De analogia libri II

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De analogia libri II
Saeculo I a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus

Fragmentum I (liber I)[recensere]

ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus, hunc facilem et cotidianum novisse sermonem nunc pro relicto est habendum.

Cicero, Orator, 72


Fragmentum II (liber I)[recensere]

num tu . . . harum rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram et plures terras et urbem et urbes et imperium et imperia dicamus, neque quadrigas in unam nominis figuram redigere neque harenam multitudinis appellatione convertere possimus?

Gellius, Noctes Atticae, 19, 8, 7


Fragmentum III (liber I)[recensere]

tamquam scopulum sic fugias inauditum atque insolens verbum.

Gellius, Noctes Atticae, 1, 10, 4


Fragmentum IV (liber II)[recensere]

fagos populos ulmos.

Char., GL I 130,6


Fragmentum V (liber incertus)[recensere]

nisi omnia consentiant inter se, non potest fieri ut nominis similitudo sit.

Pomp., GL V 197,23