingratitudinis, malignitatis, quando quis honestam negat alteri satisfactionem, et pigritiae, et tristitiae, et iracundiae, et scurilitatis et detractationis et mendacii, quod magis atque pestem abominantur. Ac rei in poenam privantur communi mensa, aut mulierum commercio, aliisque honoribus, donec et quando videtur iudici ipsorum congruere correctioni.
Hospitalarius
Dic rationem qua Magistratus eliguntur.
Genuensis
Hoc non rite intelliges, nisi prius ipsorum vitam addiscas. Primo quidam ut scias masculi et foeminae idem fere vestimenti genus induunt, bello aptum; licet mulieres toga sub genu, viri autem super genu utuntur. Ac mistim omnes in omnibus educantur artibus: transacto primo, et ante triennio pueri linguam addificunt et alphabetum in parietibus circumambulando, quorum sunt agmina quatuor et senes quatuor, duces eorum, doctoresque supra omnes probatissimi.
Post paululum gymnastica, cursu, disco, et caeteris exercent eos ludisque, quibus omnia membra roborentur aeque; semper tamen nudos pedes ac caput usque ad septimum annum. Conducunt simul illos ad officinas artium, sutoriae, coquinariae, ferrariae, lignariae, picturae, &c.
Ut ingenii propensionem cuiusque perpendant, post septimum annum praelibatis terminis mathematicis in parietibus conferuntur ad lectionem omnium scientiarum naturalium. Quatuor sunt lectores eiusdem lectionis, et in quatuor horis, omnia quatuor exinde expediuntur.
Namque alii exercent corpus aut publicis serviunt usibus functionibusque, alii lectioni operam navant.
De hinc abstrusioribus, mathematicis, medicinae aliisque dedicantur omnes scientiis, et continua inter eos est disputatio, et altercatio studiosa. Illique postea magistratus fiunt illarum scientiarum in quibus proficiunt magis, aut artium mechanicarum. Sequuntur enim quisque ducem ac iudicem suum; et in campos egrediuntur ad opera agrorum, et bestiarum pasturas inspiciendum discendumque, et illum reputant nobiliorem ac praestantiorem, qui plures dedicerit artes, ac sapienties exercere novit. Quapropter irrident nos in eo, quod artifices vocamus ignobiles ac eos habeamus nobiles, qui nullam addiscunt artem, vivunt ociose, et tot servos suo ocio et lasciviae dedicatos detinent; unde sicut ex vitiorum schola prodeunt in Reip. perniciem tot nebulones, ac malefici; caeteri vero officiales eliguntur ab illis quatuor primatibus O, Pon, Sin, Mor, et a praeceptoribus illius artis, cui perficiendi sunt. Qui probe norunt quis aptissimus sit arti, aut virtuti, in qua rector praeficiendus est. Et in concilio quidem proponuntur a magistratibus nil ipsi more canditatorum petentes et opponit, quicunque scit aliquid contra eligendos aut pro eis. Attamen nemo O dignitatem conscendit, nisi qui omnes gentium norit historias et ritus et sacrificia et leges et respublicas et monarchias et inventores legum et artium et rationes et historias caeli et telluris. Item necesse habent nosse omnes artes mechanicas (nam biduo fere unam addiscunt, licet non bene operari, sed usus et pictura eis facilitatem ad hoc praebet.) Item et scientias physicas, mathematicas, et astrologicas. Non tanta linguarum cura est notitiae, quoniam interpretes habent plures qui sunt in republ. grammatici. Sed prae caeteris oportet callere metaphysicam et theologiam, pernosse radices et fundamenta et probationes omnium artium et scientiarum; similitudines ac differentias rerum, necessitatem, fatum, et harmoniam mundi; potentiam, sapientiam et amorem rerum et dei; gradus entium ipsorumque symbola, cum caelestibus, terrestribus et marinis rebus; et cum idealibus in deo, quantum scire mortalibus licet, studuisse quoque in prophetis et in astrologia oportet. Ergo norunt longe ante quis futurus sit O. Et verum nisi 35. annum attigerit, ad tantam non erigitur dignitatem. Hoc munus perpetuum est, quousque non invenitur qui sapientor sit illo, aptiorque ad regendum.
Hospitalarius
Ecquis tantum sapere potest? Quin scientiis operam navans, regimini ineptus esse videtur.
Genuensis
Hoc ipsum et ego illis opposui. Qui responderunt: Certiores profecto nos sumus, tam literatissimo viro sapientiam inesse regnandi, quam vos qui viros praeficitis ignorantes, propterea idoneos reputatos, quod ex principibus nati sunt, aut a factione praepotente electi. At O noster, licet imperitissimus regiminis, non tamen crudelis unquam erit, nec scelestus, nec tyrannus, quippe qui tantum facit; veruntamen hoc insuper vos non lateat idem argumentum apud vos posse, ubi putatis doctissimum esse, qui plus grammaticae aut logicae Aristotelicae, aut alterius authoris novit, cuiusmodi ad sapientiam vestram requiritur tantum servilis memoria et labor, unde efficitur homo iners, quoniam non contemplatur res, sed verba librorum, et in mortuis signis rerum animam vilem reddit. Nec proinde intelligit qua ratione deus entia regat. Nec naturae mores et usus, necque nationum. Quod O nostro contingere nequit. Non quidem enim tot artes ac scientias perdiscere potest, qui solertissimo non pollet ingenio ad omnia aptissimo, igitur et ad regnandum maxime. Nos quoque non latet, qui unam modo profitetur scientiam, illam non vere scire, nec alias. Et qui aptus est uni modo scientiae, ex libris haustae, rudem atque inertum esse. Ast id non contingit ingeniis promptis expertisque in omni scientiarum genere et ad considerandas res natura idoneis, veluti necesse est nostrum esse O. Praeterea et in civitate nostra ea facilitate addiscuntur scientiae (ut vides) qua plus proficiunt discipuli hic in anno uno, quam apud vos in decem aut quindecim. Fac, quaeso, periculum in pueris. Qua in re ipse vehementer obstupui propter sermonem veridicum ipsorum, et proter experimentum illorum puerorum, qui et meam linguam bene callebant. Siquidem tres ex eis oportet esse peritos nostrae linguae, et tres Arabicae et tres Polonae et tres aliarum singularum, et nullum ocium eis datur, nisi quo etiam doctiores fiunt. Nam et ideo in campestria egrediuntur, gratia scilicet cursitandi, archibugiis reboandi, feras persequendi, herbas agnoscendi et lapides &c., agriculturam et pastoralem discendi, modo agmen unum modo aliud.
Tres quidem principes O assistentes non necesse habent scire nisi artes ad suum pertinentes regimen, itaque norunt historice tantum artes communes omnibus, proprias vero exquisite, quibus nimirum alius alio dedicatur magis. Ita potestas eruditissimus est in arte equestri, in ordinando exercitu, in castrametatione, in fabrica armorum omnis generis et machinarum bellicarum, et stratagematum et in tota militari Re. &c. Sed propter haec huiusmodi principes necesse habent fuisse philosophos, historicos, politicos, et physicos. Idem dic de aliis duobus triumviris.
Hospitalarius
Equidem publica munera omnia dicas, velim, ac distinguas et educationem communem luculentius narres.
Genuensis
Aedes communes sint illis et dormitoria et grabata, aliaque necessaria. At post quoscunque menses sex secernuntur a magistris, qui dormituri sunt in hoc circo, quique in alio, et qui in primo cubiculo, et qui in secundo, quod per alphabetum notatum habent in superlimino. Sunt et artes communes mechanicae et speculativae masculis et foeminis, hac cum discretione; quod artes operosae magis, et ubi iter requiritur, tractantur ab masculis, sicuti arare, seminare, fructus legere, in arca laborare, forte et in vindemia. At ad mulgendas oves et caseum formandum solent et mulieres destinari. Itidem et ad hortos prope civitatis pomerium ad colligendas herbas, et excolendas similiter vadunt. Artes vero quae sedendo et stando tractantur ad mulieres spectant veluti texere, nere, suere, tondere capillos et barbas, pharmacopia et omnia vestimentorum genera conficere. Excluduntur tamen ab arte lignaria et fabrica armorum. At si quae picturae est idonea, non prohibetur. Musica tamen solis est data mulieribus, quia delectant magis, quin et pueris, non tamen buccinarum et tympanorum usus. Item epulas parant et mensas sternunt. Sed mensis ministrare proprium est puerorum munus et puellarum usque ad 20. annum. Sunt in quolibet circo propriae culinae, horrea, et promptuaria utensilium, esculentorum et poculentorum, et cuilibet functioni praeest senex compositus, et anus altera, qui simul imperant ministris, ac potestatem habent verberandi, vel iubere ut verberentur negligentes et inobedientes, ac perpendunt notantque singulos et singulas, quibus in ministeriis praestent magis. Universa iuventus servit senioribus praetergressis 40. annum, sed magister et magistra curant vesperi cum eunt dormitum, et mane mittendos ad ministerium eos, quibus ex ordine incumbit, unum vel duos in singula cubicula. Iuvenes vero mutuo sibi ipsis ministrant, vaeh autem recusantibus. Habent primas et secundas mensas, utrinque sunt sedilia; hinc recumbunt mulieres, inde viri, et veluti in refectoriis monachorum strepitus sit nullus et dum comedunt legit e suggestu iuvenis canendo distincte, ac sonore in codice; ac saepe magistratus interloquuntur sub aliquo lectionis loco notabiliori. Et quidem suave est cernere, quo pacto illis ministret tam pulcra iuventus in veste succincta, tam opportune ac simul iuxta invicem tot amicos videre, fratres, filios, patres et matres, vivere tanta honestate, decore, et charitate; cuilibet sua mappa datur, patina, obsonium et ferculum. Medicorum cura est edicere coquis, quo die quae dapes parandae sunt et quae senibus et quae iuvenibus et quae aegrotis. Magistratus portionem accipiunt grandiusculam et pinguiorem; hi de portione sua semper aliquid distribuunt pueris in mensa, qui mane se studiores ostenderant in lectionibus et in disputationibus de sapientia et armis. Hoc autem inter praeclarissimos honores reputatur. In festis vero diebus musice cani etiam in mensa volunt, sed paucis, vel una voce in cythara, &c. et quum omnes pariter ministerio manus porrigant, nunquam aliquid deficere invenitur. Seniores compositi praesunt rei coquinariae et ministris refectoriorum, et magnifaciunt munditiam in stratis, aedibus, vasibus, vestibus, officinis et portibus.
Alba interula utuntur ad carnes cui adhaeret vestis, quae simul thorax ac caligae est, absque crispis, fissa a summis lateribus usque ad imum crurum, et similiter ab umbilico ad nates inter coxendices, et globulis hinc porrectis, exceptis vinculis illinc, obserantur fixurarum orae; cruralia caligis continuata ad talos usque descendunt; mox udonibus pedes vestiunt grandibus quasi semicothurnis, fibulis adstrictis, quibus calceos superponunt, ac tandem toga, ut diximus amiciuntur, et ita aptae concinnatae sunt vestes, quod quando toga spoliantur, discernuntur partes effigiei totius distinctae prorsus, et nihil fallentes. Mutant vestes quater in anno varias, hoc est cum sol ingreditur Arietem et Cancrum, et Libram, et Capricornum, et iuxta conditionem ac necessitatem in medici arbitrio est, ac vestiarii singulorum gyrorum eas distribuere. Et mirum est quod eodem in tempore quot opus sunt vestes simul habent rudes et graciles pro tempore. Albatis utuntur omnes et lavantur singulis mensibus lixivio vel sapone, &c. inferiores omnes sunt officinae artium et culinae et cellariae et horrea, promptuaria, armamentaria, refectoria et lavacra. Quamvis ad pilas peristiliorum laventur et aqua deiicitur per canales in cloacas deferentes. In qualibet platea singulorum circorum sunt proprii fontes, qui per canales iaculantur aquas attractas ab imo fere montis sola agitatione artificiosi manubrii; sunt aquae fontales et in cisternis, quo pluviales per aquae ductus arenosus ex tegulis domiciliorum collecte perferuntur; lavant et corpora saepe sua, prout medicus ac magister iubent. Artes mechanicae exercentur omnes sub peristiliis. Speculativae vero superne in deambulatoriis et moenianis, ubi sunt picturae nobiliores, et in templo leguntur diviniores. At in Atriis et pinnis gyrorum sunt horologia solaria et companularum et pendones, quibus horae et venti dignoscantur.
Hospitalarius
Dic de generatione.
Genuensis
Nulla foemina mari supponitur, nisi decimum nonum attigerit annum. Nec mas generationi dedicatur nisi vigesimum primum attigerit, et ultra, si nivae est complexionis. Ante hoc tempus licet quibusdam concubitu mulierum uti, sed sterilium aut praegnantium, ne illicitum vas expetere cogantur. Ac matronae magistrae et seniores magistri provident illis veneris usum, qui salaciores sunt ac stimulantur magis, prout clam ab eis norunt petentibus et in palestra praenoscunt. Attamen licentiam a magistro primo generationis qui magnus est medicinae doctor, et subest amori principi triumviro, si capiuntur in sodomia vituperantur, et biduo gestare in poenam coguntur collo ligatos calceos significando, quod perverterint ordinem et pedem in capite posuerint. At si reciderunt augetur poena donec in capitalem desinat. At quicunque abstinent a coitu, prorsus usque ad 21. annum, magis autem si ad 27. celebrantur honoribus et cantilenis in publico caetu. Quoniam dum exercentur palestra more priscorum Lacaedemonum, et nudantur omnes masculi ac foeminae, magistri inspectantes norunt qui potentes sint, quique flacci ad coitum. Et quorum membra quibuscum foeminis congruunt membris et ita post ubi bene loti sunt, veneri operam dant, tertia quaque nocte, et non copulant foeminas grandes ac pulchras nisi grandibus ac studiosus viris, et pingues macribus, et macras pinguibus, ut bene temperentur et utiliter. Vesperi pueri accedunt et sternunt Thalamos. Dehinc dormitum vadunt sicuti eis iubet magister et magistra. Nec coitu perfruuntur generatores antequam digerant cibum et orent deum. Sunt in cubiculis formosae statuae virorum illustrissimorum quas inspectant mulieres, mox per fenestras contuentes caelum rogant deum, ut prolem concedat praestantem, in duabus cellis seorsim dormiunt usque ad horam coitus; et tunc surgens magistra utriusque ostium deforis aperit. Hanc horam astrologus et medicus determinant ac nituntur captare tempus, quo Venus ac Mercurius sint a sole orientales in domo benigna, in bono aspectu Iovis similiter et Saturni, et Martis, vel in nullo horum. Praesertim Sol et Luna, quae saepissime Apherae sunt. Virginem in horoscopo amant, sed bene cavent ne maleficae sint in angulo, quoniam omnes inficiunt angulos quadrato, et oppositione; ex quibus radix vis vitalis et fortunae ab harmonia totius et partium universi pendet, non satis expetunt satellitium, sed bonos aspectus. Satellitium quaerunt in fundatione civitatis, et legis cuius tamen non sit Princeps Mars et Saturnus, nisi interdum optimi dispositi. Aliis utuntur constellationibus et ad fixas. Et nefas ducunt genitores non esse mandos a semine tribus diebus ante coitum et ab actionibus pravis, vel non esse summo deo conciliatos, devotosque. Caeteri qui per delitias aut necessitate medicinae, aut stimulo, utuntur Venere sterilium, aut praegnantium, aut foeminarum vilium, hos ritus non observant. Magistratus vero, qui omnes sacerdotes sunt, itemque sapientes magistri, non fiunt generatores apud eos, nisi pluribus diebus multa observarint. Ipse enim ex multa speculatione debiles habent spiritus animales, et virtutem ex crebro non transfundunt, eo quod semper aliquid pensiculant, idcirco prolem flaccam edunt. Ergo in hoc bene animadvertitur. Et copulant hos sapientes foeminis natura vividis, strenuis et formosis. Homines etiam peracutos celeres argutosque, et quasi furentes, foeminis pinguioribus, et blandis moribus. Et dicunt puritatem complexionis, unde virtutes fructificant, non posse studio acquiri. Et homines natura pravos timore legis bene operari, vel dei quo cessante, vel clam, vel palam rempublicam pessundant. Idcirco totum studium ac principale in generatione adhibendum esse et naturalia merita perpenda esse, non dotes, et nobilitates fallaces generis. Si quid istarum foeminarum non concipit ab aliquo viro, copulant ipsam aliis; si tandem sterilis invenitur, fit communis, sed non datur illi matronarum honor in concilio generationis, et in templo, et in mensa, et hoc observant, ne ipsa sterilitatem procuret, luxuriandi gratia. Quae autem conceperunt quindecim diebus non exercent corpora. Deinde lentis exercitiis utuntur, ad roborandam prolem, et apperiendos meatus nutrimenti ad illam, ac paulatim semper maiori exercitio roborantur. Nec edere nisi proficua ex praescripto Medicorum permittuntur. Post ubi peperint, ipsamet lactant, educantque foetus in communibus aedibus destinatis; duobus annis lac praebent et ultra, uti iubet physicus. Deinde ablactata proles traditur curae magistrarum, si foemina est, vel magistrorum si mas. Et tunc cum aliis infantibus ludere exercentur in alphabetis et picturis noscendis et in cursu et historiis figuratis et linguis; et veste decora et varia ornantur. Post 6. annum scientiis naturalibus assuescunt. Deinde caeteris prout magistratibus congruum videtur. Ac deinde mechanicis. At pueri ingenio abiectores mittuntur in villas. Et cum perfectiores evaserint aliqui recipiuntur in civitatem. At plerumque cum sub eadem constellatione generentur, contemporanei sunt virtute consimiles et moribus et effigie, et hinc concordia stabilis magna in repub. laboritur, et mutuo amore et auxiliis sese prosequuntur.
Ipsorum nomina imponuntur non casu, sed arte a metaphysico iuxta proprietatem ut priscis Romanis mos fuit, quapropter alius vocatur Pulcher, alius Naso, alius Crassipes, alius Torvus, alius Macer, &c. At cum evaserint praestantes in suis artibus, aut quid magni facinoris in bello, aut pace praestiterint, additur cognomen illis ab arte. Veluti Pulcher, Pictor magnus, Aureus, Excellens, Strenuus, aut ab actione dicendo Nason fortis, Astutus, Victor magnus, maximus; et devicto hoste, ut Africanus, Asianus, Etruscus; vel si superavit Manfredum, aut Tortelium dicetur, Macer Manfredius, Tortelius, &c. Haec autem cognomina adduntur ab superioribus magistratibus et saepius cum corona conveniente actioni vel arti, &c. et cum applausis a musica. Aurum enim et argentum ipsis nihili aestimatur, nisi sicut materia vasorum aut ornamentorum communium cunctis.
Hospitalarius
Dic quaeso est ac aclotypia inter eos, et dolor ei, qui non electus est in magistratum, aut in aliud quod ambit?
Genuensis
Minime. Nemini enim deest quod necesse habet, nec ad delitias. Generatio autem religiose tractatur in bonum reipubl. et non privatorum. Et necesse est magistratibus obedire. Et quod nos dicimus naturale esse homini ad prolem cognoscendam, et educandam, propria uti uxore et domicilio et liberis negant, dicentes generationem esse ad conservationem speciei, ut dicit S. Thom. et non individui. Ergo spectat prolificatio ad rempublicam non ad privatos, nisi quatenus sunt reipubl. partes; et quia prave generant, ac prave educant deprivari plerumque prolem in reipubl. perniciem, ideo magistratuum curae illam tanquam primum elementum reipubl. sacrosancta religione committunt. Et certitudo est communitatis non particularits. Distribuunt ergo generatrices et generatores praestantissimae indolis iuxta philosphiam. Plato hanc distributionem putat fortibus faciendam esse, ne a formosis mulieribus videntes se arceri aliqui, et zelo et ira in magistratus insurgat; putatque eos, qui non merentur in formosioribus seminare decipiendos esse dum fortes educuntur astu a magistratibus sic, ut semper illis obveniant quae congruunt, non quas appetunt. Ast haec astutia solaribus necessaria non est, ut deformes viri deformes fortiantur mulieres. Nam inter eos deformitas non invenitur. Cum enim exerceantur mulieres, fiunt coloribus vivide, membris robuste et grandes et agiles et in proceritate ac strenuitate consistit pulchritudo apud eos.
Idcirco poena capitali puniretur si qua faciem fucaret, ut formosa fiat, aut altis scandaliis uteretur, ut appareret magna, aut vestibus caudatis, ad tegendos ligneos pedes. Sed nec ullam si cuperent facultatem talia faciendi haberent. Quis enim praeberet illis? Et aiunt huiusmodi abusiones apud nos suboriri ocio, et desidia mulierum, quo decolorantur, pallescunt, flaccescunt, et parvescunt. Idcirco indigent appositis coloribus, et sandaliis altis, et pulchras fieri non ex robore, sed ex teneritudine ignava. Itaque propriam temperiem, naturamque et prolis simul pessumdant. Praeterea si quando aliquis amore ardenti capitur mulieris cuiuspiam, licet eis colloquium, iocus, ferta ex floribus aut frondibus mutuo largiri, et carmina. At si generatio periclitatur, nullo pacto coitus inter eos dispensatur, nisi quando mulier iam gravida foetu fuerit (quod mas expectat) aut sterilis. Caeterum vix agnoscitur in eis amor concupiscentiae ardentis, sed amicitiae tantum. Res familiaris et comestibilis parvi penditur, quoniam cuilibet datur prout opus habet, nisi honoris signum fit. Porro heroibus, et heroidibus largiri solet resp. munuscula honoris grata in solemnitatibus, dum convivantur, aut serta formosa, aut cibum suavem, aut vestes decoras. Tametsi omnes albis in die vestibus, et extra Civitatem rubris, sive laneis sive sericis, abominantur colorem nigrum sicuti faeces rerum, idcirco oderunt Iaponenses, atri coloris amicos. Superbiam vitium execrabilissimum ducunt, et superbus actus castigatur abiectione saevissima. Quapropter nemo reputat vilitatem ministrare in mensa, vel in culina, aut aegris, &c. Sed vocant disciplinam omne ministerium et aiunt ita honorificum esse pedi ambulare, et culo cacare, sicut oculo videre, et linguae loqui; nam ille lacrymas, et ista sputum, excrementa excernunt, cum opus est. Idcirco cuicunque quilibet ministerio deputatus operatur illud tanquam honestissimum. Non habent mancipia faedantia mores. Ipsi enim sibi ipsis sufficiunt et superant. At nos, heu, non ita 70000. animae Neapoli commorantur. Et ex eis vix laborant decem aut quindecim millia; et hi nimio labore macerantur continuo, et diuturno, et destruuntur. Ociosi quoque caeteri perduntur desidia, avaritia, aegritudine corporis, lascivia, usura, &c, plurimamque gentem contaminant, et pervertunt, detinendo illam in ipsorum servitium sub paupertate, et adulatione, ac impartiendo propria illis vitia; ergo deficit publicum servitium, et utiles functiones. Campus, militia, et artes non nisi prave coluntur et cum fastidio multo paucorum. Ast in Civitate solis dum cunctis distribuuntur ministeria, et opera; vix quatuor in die horas singulis laborare contingit, reliquum licet tempus consumatur in addiscendo iucunde, disputando, legendo, narrando, scribendo, deambulando, exercendo ingenium, et corpus et cum gaudio. Nec permittitur ludus illis, qui fit sedendo, neque talorum, neque alearum, neque scacchorum, aut similium, &c. Ludunt pila, folliculo, trocho, lucta, iaculatione pali, sagittae, archibusio, &c. Afferunt insuper paupertatem asperam efficere homines, viles, astutos, dolosos, fures, insidiosos, exules, mendaces, testes falsos, &c. Divitias vero insolentes, superbos, ignorantes, proditores, praesumentes quod nesciunt, fallaces, iactabundos, sine affectione, contumeliosos, &c. At communitatem efficere omnes simul divites quia omnia habent, pauperes, quoniam nihil possident; ac simul rebus non serviunt, sed res ipsis, et in hoc valde laudant religiosos Christianitatis: maxime autem vitam apostolorum.
Hospitalarius
Hoc pulchrum sanctumque videtur ac communitas mulierum ardua nimis. Sanctus Clemens Romanus dicit et coniuges iuxta institutum apostolicum communes esse debere, et laudat Platonem ac Socratem ita docentes; sed glossa intelligit hanc communitatem, quoad obsequium non quoad thorum. Ac Tertullianus consentit glosse, priscos Christianos omnia communia habuisse, praeter uxores, quae tamen et in obsequio communes fuerunt.
Genuensis
Isthaec ipse vix novi. Hoc vidi Solaribus communes esse mulieres obsequio et thoro, sed non semper more belluarum, quamcumque oblatam foeminam subagitantium, sed nisi gratia et ordine generationis ut dictum credo tamen hos decipi posse in hoc. At isti tuentur se iudicio Socratis, Catonis, et Platonis, et S. Clementis, sed, ut dicis, male intellecti. Aiunt S. Augustinum communitatem approbare magis, sed non foeminarum quia est haeresis Nicolaitarum, in thoro. Ecclesiam autem nostram permisisse, ut maius malum vitaret, et non ut maius bonum introduceret, proprietatem bonorum. Fieri posset ut quandoque hunc morem deponerent, nam in civitatibus subditis non sunt communia nisi bona alia; mulieres vero minime, nisi quoad obsequium, et artes. At solares id adscribunt imperfectioni aliorum, quia philosophati minime fuerint. Nihilominus mittunt ad explorandum mores nationum et meliores semper amplectuntur. Consuetudo quidem aptas bello mulieres facit, et aliis usibus. Itaque Platoni consentio ex quo istas vidi et rationes Caietae nostri non satis approbo, minime vero Aristotelicas. Hoc egregium est illis, imitatione dignum quod nullus defectus ociosos reddit homines, excepta decrepita aetate, quando etiam ad contulendum adhibentur. At qui claudus est servit in excubiis speculans oculis, quos habet. Qui caecus est carminat manibus lanam, ex poliando plumas pilis, quibus replentur anaclinteria et pulvinaria, qui caret oculis et manibus, usum aurium reipubl. commodat, vel vocis, &c. et tandem si unum modo membrum habet, cum illo servit vel in villis, et bene tractantur, et sunt exploratores rempubl. admonentes quaecunque audierint.
Hospitalarius
Dic quaeso nunc rem bellicam, deinde enim artes et victum dices et scientias et postremo ipsorum religionem.
Genuensis
Potestas triumvir sub se habet magistrum armorum, magistrum artilleriae et equitum et peditum et architectorum et stratagematum, &c. et horum cuilibet, parent magistri, et artifices primarii multi eiusdem artis. Insuper athletis praeest, qui militare exercitium docent omnes; et hi provecti aetate prudentes duces sunt; a quibus exercentur pueri post duodecimum annum, quamvis ante assueri sint luctae, cursui iaculationi lapidum, &c. sub magistris inferioribus. Nunc autem docentur ferire hostem, et equos et elephantos, tractare ensem, lanceam, sagittas, fundas, equitare, persequi, fugere, manere in ordine militiae, adiuvare commilitonem, arte praevenire hostem, ac vincere. Mulieres quoque has docentur artes sub magistris et magistrabus propriis ut possint si quando opus foret, opem ferre masculis in bello propinquo civitatis, &c. ac moenia tueri, si quando invasio impetuosa repente inundarer, et Lacedaemonas et Amazonas hic laudant. Quare bene norunt pilas ignitas archibugio iaculari, illas ex plumbo formare, iacere lapides ex pinnis, obviam impetui ire, ac penitus adsuescunt omnem abiicere merum et quidem magna puniuntur poena, qui timiditatem ostenderint. Mortem nil timent, quoniam omnes credunt immortalitatem animorum ac de corporibus exeuntes associari spiritibus probis, aut pravis iuxta merita praesentis vitae. Quamvis ipsi sint Bracmani ex parte Pythagorici, transmigrationem animarum non afferunt nisi ex aliquo interdum iudicio dei. Nec abstinent a laedendo hostem reip. et religionis, humanitate indignum. Secundo quoque mense exercitum lustrant et quotidianum est armorum exercitum, aut in campo equitando aut intra maenia. Nec deest lectio de arte militari unquam, curant legendas historias Moysi, Iosue, David, Machabeorum, Caesaris, Alexandri, Scipionis, Hannibalis, &c. Ac deinde sententiam singuli dicunt propriam, hic bene fecerunt, hic male, hic utiliter, hic honeste, et deinde respondet praeceptor et decernit.
Hospitalarius
Quibuscum bella gerunt et quas ob causas, cum sint ita foelices?
Genuensis
Et si nunquam bella contigerent, nihilominus in arte militari exercentur, et in venatione, ne forte mollescant atque omnem in eventum ne sint imparati. Praeterea quatuor sint regna in insula, quae ipsorum foelicitati invident valde, eo quod populi cuperent vivere more horum solarium ac potius his subesse, quam propriis regibus, quapropter saepe bellum in hos movetur causando, quod confines usurparint et impie vivant, propterea quod non habeant idola, nec sectentur superstit. Gentilium aliorum, nec Bragmanorum priscorum. Et tanquam in rebelles insurgunt alii Indi, quibus prius subditi erant Taprobanenses, quibus primo indiguerunt. Nihilominus victores sunt semper solares. Porro hi cum primum patiuntur insultum, aut dedecus, aut praedam, vel ipsorum amici vexantur, aut ab aliis civitatibus tyrannide oppressis tanquam liberatores advocantur, repente in concilium eunt consultum. Ubi primo coram deo genuflectant, ut inspiret consilium optimum. Deinde examinantur merita negotiorum, et sic indicitur bellum. Mittitur statim sacerdos, quem vocant forensem. Hic petit ab hostibus praedae restitutionem, aut ut solvant oppressione suos amicos, aut deponant Tyrannidem. Quibus negantibus indicit bellum, invocando deum ultionum, deum Sabaoth, in exitium eorum qui iniquam tuentur causam. Si vero detrectant respondere hostes, sacerdos dat illi terminum respondi horam unam, si rex est, tres vero, si resp. ne illudere queant. Ac ita suscipitur bellum contra contumaces iuris naturalis et religionis. Indicto bello, omnia exequitur vicarius potestatis. Potestas autem quasi dictator Romanus omnia proprio agit consilio, et voluntate, ut tarditas noxia vitetur. At cum res magni momenti fuerit, consulit O et Sapientiam et Amorem. Sed ante in consilio magno proponitur a predicatore belligerandi occasio, et iustitia expeditionis faciendae et intrant omnes in concilium a 20. annis, et supra, ac ita ordinatur necessaria. Scire liceat, apud ipsos omnia armorum genera in armamentariis adversari, quibus saepe utuntur ad experimentum in praeliis fictis. Singulorum circorum parietes exteriores pleni sunt bombardis, et ministris ipsorum paratis, habent et alia huiusmodi tormenta bellica, quae cannones vocantur, quae ferunt in praelium super mulis et asinis et carucis et sicubi fuerint in aperto campo, intercludunt in medio commeatus et tormenta et currus et scalas et machinas, et simul diu animose praeliantur. Mox pedem referunt sub vexillis quisque suis. Hostes vero decipiuntur, putantes eos loco cedere, aut parare fugam ergo insectantur, at solares in cornua et agmina utrinque divisi resumunt halitum et vires, iubentque artilleria pilas iaculari ignitas, ac deinde revertuntur ad pugnam contra perturbatos hostes. Et multa huiusmodi observant. Stratagematis et machinis cunctos superant mortales; castrametantur more Romano; tentoria figunt, muniuntque vallo et fossa celeritate mirifica. Adsunt magistri operum et machinarum et tormentorum, ligone et sicuri milites cuncti uti norunt. Habent et duces quinque aut 8. aut 10. consulentes in negotio bellico, ordinem et stratagemata docti, imperantes suis agminibus prout ante consuluissent. Solent et conducere agmen puerorum armatorum in equis, ut bellum discant, ac assuescant quasi catuli luporum, et leonum in sanguine, qui periculi tempore in tutum se recipiunt, et mulieres multae armatae cum eis. Ac post pugnam ipsae mulieres et pueri bellatoribus blandiuntur, medicantur, serviunt, amplexibus et verbis corroborant. Mirum quantopere proficiat hoc unum. Milites quidam ut sese strenuos ostendant uxoribus ac natis, ardua aggrediuntur, et victores facit amor. In certamine qui primus scandit hostiles muros, accipit post conflictum coronam gramineam honoris ergo cum militari applausu a mulieribus et pueris. Qui socio auxilium praebet, coronam civicam, quercinam, qui Tyrannum occidit optima spolia templo sacrat, et ab O recipit cognomen facinoris. Alii alias coronas accipiunt. Equites gerunt quisque lanceam unam, et duas ex ephippiis pendentes pistolas, validae temperaturae; angustas in orifico magis; qua de re penetrant omnem ferream armaturam. Macheram insuper habent et pugionem. Alii vero clavam ferream, qui sunt levis armaturae milites. Nam si nequeat ferrea armatura hostilis, machera, nec pistola forari, aggrediuntur hostem clava, sicut Achilles Cignum et conquatiunt deiiciuntque. Duae catenae ex clava pendent sex palmorum; et in extremo illarum ferreae pilae, ita quod proiectae in hostem circundant collum eius trahunt deiiciuntque, prosternunt; ut autem facilius uti clava possint, non tenent manu equi habenas, sed pedibus, si quidem lora super ephyppiis sellae decussatim permutantur. Et staffis extrema inodantur fibulis, non autem pedibus. Staffae autem exterius spheram habent ferream, inferius vero triangulum. Idcirco permutante pede latus in triangulo contorquendo, in gyrum trahuntur spherae, prout fibulis pendent e staffilibus itaque contrahunt vel laxant fraenum mirabili celeritate et dextro pede torquent equum ad sinistram, sinistro vero ad dexteram. Hoc arcanum Tartaros quoque latet, nam licet pedibus regant habenas, nesciunt tamen torquere, attrahere, et extendere per trocleam staffarum. Equites levis armaturae primo committunt praelium archibugiis, deinde phalanges hastis, deinde fundibularii qui in pretio habentur magno, et consuerunt pugnare intercurrentibus quasi in textura filis, aliis procedentibus, aliis sese recipientibus vicissim. Habent acies firmantes exercitum (sarissis), ensibus autem postremum tentatur periculum. Post bellum celebrant triumphos militares more Romanorum, et pulchriores et supplicationes deo in gratiarum actionem, et tunc dux in templo se praesentat, et narrantur bene, ac male gesta a poeta vel historico, qui secum de more in expeditione fuit. Et princeps maximus coronat ducem laurea, et singulis strenuis militibus munuscula, et honores impartiuntur, qui et plures dies vacant a laboribus publicis. Quod nec illis placet nimis quoniam nesciunt ociosi esse. Itaque opem ferunt amicis. E contra enim qui propria culpa victi sunt, aut victoriam amiserunt, vituperio excipiuntur, et qui primus fugam arripuit, mortem evadere nullo pacto valet, nisi cum totus exercitus eius vitam poscit, et singuli partem poenae in se recipiunt. At raro admittitar ad hanc indulgentiam, nisi ubi rationes multae illi favent. Qui vero socio aut amico non tulit opportunam opem, virgis caeditur. Qui inobediens fuit traditur bestiis devorandus intra quoddam vallum, daturque baculus in manu eius; et si vicerit leones et ursos, qui ibi sunt, quod fere impossibile est, recipitur denuo in gratiam.
Civitates subiugatae aut ultro illis datae, confestim omnia in communi reponunt; praesidium, et magistratus solares accipiunt, ac paulatim assuescunt moribus Civitatis Solis, magistrae omnium, ad quam etiam filios docendos mittunt, nihil pro expensis contribuendo.
Operosum esset narrare de eploratoribus, et magistro ipsorum, et excubiis, et de ordinibus, ac ritibus intra et extra Civitatem; quae ex te potes cogitare; quia eliguntur a pueritia iuxta inclinationem, et constellationem in ipsorum genituris inspectam. Quapropter singuli operantes iuxta naturalem propensionem suam, bene tractant ministerium suum, et iocunde, quia naturaliter. Idem dico de stratagematis et aliis functionibus, &c.
Excubiae fiunt in Civitate diuque noctuque in quatuor portis et in extremis maeniis septimi gyri super propugnaculis et turribus, et aggeribus intrinsecis. In die quidem a foeminies, in nocte vero a maribus. Et hoc ne pigrescant, et ob fortuitos casus, vigilias partiuntur sicut milites nostrates horis ternis. Et in solis occasu ad sonum tympani, et symphoniae armati custodiae distribuuntur. Utuntur venatione ut belli imagine, et ludis, pedes et equites in plateis quibusdam in festivitatibus. Deinde sequitur musica, &c. libenter culpas et offensas inimicis condonant; et post victorias benefaciunt illis; si muros diruere aut capita hostilia interficere decretum est. Haec omnia uno eodemque die victoria faciunt. Deinde beneficia non cessant illis conferre, et dicunt, non esse pugnandum, nisi ut victos reddant meliores, non autem ut extinguant. Si inter eos concertatio est de iniuria, aliave de re; (nam ipsi vix nisi de honore contendunt.) Princeps eiusque magistratus castigant reum clanculum, si iniuriam factis proruperit post iram primam. Si verbis expectant decisionem usque ad praelium, dicendo iram evomendam esse contra hostes; qui autem in bello gesta praeclariora ostenderit, ille in contentione causam meliorem deffendisse et veritatem reputatur. Alter vero cedit. At circa iustum poenae sunt. Veruntamen ad monomachiam venire non datur, tum quia tollitus virtus tribunalis, tum quia iniusta saepe apparet, quando iustior succumbit; qui autem se meliorem ostendere profitetur in publico bello id agat.
Hospitalarius
Operae pretium, ne factiones foveantur in patriae perniciem, ac civilia bella extinguantur, ex quibus oritur tyrannus saepe, veluti Roma, et Athenae admonent. Nunc ipsarum, rogo, dic opificia, &c.
Genuensis
Audisse te credo, quo pacto communes sunt illis ars militaris, agricultura, Pastoralis; quilibet enim has nosse tenetur, quas in primo nobilitatis gradu celebrant. Attamen, qui plures callet artes, nobilior habetur, et ad discendam artem is addicitur, qui aptior est ad ipsam. Artes operosiores sunt apud eos laudabiliores, veluti ferraria, aedificatoria &c. ac nemo aggredi ipsas detrectat, eoque magis, quod in ipsorum genesi propensio patet et inter eos ob laborum distributionem, nemo laborem adit destructivum individui, sed conservativum modo. Artes operosae minus, foeminarum sunt. Nosse natare omnes tenentur. Et hanc ob rem sunt piscinae extructae extra moenia civitatis, et intra prope fontes. Mercatura illis exiguum praestat usum. Agnoscunt tamen pretia monetarum, et cudunt pecuniam legatorum et exploratorum gratia, ut pecunia victum comparent. Ex variis mundi regionibus accedunt ad civitatem ipsorum mercatores empturi superflua bona civitatis. Solares autem renuunt pecuniam accipere, sed merces rerum, quibus ipsi carent, accipiunt in communicatione et saepe emunt pecunia. Ac pueri Solares in risus prorumpunt, cum vident pro parvo pretio tantam mercium copiam elargiri. At non ita senes rident. Nolunt a mancipiis et advenis civitatem pravis moribus labefactari. Idcirco mercantur in porris, et vendunt quos bello capiunt, aut excavandis fossis, aut operosis laboribus extra civitatem ipsos destinant. Quo perpetuo quatuor militum agmina mittuntur ad custodiam agrorum, ac simul laboratores, ex quatuor portis, quae vias habent lateribus constructas usque ad mare, ut facile res conducantur, et advenae non impediantur. Quibus sane iucundi sunt ac munifici. Tribus diebus publicis expensis alunt eos, lavant pedes ipsorum primo. Ostentant civitatem et ordinem ipsius concilio et mensa publica eos secum dignantur, et sunt viri deputati ad hospitum curam et custodiam. At si velint fieri cives in Rep. Solis probant eos per mensem in villa et alterum mensem in civitate, deinde decernunt et recipiunt eos certis ceremoniis, et iuramentis, &c. Agricultura plurimi fit, non est terrae palmus absque fructu; observant ventos stellasque propitis, paucis relictis in civitate exeunt omnes armati in campos ad arandum, sarculandum, metendum, colligendum, vindemiandum, cum buccinis, tympanis, et vexillo, et omnia expediunt paucissimis horis perficiuntque labores, ex arte. Carris utuntur velis supersparsis, quae vento feruntur etiam contrario, artificio mirabili rotarum contra rotas, et cum ventus deest, bestia una plaustrum magnum trahit, pulchrum visu. Custodes territorii discurrunt interim armati semper per vices. Stercoratione non utuntur ad campos impinguandos et lutis putantes, quod semina quid marcoris contrahant, ac vitam brevem manducata efficiant et flaccam, veluti mulieres fuco et non exercitio pulchrae prolem pariunt languidam, quapropter nec tellurem ipsi fucant; sed bene exercent et arcanis utuntur remediis, ut cito nascantur semina, et multiplicent, nec perdantur, librum habent ad hoc opus, quem vocant Georgice. Pars territorii quanta sufficit, aratur, reliqua remanet ipsi pascua animalium
Porro generosa ars procreandi educandi educandique equos, boves, pecudes, canes, omneque genus bestiarum domesticarum, et cicurum, in summo est pretio apud eos, sicuti fuit in tempore Abrahae. Et ita perducuntur ad coitum, ut bene generare queant. Apponuntur picturae nobiles boum, equorum, pecudum, &c. Emissarios equos equabus non associant ad pastum, sed opportuno tempore copulant eos in atrio stabulorum campestrium; observant Sagittarium in horoscopo, in bono aspectu Martis et Iovis. Pro bobus Taurum, pro pecudibus Arietem, &c. secundum artem. Habent gregem gallinarum sub Pleiadibus, anates, anseres, ductas ad pastum a mulieribus prope civitatem, non sine ipsarum oblectatione; ubi et loca sunt, quibus clauduntur, et ubi caseum, butyros, et lacticinia conficiunt; curant capones castratos multos, et fructum, &c. Extat liber de hac re, quem Bucolica vocant. Omnibus abundant rebus, quoniam quilibet esse primus cupit in labore, quia paucus est, et fructuosus; ipsique bene dociles sunt et quicunque inter eos caput est aliorum in huiusmodi ministeriis appellatur rex. Dicunt enim hoc esse nomen proprium ipsorum et non ignorantum. Mirum quomodo gregatim mulieres ac viri incedunt, ac nusquam praeter obedientiam regis, nec ab hoc fastidium contrahunt, ut nos quoniam agnoscunt illum ut patrem aut fratrem maiorem. Habent nemora et sylvas ferarum, quibus saepe exercentur.
Ars nautica dignificatur valde apud eos, et habent rates et triremes quasdam, absque remigio, et absque ventis, miro artificio mare perambulantes, alias vero ventis et remis agitatas. Bene norunt stellas, ac fluxus refluxusque maris. Navigant gratia cognoscendi gentes, et regiones varias, et res. Nemini iniuriam inferunt, nec inferri patiuntur, non praeliantur nisi lacessiti. Dicunt orbem terrarum eo venturum totum, ut vivat iuxta mores ipsorum, idcirco semper perscrutantur, num alia sit natio, quae probatiorem et praestantiorem vivat, vitam. Admirantur Christianam institutionem et vitam apostolicam in (se) et in nobis expectant. Foedera habent cum Chinensibus, et cum populis multis, insulanis et continentis, Siam, Cancacinae, Calicuti, per quos explorare modo possint. Habent quoque et ignes artificiales ad pugnas navales, et terrestres, multaque stratagematum arcana. Ideo nunquam fere non sunt victores.
Hospitalarius
Pergratum esset nunc audire quibus nutriantur cibis et potibus, et quomodo et quanta est ipsorum vita.
Genuensis
Ipsi docent prius consulendum esse vitae totius deinde partium. Idcirco quando civitatem extruxerunt signa fixa posuerunt in quatuor mundi angulis. In horoscopo Leonem et Iovem a Sole Orientalem. Mercurium vero ac Venerem in Cancro, sed prope quod facerent Satellitium. Martem in Sagittario in quinta foelici aspectu aphetam et horoscopum roborantem. Lunam in Tauro, quae bene aspiciebat Mercurium et Venerem, nectamen quadrato feriebat. Solem, Saturnus quartam appetebat domum, nil tamen laedens Solem et Lunam, sed stabiliens fundamenta erat fortuna cum algol erat in decima, ex quo ipsi augurabantur sibi dominatus firmitatem et excellentiam. Porro et Mercurius in bono virginis aspectu, et absidis a Luna illustratus malus esse non potest: et cum Iovialis sit, ipsorum scientia non mendicat, parum curant in Virgine ipsum praestolari, et coniunctionem, observant quoque ad robur et diuturnitatem vitae singularum positionem stellarum in conceptione, ut dictum est. Dicunt enim deum causas dedisse rerum, quibus sapiens uti non abuti debet.
Cibus eorum sunt carnes, butyrum, mel, caseus, dactyli et olera varii generis, et a principio nolebant animalia occidere, eo quod crudele videretur, at considerantes postea crudele quoque esse herbas occidere quae sensum et ipsae participiant, unde fame perire opus erat, intellexerunt res ignobiles nobilium gratia factas esse ideoque nunc omnibus vescuntur; non tamen libenter occidunt animalia fructuosa, ut boves et equos. Distinctionem observant ciborum utilium et noxiorum, et ex Medicinae scientia utuntur eis. Ter cibum perpetuo mutant: primo manducant carnes, secundo pisces, tertio herbas, deinde revertuntur ad carnes, ne gravetur nec extenuetur natura. Senes utuntur cibis digestibilioribus et manducant ter in die et parum. Communitas vero bis, pueri quarter, ut physicus dispensat. Vivunt ut plurimum ad centum annos; plerique vero ad ducentos.
Inpotu temperatissimi sunt. Vinum iuvenibus non conceditur usque ad decimum nonum annum nisi necessitatis sanitatis urgeat. Post hoc tempus diluto aqua utuntur. Ita et mulieres; senes quinquagenarii aquam plerumque non apponunt. Manducant pro anni temporibus utiliora et omnino, ut a Prothomedico, qui hoc curat consulitur. Nihil noxium tunc reputant, quando a deo producitur, nisi quantitatis multae abusus adsit. Idcirco in aestate fructibus vescuntur, quia humidi sunt, succique pleni et frigidiusculi, contra aestus ardorem et ariditatem, in hyeme siccis rebus, in autumno uvis, quoniam contra atram bilem, et tristitiam datae sunt a deo, utuntur plurimum odoribus. Mane surgentes pectunt caput, lavantur vultum et manus in aqua frigida omnes. Deinde dentibus masticant mentam, aut petroselinum, aut maratrum, vel manibus confricant: Seniores Thus, et orant Orientem versus brevi oratiuncula per simul orationi quam nos docuit IESVS CHRISTVS. Et egrediuntur alii ad ministrandum senibus, alii in chorum, alii ad functiones reip. Deinde se conferant ad lectiones primas. Deinde in templum. Deinde ad exercitium corporale. Deinde quiescunt parumper, sedendo et tandem ad prandium accedunt.
Inter eos non est podagra, nec catarrhi, nec schiatica, nec colici dolores, nec inflationes et flarus; hi enim morbi a distillatione oriuntur, et ab inflatione; ipsi autem frugalitate, et exercitio dissolvunt humorem omnem et flatum. Quapropter dedecus et magnum si quis spuere et excreare conspicitur; aiunt enim hoc signum esse vel pauci exercitii, vel ignavae pigritiae, vel crapulae et ingluviei; potius inflammationibus laborant, aut spasmo sicco, quibus copia succulenti probique cibi succurrunt. Hecticas vero dulcibus curant balneis; et lacticiniis, et habitatione amoena in villis, et lento, laetoque exercitio. Lues venera praevalere non potest inter eos, quoniam crebro lavacro vini corpora mundant, oleisque aromaticis leniunt, et sudore exercitii dissolvunt vaporem foetidum a quo putrescit sanguis, et medulla. Phthysim minus patiuntur, quia distillatione carent ad pectus, minime autem asthma, cuius constitutioni crassus humor requiritur. Curant febres ardentes frigido aquae potu. Ephemeras vero odoribus, et brodio pingui, aut somno, aut sonis, aut exultatione. Tertianas emissione sanguinis, et Reubarbaro, aut persimili attractivo, aut decocta aqua in radicibus herbarum purgativarum et acetosarum. Sed raro medicinam purgativam bibunt. Quartanas facile curant, repentinum improvisis metum incutientes et herbis humori quartanae oppositis, aut per similibus et ostenderunt mihi arcana contra ipsas.
Diligentiori opera curant continuas, a quibus pavent magis, et observatione stellarum, et herbarum et precibus ad deum contra ipsas dimicant. Quintanas, sextanas, octanas, &c. fere nullas vides, ubi crassi humores desunt.
Utuntur balneis, ideo et thermas habent ritu Romanorum; et oleis, ac longe plura remedia arcana invenerunt, ad munditiem, sanitatem, et robur servandum. His aliisque modis dimicant contra morbum sacrum quo crebro infestantur.
Hospitalarius
Signum mirifici ingenii, unde Hercules, Scotus, Socrates, Callimachus, et Machomettus eodem laborarunt.
Genuensis
Dimicant autem precibus ad caelum, corroboratione capitis et rebus acidis et exquisita exultatione et brodiis pinguibus insparsis flore farinae triticeae. In condiendis ferculis peritissimi sunt: apponunt macim, mel, butyrum, aromata multa valde corroborantia et pinguedinem acetosis temperant, ne unquam respuant. Non bibunt frigidum nive potum, nec calefactum ex arte, uti Chinenses; non enim indigent auxilio contra humores in caloris nativi subsidium, sed hunc roborant contusio allio, aceto, serpillo, menta, basilico, in aestate, et lassitudine praesertim. Norunt et arcanum ad renovandum vitam quolibet post septennio, absque afflictione, et ex arte suavi, ac mirifica quidem.
Hospitalarius
Adhuc de scientiis et magistratibus non dixisti.
Genuensis
Utique sed quoniam ita curiosus es, plura annectam. Quolibet in novilunio ac plenilunio congregant concilium post sacrificium. Huc admittuntur omnes a 20. annis et supra, et interrogantur una singuli, ut referant, quid desit reip. Qui magistratus suo munere recte fungantur, et qui prave. Item post octavum quemque diem omnes magistratus congregantur, videl. O primus, et cum eo Potestas, Sapientia, et Amor. Quorum quisque tres sub se magistratus habet, qui simul sunt 13 iique functiones artium sibi convenientium habent. Potestas militiae, Sapientia scientiarum, Amor victus, vestitus, generationis et educationis. Conveniunt et omnium agminum magistri, qui sunt decuriones, quinquagenarii, centuriones, cum mulierum, tum virorum, et tractatur de his, quae reip. intersunt; et eliguntur magistratus qui tantummodo nominati antea fuerant in concilio magno. Itidem quotidie consilium ineunt. O, et tres viri principes de rebus occurrentibus et corrigunt, et confirmant, et exequuntur quae decisa sunt in electionibus, alia provident necessaria. Non utuntur fortibus, nisi ubi sunt omnino dubii quo pendere debeant. Hi Magistratus permutantur iuxta populi voluntatem. At priores quatuor nunquam, nisi ipsimet de consilio inter eos habito cedant dignitatem illi, quem pernoverint sapientiorem seipsis, et ingenio clariorem et puriorem; profecto ita dociles, ac probi sunt, quod libenter cedunt sapientiori, et ab eo discunt. Sed hoc raro accidit. Principalia scientiarum capita subiiciuntur Sapientiae triumviro, praeter metaphysicum, qui est ipse O, qui omnibus scientiis imperat, sicut architectus, et pudet illum quippiam possibile mortalibus ignorare; sub Sapientia ergo est Grammaticus, Logicus, Physicus, Medicus, Politicus, Moralis, Oeconomicus: Astrologus, Astronomus, Geometra, Cosmographus, Musicus, Prospectivus, Arithmeticus, Poeta, Rhetor, Pictor, Sculptor. Sub Amore triumviro est Genitorius, Educator, Medicus, Vestiarius, Agricola, Pastor, Armentarius, Cicurarius, Magnus Coquinarius, Farctor, &c. Sub Potestate triumviro sunt Stratagemarius, Campionista, Ferrarius, Armarius, Argentarius, Monetarius, Architectus, Magister exploratorum, Magister Equitum, et Peditum, et Equorum: Gladiator, Bombardarius, Fundibularius, Iustitiarius. Ac hi omnes sub se habent particulares artifices.
Hospitalarius
De Iudicibus autem quid?
Genuensis
Hoc dicere cogitabam, singuli iudicantur a magistro primo suae artis, ergo omnes artifices primates sunt iudices, et puniunt exilio, flagellis, vituperio, privatione mensae communis, interdicto ecclesiae, commercii mulierum. At cum casus accidit iniuriosus, morte punitur, et oculum pro oculo solvunt, nasum pro naso, dentem pro dente, &c. iuxta legem talionis; si casum est voluntarius, et praefuit consilium. Quando vero rixa est, ac nullo praeeunte consilio accidit, sententia mitigatur; non tamen a iudice, sed a triumviratu, a quibus etiam provocatur ad O non per iustitiam, sed per gratiam. Hic autem potest condonare. carceres non habent, nisi turrem unam ad includendos rebelles hostes, &c. Non scribitur libellus causae, quem vulgo dicimus processum. Sed coram iudice ac potestate accusatio et testes producuntur, et reus respondet defensionem; et statim absolvitur aut condemnatur a iudice, et si provocat ad triumvirum, sequenti die absolvitur aut condemnatur. Tertio vero die ab O aut gratis dimittitur per indulgentiam, aut sententia inviolabilem accipit firmitatem et reus accusatori conciliatur et testibus, tanquam medicis suae aegritudinis, amplexu, osculoque &c. Nec quispiam moritur nisi manibus populi occidatur aut lapidetur, primo tamen incipientibus accusatore ac testibus. Carnifices enim et Lictores non habent ne faedetur respub. Aliis vero datur electio mortis, qui sibi pulverem bellicum in sacculis circundant et supposito igne cremantur, assistentibus hortatoribus ad bene moriendum. Tota autem civitas collacrymatur, et precantur deum ut sedetur ira sua, dolentes quod eo devenerint, ut membrum reip. putridum habeant resecandum. Et quidem rationibus ipsum reum convincunt et sermocinantur donec ipsemet acceptet cupiatque sententiam capitis, alioquin nec moritur. At si facinus commissum est contra libertatem reip. Aut contra deum aut contra magistratus supremos, absque misericordia sit subito animadversio. Hi tantummodo morte puniuntur. Qui autem moriturus est coram populo cogitur ex religione dicere causas, quibus non deberet mori, et peccata aliorum qui mori et ipsi deberent et culpas magistratuum, asserendo quod hi deterius supplicium merentur, si tamen ira videtur illi in conscientia. Ac si vicerit rationibus, mittitur in exilium: et expiant civitatem precibus, sacrificiis et emendationibus. Non tamen nominatos a reo vexant sed admonent. Peccata fragilitatis et ignorantiae puniuntur tantummodo vituperiis, et coactione ad consuetudinem continentiae, aut ad disciplinam illarum scientiarum aut artium, contra quas peccavit, et ac se invicem ita se habent, quod videntur omnino esse eiusdem corporis membra et alter alterius. Hic scias velim quod, si quis peccator non expectata accusatione ultro magistratus adit accusans se ac petens emendationem, liberatur a poena occulti criminis, quae commutatur in aliam, dum accusatus non fuisset. Magnopere cavent ne cui quispiam calumniam struat: si quidem in poenam talionis incidat est opus. Et quia semper turmatim ambulant et operantur, quinque testes ad convincendum peccatorem requiruntur, alioquin praestito iuramento liberatur cum comminatione. Sin secunda et tertia vice accusatur sub duobus aut tribus testibus geminatam pendet poenam. Ipsorum leges paucae sunt, ac breves et clarae, descriptae omnes in tabula aerea, pendente ad valvas templi, hoc est in columnis, et quidem in singulis columnis inscriptae cernuntur quidditates rerum metaphysico stylo ac brevissimo. Quid videl. est deus, quid angelus, quid mundus, stella, homo, fatum, virtus, &c. Magno quidem sale et omnium virtutum definitiones ibi sunt delineate, et iudices omnium virtutum sedile habent, hoc est tribunal, quilibet sub ea columna, in qua virtutis, cuius sunt iudices, definitio extat et cum iudicat ibi sedet dicens, Fili tu peccasti contra hanc sacram definitionem, beneficientiae, vel magnanimitatis, vel, &c. Lege, ac habita discussione, condemnat ipsum ad poenam, cuius est reus, videl. maleficientiae, abiectionis, superbiae, vel ingratitudinis, vel pigritiae, &c. Condemnationes autem sunt certae veraeque medicinae, et quidem suavitatem redolentis magis, quam poenam.
Hospitalarius
Iam te dicere oportet de sacerdotibus, sacrificiis, et religione, ac fide ipsorum.
Genuensis
Summus sacerdos est ipse O et omnes magistratus, at primiores tantum, eorum munus est conscientias expurgare. Itaque universa civitas clancularia confessione, qua utimur et nos, peccata sua pandunt magistratibus, qui simul purgent animas, ac adiscant quae peccata grassentur in populo. Deinde ipsi magistratus sacri confitentur peccatia propria tribus principibus supremis, et confitentur simul aliena; neminem tamen nominando, sed confuse, praesertim graviora, et noxia reip. Ipsi tandem tresviri eadem peccata ac propria simul confitentur ipsi O, qui proinde agnoscit, quae peccatorum genera grassantur in civitate, et succurrit opportunis remediis. Tunc offert sacrificium deo, et preces ac prius confitetur peccata totius populi coram deo, puplice in templo super altari, quotiescunque necesse fuerit correctione, neminem tamen peccatorem ex nomine declarando. Itaque absolvit populum commonendo ut caveat ab huiusmodi criminibus; deinde sacrificium offert deo, ut civitati condonet, et ipsam a peccatis absolvat, et doceat, et defendat: semel in anno quoque principes supremi singularum civitatum subditorum quisque suorum fatentur peccata coram O. Unde nec mala provinciae ignorat, et humanis, et caelestibus remediis, proinde consulit omnibus, &c.
Sacrificium est huiusmodi. O interrogat populum, quisnam ex eis velit se sacrificium deo dare pro membris suis, et qui sanctior est seipsum offert. Tunc super quarta tabula ceremoniis et precibus praelibatis ponitur, quae nimirum per fibulas quatuor alligata, pendentibus ex quatuor trochleis testitudinis parvae, et clamant ad deum misericordiarum, ut acceptum habeat sacrificium illud humanum voluntarium, non ferinum involuntarium, quod gentiles faciunt; mox funes trahi iubet O, sacrificiumque sursum elevatur ad centrum testitudinis parvae, ac ibi orationibus se dedicat ferventissimis et cibus subministratur illi per fenestram a sacerdotibus circum habitantibus, sed parce, donec civitas expiata fuerit, ipseque oratione et ieiunio precatur deum caeli, ut spontaneum acceptet sacrificium sui, et post 20. aut 30. dies placata ira dei, fit sacerdos, aut (sed rarissime) revertitur deorsum, sed exteriorem per viam sacerdotalem. Et hic vir in posterum honore et benevolentia tractatur multa, eo quod ipse se in mortem obtulit pro patria. Deus autem mortem non vult. Insuper 24. sacerdotes super templo commorantur, qui in media nocte, et in meridie, et in mane, et in vesperi, quarter videlicet in die psalmos canunt coram deo, eorumque munus est inspectare stellas et astrolabiis earum motus notare et effectus in res humanas, et vires pernosse. Idcirco norunt in qua regione orbis quaenam fuerit mutatio, aut futura sit, et in quo tempore, et mittunt exploratum si ita se res habeat, et notant praedictiones veras, et falsas, ut possit ex experientia rectissime praedicere. Hi decernunt horas generationis, et dies sationis, et messis, et vindemiae, ac sunt veluti internuncii, et intercessores, et copula inter deum, et homines, et ex his ut plurimum sufficiuntur O, scribunt praeclara et scientias investigant. Deorsum non descendunt nisi ad prandium, et coenam, uti spiritus ex capite ad ventriculum et iecur; mulieribus non commiscentur, nisi raro ob corporis medicinam, singulis diebus O ascendit ad illos, et ratiocinatur cum eis de his quae noviter investigaverunt in beneficium Civitatis, et omnium mundi nationum.
In templo inferne perpetuo unus de populo adsistit orans coram altari, et alius singulis horis sibi succedit, sicut nos consuevimus in supplicatione solemni quadraginta horarum, et hunc orandi modum vocant iuge sacrificium. Post refectionem referunt gratias deo in musica. Deinde canuntur gesta heroum Christianorum, et Hebraeorum, et gentilium, et omnium nationum, et hoc delitiosum est illis. Nemini quippe invident. Canuntur hymni de amore, de sapientia, et de omni virtute sub magisterio regis sui. Assumit quilibet quam magis amat mulierem, et chorea exercentur honesta formosaque sub peristiliis. Mulieres gestant prolixos capillos consertos collectosque in nodum unum omnes in capitis coronide eductos, tamen in contextum cincinnum unum, homines vero unum modo cincinnum attonsis circum reliquis crinibus, unum velum, et unum desuper Capucinum torundum parum excedens capitis formam. Pileis in campestribus utuntur, domi vero biretis albis, aut rubris, aut variis iuxta artem aut ministerium quisque suum, magistratus vero grandiusculis et pomposioribus. Ipsorum festivitates magnae sunt, quando sol quatuor mundi cardines intrat, hoc est in Cancrum, in Libram, in Capricornum, et Arietem, et doctas formosasque exhibent actiones, quasi comicas, et singulis pleniluniis, et noviluniis; festum celebrant et in diebus quando civitatem fundaverunt aut victorias reportaverunt, aut, &c. et cum musica vocum foeminearum, et cum tubis et tympanis, et bombardis. Ac poetae canunt laudes praeclariorum ducum et victorias. Veruntamen qui mentitur, etiam in alterius haerois laudem punitur. Non potest poete munus exercere, qui mendaciter fingit, hancque licentiam iudicant esse orbis humani perniciem, eo quod auferat praemium virtutibus, ac aliis praebeat saepe vitiosis, ex metu, vel adolatione, ambitione et avaritia. In nullius gloriam erigitur statua, nisi post eius mortem. Attamen vivens inscribitur in libro haeroum, quicunque invenisset novas artes aut arcana utilissima, vel beneficium ingens sive domi sive militiae in remp. contulerit. Non humantur corpora defunctorum, sed cremantur, ut pestis non suboriatur, et ipsa convertantur in ignem, rem tam nobilem ac vivam, quae a Sole venit, et ad Solem regreditur. Idem et ne idolatriae detur occasio. Remanent tamen statuae ac picturae heroum; ipsaque inspectant formosae saepe mulieres, generationi dedicatae, a rep. orationes fiunt ad quatuor mundi angulos horizontales, et quidem mane ad ortum Solis, deinde ad occasum, deinde ad Austrum, deinde ad Septentrionem, e contra in vespere primo ad occasum, deinde ad Orientem, deinde ad Septentrionem, et deinde ad Austrum, et replicant unum modo carmen, quo postulant corpus sanum et mentem sanam sibi ipsis; omnibusque gentibus, et beatitudinem: et concludunt, veluti deo videtur optimum! Caeterum publica oratio prolixa est et in caelum effunditur. Idcirco altare rotundum est, et ad angulos rectos decussatim divisum interviis, per quas O intrat, post quatuor repetitiones, ac rogat suspiciendo caelum, hoc illis observatur ut mysterium magnum; vestimenta pontificalia sunt formositatis, et significationis instar Aaronis. Imitantur naturam, et mirificant artem.
Tempora partiuntur iuxta annum troicum, non autem sidereum, sed quotannis votant quantum temporis illud anticipet istud. Optinantur solem perpetuo deorsum appropinquare, ideoque peragrando circulos angustiores pervenit hoc anno ad Tropicos et Aequinoctia, antequam praeterito, aut videtur pervenire eo quod oculus humiliorem cernendo ipso in obliquo, prius quoque pervenire ac obliquare conspicit; menses lunari metiuntur cursu, annum vero solari. Ideoque hunc illi non concordant usque ad 19. annum, quando etiam caput Draconis suum perficit cursum. Qua de re novam condiderunt astronomiam. Laudant Ptolomeum, admirantur Copernicum et si Aristarcum ac Philolaum ante illum. Sed dicunt alterum motuum notare calculis, alterum fabis, neminem vero ipsis rebus numeratis mensisque; ac satisfacere mundo in monera, significatoria, et non reali. Idcirco ipsi summo conatu hoc negocium perscrutantur, necessarium enim est valde ad cognoscendam mundi constructionem, et fabricam et num periturus sit, necne, et quando; et prorsus verum esse credunt: IESV CHRISTI ORACVLVM, de signis in sole, et luna, et stellis, quae stultis nostrarum multis non ita apparent quos mundi interitus sicut fur in nocte comprehendet. Ergo expectant illi seculi renovationem, forte et finem. Aiunt dubitationis plenum esse num factus sit mundus ex nihilo, aut ex ruinis aliorum mundorum, aut ex chao, sed verisimile existimant, imo certum quod factus fuerit, et non ab aeterno. Idcirco valde in hoc Aristotelem oderunt, quem logicum appellant, non philosophum. Et ex anomaliis rationes contra aeternitatem eliciunt plurimas. Solem et stellas tanquam res viventes ac statuas dei, et templa, altariaque caelestia viva, honorant, non autem adorant. Prae cunctis vero venerantur solem. Ad creaturam nullam latriae adoratione dignantur, hanc soli dei exhibent, ideoque illi soli serviunt, ne incidant in tyrannidem et miseriam serviendo creaturis in poenam talionis. Et sub solis signo deum contemplantur, et cognoscunt, illumque vocant insigne dei, vultum et statuam vivam, per quam lux, calor, vita, et rerum productio in inferiora defluit et omnia bona. Idcirco altare instar solis exstructum est. Et sacerdotes deum in sole adorant et in stellis tanquam altaribus, et in caelo tanquam templo, et implorant bobos angelos tanquam intercessores, qui morantur in stellis, vivis domiciliis ipsorum. Nam et pulchritudines suas longe magis ostentasse deum in caelo, et in sole suo tropheo, ac statua, fatentur. Negant excentricos et epicyclos Ptolemaicos et Copernicianos. Asserunt unum esse modo caelum, planetasque a seipsis moveri et elevari, quando soli appropinquant et coniunguntur. Ideoque et pigrius in ampliori circulo ad anteriora ferri quorsum omnes ire contendunt cum vero apponuntur soli, paulatim inclinari ad recipiendam lucem ab eo, et breviorem curriculum assumere, quia terrae propinquiores sunt, itaque et celerius in anteriora fervi, et quando aequali velocitate cum fixis gradiuntur, dici stationarios, quando celeriori, retrogrados secundum vulgares astronomos; quando pigriori, directos ob maiorem lucem, quam excipiunt, elevanturque &c. nam ex quadraturis, et in oppositionibus humiliari, ut ab illo non elongentur. Lunam vero et in oppositione, nedum in coniunctione elevari, eo quod sub sole sit. Itaque stellas omnes quamvis ab ortu in occasum ferantur, videri e contra moveri; quoniam stellarum caelum velociter convolvitur totum in 24. horis. Ipsaeque non ita velociter, sed relinquuntur in itinere proptereaque praeventas a caelo, videri retrorsum cieri. Lunam tamen nobis citimam, non videri in oppositione et coniunctione retrorsum currere unquam, sed parum modo in anteriora tunc praeferri quando lumine multo, aut superne, aut inferne repletur. Nam primum caelum est tantae velocitatis prae ipsa, quod non videri potest in anteriori ita ferri, ut excedat grad. 13. quibus ab illo deficit, ergo nec retrocedere sed solum tardari, aut accelerari ante et retro, unde patet epicyclos, et excentricos non requirere eleventur et deprimantur et repedent et pigrescant. Profecto hoc affirmant sidera errantia in ceteris mundi partibus sympathiam nancisci cum rebus supernatibus. Ac ibi immorari propterea magis ideoque dici in absidem erigi. Porro quare sol in Septentrionali plaga plus immoretur quam in Australi, physicam reddunt causam, videlicet ibi elevari ad terram comburendam ubi ipsa vires plures fortita est dum ipse excursitavit in meridiem, quando ortus est simul cum mundo. Quapropter in autumno nostro et vere Australia plagae mundum incepisse asserunt, cum Chaldaeis, et Hebraeis antiquioribus et non sicut recentiores opinantur. Itaque elevatus, ut reficiat quod amiserat, plures immoratur in Septentrione, quam in Austro, dies, ac in excentricum scandere videtur, cum hoc tamen incerti sunt an sol sit centrum inferioris mundi et an fixa sint aliorum centra planetarum, et an planetae aliis lunis, sicut tellus nostra, ambiantur, sed invigilant adhuc investigationi huius veritatis.
Duo autem principia physica rerum inferiorum asserunt. Scilicet solem patrem, et tellurem matrem. Aerem vero esse portionem caeli impuram ignemque omnem a sole derivari. Mare autem sudorem esse tellulis, vel fluorem combustae fusaeque terrae in visceribus ac vinculum acris atque terrae, sicuti sanguis spirituum, et corporis animalium. Mundum animal esse ingens. Nosque in eius ventre vivere, sicuti vermes in ventre nostro. Idcirco non pertinere nos ad stellarum, et solis et terrae providentiam, sed dei tantum quoniam respectu illorum aliud intendentium nihil, quam sui amplificationem, casu nati sumus et vivimus respectu vero dei, cuius illi sunt instrumenta, praescientia et ordine conditi sumus et ad finem magnum destinati. Idcirco soli Deo obligati sumus ut Patri, et omnia ab eo recognoscere tenemur. Proculdubio credunt immortalitatem animarum hasque post mortem associari angelis probis, aut pravis, prout illis, aut his in actibus praesentis vitae similiores reddiderunt. Omnia enim sibi similia petere. De locis poenarum et praemiorum parum a nobis discrepant. In ancipiti versantur, num alii mundi extra nostrum sint, ac furioris esse arbitrantur assere, nihil esse; quoniam inquiunt, nihil neque intus neque extra mundum est. Deus quae ens infinitum non conpatitur secum nihilum. Infinitum tamen corporeum dari negant. Principia metaphysica duo ponunt, ens scil., qui deus est summus, et nihilum quod est detectus entitatis, et terminus a quo sit aliquid physice, non enim sit quod est, ergo non erat quod non sit. Item ex nihilo et ente illis essentiatur metaphysice finitum ens. Item a propensione ad non esse nasci malum, ac peccatum. Et peccatum habere causam deficientem, sed non efficientem. Deficientem autem intelligunt defectum potentiae, vel sapientiae, vel voluntatis. In hoc ultimo ponunt peccatum, qui enim scit ac potest benefacere, debet etiam velle. Voluntas enim ab illis nascitur, et non e converso; hic stupere est quod et ipsi deum adorant in trinitate, dicentes, deum esse summam potentiam, et ab hac procedere summam sapientiam, quae simul itidem deus est, et ab ipsis amorem; qui et potestas, et sapientia est; neque enim procedens non habeat naturam eius a quo procedit et non recedit. Verumtamen non agnoscunt personas distinctas nominatas, ut in lege nostra Christiana; eo quod careant revelatione, sed norunt in deo esse processionem et relationem sui, ad se, in se, et a se. Itaque omnia entia essentiatur eis metaphysice quidem ex potentia, sapientia, et amore, in quantum habent esse; et ex impotentia, insipientia, et disamore, in quantum participant non esse. Et per illas merentur, et per has peccant, aut peccato naturae ex primis duobus, aut moris et artis, in totis tribus, vel in tertio. Quippe et natura particularis peccat ex impotentia aut ignorantia faciendo monstrum. Caeterum haec omnia a deo omnis nihilitatis experte, praecognoscuntur, et ordinantur tanquam a potentissimo, sapientissimo, et optimo. Quare in deo ens nullum peccat, extra deum peccat. At extra deum non itur, nisi nobis et respectu nostri, non tamen sibi, et respectu sui. Namque in nobis est deficientia, in ipso vero efficientia. Idcirco peccatum actus dei est in quantum entitatem et efficientiam habet. At in quantum habet non entitatem et deficientiam, in qua consistit quidditas ipsius peccati, est in nobis, et a nobis: qui ad non esse per deordinationem declinamus.
Hospitalarius
Pape quam arguti sunt.
Genuensis
Profecto si memoria tenuissem et cura discedendi non sollicitaret, et metu, mirabilia profunderem at navim amitto nisi propere discessero.
Hospitalarius
Per fidem rogo, hoc unum ne caeles, quid dicunt de peccato Adae?
Genuensis
Ipsi plane confitentur multam in orbe corruptelam grassari hominesque regi non veris superioribus rationibus, probos cruciari, et male audire, pravos dominari; quamvis infoelicitatem vocent horum vitam beatam. Nam annihilatio quaedam est, ac ostensio essendi quod non sunt, videl. reges, sapientes, strenui, sancti, quod in veritate non sunt; ex quo argumetantur magnam in rebus humanis ex quopiam accidenti perturbationem subortam esse. Et primo quasi eo pendebant, ut dicerent, cum Platone, orbes caelestes in priscis saeculis revolutos esse ab occasu praesenti eo, ubi nunc orientem dicimus, ac postea contrarium assumpsisse cursum. Dixere etiam possibile fuisse ab aliquo inferiori numine res inferiores regi atque a primo numine sic permitti, sed hoc assertum stultum reputant. Ac stultius, quod Saturnus primo bene regnarit, ac deinde Iovem minus bene deinde vero caeteros successisse planetas, quamvis fateantur mundi aetates ordinari secundum seriem planetarum. Creduntque ex absidium mutationibus post 1000. annos, aut 1600. res variari insigniter.
Hanc nostram aetatem assignandam videri Mercurio, tametsi a magnis coniunctionibus intervarietur; et anomaliarum regressus fatalem vim possideant. Demum affirmant hominem Christianum esse foelicem, qui credere contentatur, quod ex peccato Adae tanta contigerit perturbatio. Opinantur etiam ex partibus derivari in filios potius paene malum quam culpae.
A filiis autem ad patres culpam reverti, quatenus neglexerunt generationem, et celebrarunt ipsam praeter tempus, et locum, et electionem genitorum, aut educationem neglexerunt, aut prave natos docuerunt instruxeruntque. Idcirco ipsi sedulam navant operam generationi, et educationi, et aiunt poenam ac culpam redundare in remp. Tam filiorum quam parentum. Idcirco omnes hoc tempore in miseriis versari civitates et quod peius est, vocare pacem et beatitatem ipsa mala quoniam bona non sunt experti viderique mundum casu regi. Ac vero qui constructionem mundi contuetur, et hominis anatomiam (quam ipsi in condemnatis ad necem experiuntur saepe) et planetarum et belluarum, et usus partium ac particularium earundem, cogitur dei sapientiam ac providentiam altis acclamationibus confiteri. Itaque debere hominem religioni se totum dare, propriumque auctorem venerari semper; hoc autem non bene perficere posse vel non facile, nisi qui dei opera perquirit, et pernoscit, eiusque observat leges, et probe philosophatus in operibus suis, Quod tibi non vis alteri ne feceris; et qua vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Unde sequitur quod sicuti nos a filiis, et ab hominibus requirimus honorem et bona, quibus parum elargimur, plura nos debeamus a deo, a quo totum recipimus, totum sumus, et ubique in eo, laus illi in saecula.
Hospitalarius
Profecto cum hi, qui naturae tantum legem norunt tantopere propinquent Christianismo, qui nihil addit supra leges naturae, nisi sacramenta conferentia auxilium ad observantium illorum, ego argumentum validum sumo mihi pro religione Christiana, quod sit omnium verissima, quodque sublatis abusionibus domina sit futura in toto terrarum orbe, ut praeclariores theologi docent et sperant. Aiuntque idcirco Hispanos novum orbem invenisse (quam vis inventor primus sit Columbus maximus heroum noster Genuensis) ut omnes nationes in unam legem congregentur. Ergo hi philosophi erunt testes veritatis electia deo. Hinc agnosco nos nescire quid agamus, sed esse dei instrumenta; illi cupiditate auri et divitiarum, novas quaeritant regiones, deus autem finem altiorem intendit. Sol Terram exurare contendit, non quidem producere plantas, et homines, &c. sed deus vivitur ipsorum pugna ad horum productionem. Ipsi laus et gloria.
Genuensis
O si scires quid per astrologiam dicunt et ex nostris quoque prophetis de saeculo venturo, et quod saeculum nostrum plus historiae habet in annis centum, quam mundus totus in 4000 pluresque libri editi sunt in hoc centenario, quam in 5000. et de inventione mirifica typographiae, archibugiorum, et usus magnatis, praeclaris signis, simulque organis congregationis mundigenarum in unum ovile, et qualiter dum fiebant synodus magnae in trigono Cancri, abside Mercurii Scorpionem procurrente. Hae mirabiles inventiones acciderunt a Luna et Marte, potentibus in hoc trigono ad navigationem novam novaque regna, et arma nova. At cum mox intraverit Saturni absis Capricornum, et Mercurii, in Sagittarium, et Martis in Virginem post primas synodos magnas et visionem novae stellae in Casiopea, monarchia nova insurget et reformatio legum, artium, et prophetae et renovatio, et aiunt nationi sanctae emolumentum magnum inde portendi. At prius quidem evelli, et extirpari, deinde aedificari, et plantari &c. dimitte me, quoniam habeo, quae agenda mihi sunt. Hoc tamen non te lateat, eos iam invenisse artem volandi, quae una mundo deesse videbatur, et in proximo ocularia expectare, quibus occultae stellae videantur, et auricularia, quibus caeli audiatur harmonia.
Hospitalarius
Hem? Ah, ah, ah, perplacet quidem, sed Cancer est signum Veneris foemineum et Lunae, quid potuit benefacere in aere, cum sit aqueum? Et quomodo stellae haec sciunt faciuntque. Omnia a deo suis dispensata temporibus. Nimis astrologizant.
Genuensis
Haec etiam mihi responderunt, rerum omnium causam esse deum universalem immediate, non immediatione particularis causae sed universalis principii et virtutis, non enim deum manducat cum Petrus manducat, nec mingit, nec furatur; licet essentiam et virtutem det manducandi, mingendi, et accipiendi, ut causa immediata qua nulla prior, sed qua omnis alia particularior, modificians immensitatem actionis divinae.
Hospitalarius
O quam bene iidem dicunt doctores nostri scholastici, praecipue divus Thomas contra philosophos Mahometanos, asserentes operationem primae causae immediationem in attingentia quam secundae, in 3. con. Gen. Cap. 70. et 2. dist. 37. et pot. q. 1. art, 3, et 5. et opusc. 9. q. 38. ubi immediatione principii non attingentiae, cuiusmodi est particularis causa, docet agere universalem sequere.
Genuensis
Igitur aiunt, deus dedit causas omnibus futuris effectibus et universales et particulares operari non possunt, nisi et universales operentur. Non enim Planta floret nisi sol propinque calefaciat. Tempora autem ab universalibus sunt causis, scil. a caelestibus, omnia ergo caelo operante operamur. Causae autem liberae utuntur tempore, et in se, et erga alia interdum. Nam et igne cogit homo florere arbores, et lucerna illustrat domum, absente sole. Causae vero naturales aguntur tempore. Igitur quemadmodum alia fiunt de die, alia de nocte, alia in hyeme, alia in aestate, vel vere, vel autumno, tam per causas liberas quam per naturales, ita et alia in uno saeculo, alia in alio. Et sicut causa libera non cogitur dormire quando sit nox, nec surgere quando mane, sed operatur ex suo commodo, sic utendo vicibus temporum; ita neque cogitur invenire archibugia et typographiam cum fiunt synodi magnae in Cancro, et Monarchias cum in Ariete, et sic de caeteris: cum seminat in Septembri, cum putant in Martio, &c. Nec possunt credere quod pontifex sapientissimorum Christianorum prohibeat astrologiam nisi contra abutentes ad divinandum actus liber arbitrit et supernaturales eventus, cum sidera supernaturalium sint tantum signa, naturalium vero causae universales, voluntariorum solum occasiones invitamenta, et inclinationes. Nec enim oriens sol cogit nos surgere de lecto, sed invitat et commodo praestat, uti nox incommoda ad surgendum et commoda ad dormiendum. Cum ergo agant in liberum arbitrium indirecte et per accidens dum agunt in corpus et in sensum corporatum corporalisque organo affixum. Mens excitatur a sensu in amorem vel odium vel iram et caeteras passiones. Et tunc potest adhuc excitatae passioni assentire et dissentire. Haereses ergo et bella et fames, quae significantur per sidera, plerumque veniunt, quoniam plerumque homines a sensuali appetitu potius quam a ratione regi se permittunt, unde faciunt haec que accidunt contra rationem. Aliquando etiam assentientes passioni rationabiliter, ut iustam iram concipiendo iustum bellum moliuntur.
Hospitalarius
Bene quidem et hoc etiam D. Thom. asserit et pontifex noster. Nam ad medicinam et agriculturam et navigatoriam concedit astrologiam, et cum omnibus suis scholasticis qui de actibus arbitriis etiam coniecturalia prognostica permittunt verum excrescente malitia, et abusu permissionis vetant non coniecturas, sed prognosticum coniecturale, non ut semper falsa, sed ut plerumque vel semper periculosa. Principes enim et populi in astrologia confisi mala innumera moliuntur, et bona aggrediuntur non successura, sicuti patet in Arbace, Agatocle, Druso, Archelao, et tandem consimilia expectamus in aliquo duce Phinlandiae propter Ticonis prognosticon, et in pontifices nostros multa audent principes his in coniecturis confisi a nebulonibus decepti.
Genuensis
Sic etiam Solares aiunt alia prohiberi ut falsa, alia ut periculosa, quatenus ad idololatriam aut ad destruendam libertatem aut ad politicam conturbandam possunt converti. Imo dico tibi invenere iam Solares ratinoem fati siderales vitandi, neque enim ars datur a deo nisi ad utilitatem. Quando igitur imminet eclipsis non salubris, qualis est cum interregnant beneficiae, sed infausta cum maleficae, vel cometes ditus, vel directio prava in aphetico loco; illum cui malum minantur sidera, intra aedes albas claudunt, odoribus et aceto roseo conspersas, accendunt faces septem ex cera aromatis confecta, aedificatas, et adhibent iovialem musicam, et laetis conversationes ut semina petiilentialia per circunfusum acrem a caelo dimissa dissolvantur.
Hospitalarius
Pape! Medicinalia sunt haec omnia et sapienter applicata. Caelum enim corporaliter agit, et corporalibus impeditur antidotis, sed obitat numerus candelarum quasi in numero ponatur virtus, quod olet superstitionem.
Genuensis
Profecto ipsi se se tuentur Pythagorica doctrina de viribus numerorum nescio an superstitiose; nec in olo numero, sed in medicina cum numero fundantur.
Hospitalarius
Nulla superstitio: nullus enim canon nec scriptura dei vim numerorum damnavit. Imo medici utuntur ipsa in morborum periodis et crisibus. Et scriptum est; quod omnia Deus fecit in numera, pondere, et mensura, et in septem diebus creationis mundi, in septem angelis tuba canentibus, in septem fialis, in septem tonitruis, septem candelabris, septem sigillis, septem sacramentis, septem donis spiritus, septem oculis in lapide Zachariae numerorum mysteria commendantur. Unde S. Augustinus, S. Hilarius, et origenes quam multa de numerorum viribus philosophantur, praesertim de septenario. Non ergo damnarem ex hoc Solares ex quo se medicos caelestium et defensores arbitrii demonstrant.
Imitantur enim caelum in septem planetis per 7. faces, sicut Moyses per 7. lucernas, et Romae iudicatum est non esse superstitionem nisi ubi solis numeris et non rebus numeratis datur vis, quae debetur deo, et in quo non habent usum et vim. Sic qui caelo aut herbis ubi nil operantur, tanquam si operentur, uittur. Est enim vana observantia quam diabolus dei simius imitatur deum numerum authorem. Et numero impare gaudet apud Virg. Imo cum vis naturalis rebarbari datur Agarico, per ignorantiam non est superstitio. Sed si virtus dei detur Agarico, vel numero, superstitio est. Vide theol. Nunc prosequere sermonem unde digressi sumus.
Genuensis
Igitur Solares faeminina signa faecunditatem regionibus, quibus faeminina sunt adducere putant, et minus robustis dominatum rebus affere inferioribus; causando occasionando, commoditates et incommoditates praebendo aliis, aliis auferendo, ut dictum est. Unde scimus in hoc saeculo muliebre regnum praevaluisse, sicuti Amazones novae inter Nubiam et Monopotapam et apud Europaeos regnavit Russa in Turchia, Bona in Polonia, Maria in Ungarica, Elizabeth in Anglia, Catharina in Gallia, Blanca in Etruria, Margarita in Belgio, Maria in Scotia, Isabella in Hispania, inventrix novis orbis et poeta huius saeculi a mulieribus orditur.
Le donne, i Cavalier, l'arme, et gli amori,
et quidem maledici poetae, et haeretici grassantur, ob Martis trigonum, et hospitium Mercurii Apogeo praestitum; et ob Venerem et Lunam loquuntur semper de re meretricia, et pathica, et viri omnes effoeminari cupiunt in sexu, et voce: nam vocantur Vossignoria. Et in Africa ubi Cancri et Scorpio praevalet praeter Amazonas extant in Fez et in Marocco lupanaria publica effoenumatorum, aliaeque sputetiae innumerae, ad quas temperies mundialis invitat, non cogit. Non tamen ideo trigenus Cancri (qua Tropicus est, et exaltatio Iovis et Apogeum Solis et Martis triplicitas) veluti per Lunam et Martem, et Venerem novam inventionem hemispherii exhibunt, ac mirum circumeundi totum orbem iter, muliebre imperium et per Mercurium et Martem typographiam et archibugium, non etiam in causa fuit potius occasio hominibus, ut fiat magna legum mutatio, sub providentia dei semper ad bonum inclinantis, nisi nos inclinationem pervertamus. Hic mihi dixerunt mirifica de consensu caelestium cum terrestribus et moralibus, et de Christinae legis amplificatione in novum orbem, et de eius permanentia in Italia et Hispania. Et de vacillatione in Boreali Germania, Anglia, Scandinavia, Pannonia, quarum prognostica nec recitare volo, quoniam sapientiss. Papa noster iustis de causis vetuit. At nec de Xerifi, et Sofii mutationibus in Africa et perfide quo tempore Wiclef, et Vs [Hus], et Lutherus religionem labefactarunt apud nos, et Minimi et Cappuccini illustrarunt; et quomodo eadem caeli motione alii utuntur in malum, quamvis haeresis inter opera carnis ab apostolo memoretur, ac proinde passionibus sentiri illatis a & [coniunctione Saturni et Veneris ?] ob subiectam sponte voluntatem. Hoc tamen narrabo quod Solares iam artem volandi invenere, aliasque artes ex Lunae et Mercurii constitutione, adiuvante Solis abside. Nam in aere hae possunt stellae ad artem volandis etenim quod aqueum in regionibus nostris ac natans, sub aequatore est aereum ac volitans ob situm terrae ad caelum apricum magis. Namque novam condidere quidem astronomiam, ut in altero hemispherio ab aequatore ad Austrum Domus Solis sit Aquarius, Lunae Capricornus, &c. Et omnia signa et potestates invertunt et sub aequatore intra tropicos aliter signa nominantur et aliter planetis distribuuntur quam extra; et quam in suppolaribus. Et ita necesse est ex vi naturae. Evax. ecquantum didici ab his sapientibus de mutationibus absidum, et excentricitatum, et obliquitatis, aequinoctiorum, et solstitiorum et polorum et figurarum caelestium confusione in spatio immenso mundi machina nutante, et de symbolis rerum nostrarum cum eis, quae sunt extra mundum nostrum. Et quantum mutationis sequatur post synodum magnam in Ariete et Libra signis aequinoctialibus in restauratione anomaliarum quae stuporis plena sequantur post magnam coniunctionem in confirmatione decreti eius et mutatione, et renovatione orbis. Sed te quaeso, ne me amplius detineas; facienda restant multa, et scis, quibus sollicitor curis alias. Hoc tamen non omittam quod ipsi libertatem humanam prorsus adstruunt et dicunt, quod si quadraginta horae, quibus cruciatus est philosophus magnus inter eos ab hostibus, crudelissime, non potuere illum cogere ad confitendum ne verbulum quidem de his quae requirebant, eo quod silere statuerat ex animo; nec stellas ergo, quae a longe et suaviter movent, posse cogere nos ad operandum contra decretum nostrum, nec dei decreto cogente nos regi, quoniam homo est adeo liber quod etiam blasphemat deum. Deus autem nec se ipse, nec alios cogit adversum se. Nunquid divisus est deus? At quia in sensum mutationem insensibilem, suavemque faciunt astra, qui plus sensum quam rationem sectatur divinam eis subiugari. Nam et constellatio, quae de hereticorum cadaverosa mente vapores foetidos eduxit, eadem eodem in tempore ex fundatoribus Iesuitae religionis et Minorum et Capuccinorum exhalationes fragantes virtutem eduxit. Et sub eadem Columbus et Cortesius divinam in altero hemispherio Christi religionem propagavit.
Quae autem mundo nunc imminent plurima, alio in sermone complebo tibi.
Hospitalarius
Hoc saltem refer, qua ratione movent naves absque vento et remigio?
Genuensis
Flabello super puppim edificato amplo, quod desinit in pertica una ad quam pondus appensum facit aequilibrium, ita quod unus puer una manu potest elevare, et deprimere. In principio autem alae magnae, axis supra duas furcas illud sustinet facile volubilis. Praeterea quaedam navigia movent rotis duabus in aqua giratis per funes quae de rota magna, supra proram posita, decurrunt, et decussatim cingunt rotas puppis. Rotam magnam facili negotio convolvunt, quae parvas in aquam impositas trahit, sicuti accidit in organo, quo mulieres Calabriae et Gallae filum advolunt, parant, aut nent.
Hospitalarius
Expecta, Expecta modicum, &c.
Genuensis
Non licet, non licet.
FINIS