CAP. I Alloquitur auctor regem. Veniet, opitulante Christo Ihesu, quoniam sic michi propositum est, o rex illustris, opus hoc, antequam alibi gradum flectat, in sacras celsitudinis tue manus, ut, cuius iussu factum est, se primo illius exponat iudicio et eidem pro viribus prestet obsequium. Quod postquam benigne susceptum conspexeris omne, et sublimi ingenio tuo partes eius quascunque discusseris, existimo miraberis, quod in tam protensum volumen postulatum tue claritatis evaserit, quantumcunque ob librorum penuriam multis in locis non satis integrum putem. Et forsan legens latentes nuper sub rudi cortice sensus nunc productos in lucem, non aliter, quam si ex igneo globo recentes scaturire latices videas, mirabundus aspicies, teque ipsum modesta quadam delectatione laudabis, quod iam dudum de poetis vera arbitratus sis, eos scilicet non fabulosos simpliciter fuisse homines, ut invidi quidam volunt, sed eruditissimos quidem atque divino quodam animo et artificio preditos. Verum, collectis omnibus, qualis de opere toto tua existimatio futura sit, non satis certum habeo; hoc tamen mecum cogito te de corpore et membris, sola agente iustitia, sanam et integram laturum sententiam, ac etiam opinor, quia minus apta regia caritate tua redargues, et commendabis, que laudanda comperies. Magnum quippe, imo maximum hoc michi erit, et iam spe ipsa letor et gaudeo! Ceterum, cum iam visum illud in amicorum manus visendum tradideris, et tua licentia prodibit in medium, reor, non equa sic ab omnibus ponderabitur lance; nec novum hoc erit sub sole, trahit sua quemque voluptas. Preterea livor
pag 682
edax, letalis viventium pestis, adeo occupavit a primevo hominum pectora, ut rarissima, eo exurente, equa in quem mavis prestentur iudicia. Quam ob causam in eum surgent rabido latratu plurimi, et quas comperient partes minus acri soliditate firmatas, morsu impio auferent et discerpent. Adversus quos, quorum ex veteri more iam verba et obiectiones ariolor, ut iam dixi, ne longus labor resolvatur facile et, ignitis agentibus spiculis, evolet in cinerem et favillam, oportunis responsionibus occurram necesse est. Oro tamen, ut et ipse, o rex optime, cui laboravi diu, una mecum generosum pectus opponas, securus, si feceris, hostes laboris nostri tanquam fumus in auras evanescent.
CAP. II Pauca adversus ignaros.
Concurrent, ut fit, ad spectaculum novi operis non solum vulgus ineptum, sed et eruditi convenient homines; et postquam undique prospectaverint, non dubitem, quin aliqui viri sint probitate venerabiles
et integre mentis atque scientie, qui,tua sequentes vestigia, commendanda laudabunt, et affectione
quadam sacra minus probanda redarguent. Quibus ego benedicere, gratias agere, obsequium prestare, et eorum tenebor conlaudare iustitiam. Sed longe numerosior multitudo, corona in circumitu facta, in rimas minus bene compacti operis et quascunque mendas, si que erunt, impinget oculos, avidior vidisse, quid mordeat quam invenisse, quid probet. Adversus hos michi superest bellum, michi arma sumenda sunt, et melioribus rationibus ut conculcem, necesse est. Sane non in totum simul agmen, nam circumventus forsan opprimerer facile, sed distinctis aciebus, ut assuescant certamini manus et paulatim conterantur hostes, in debilius primo corripienda sunt iacula. Sunt hi, ut reliquum sinamus vulgus, homines quidam insani, quibus tanta loquacitas est et detestabilis arrogantia, ut adversus omnia quorumcunque probatissimorum hominum presummant clamoribus ferre sententiam, eos flocci pag 683 facere, vilipendere et, si queant, turpi damnare sermone. Qui postquam boatu sonoro, quasi maximum suum predicent decus, se ydiotas confessi sunt, veluti nil amplius in suam ignaviam inici possint, summum bonum comesationibus, libidinibus, et inerti ocio vacare existimantes in ganeis atque lupanaribus spumantia vino pre se tenentes pocula et externa eructantes crapula, eruditorum hominum vigilias, meditationes et studia, honestosque labores et modestiam spurcido ore damnare et suis obscenitatibus fedare conantur; ex quo fiet, ut, hoc viso opere, ridentes dicant: O insipidus homo, quantum dulcissime quietis, quantum temporis optimi perdidit, quantum frivoli laboris impendit, quot membranas amisit et incassum versiculos exaravit! Nonne satius fuerat amasse, potasse, dormisse, et tam grande tempus voluptatibus trivisse, quam has scripsisse nugas? Profecto, qui se prudentes haberi volunt, stultissimum genus hominum est, nam, perdito lucubrationibus tempore, antequam diem unam letam sentiant, damnando probanda, in mortem concidunt equam cunctis. O sanum, o venerabile iudicium ex lenonum bachanalibus, ex senatu gnatonicorum, ex ganeis mandurcorum atque bibionum, ex meretricantium emissum fornicibus! Sed quid multa? Horum ego vituperationes illustrium virorum splendidas laudes arbitror, cum turpitudinis participem a turpibus laudatum existimem. Vadant igitur tales et cauponibus, lanistis, cetariis atque meretriculis gannientes applaudant, et somno vinoque marcentes, suas illis laudes ingerant et sapientes viros, eorumque labores in sua luce permittant, cum nil ignaro indecentius homine, nil indocto fastidiosius, ante quidem diem miserum atque caducum mortalitatis sue corpus, infelicis anime fecere sepulcrum. Hi quippe tam fetida olent infamia, ut rudientes asinos, grunnientes sues, mugientesque boves, sapientes possint cum patientia audire, eos audire non possunt. Eant iterum tales, et ventri deserviant, et, nedum alios reprehendere, sed apparere, si quando sobrii sunt, in conventu hominum erubescant!
CAP. III Adversus eos, qui, cum non sint, sapientes cupiunt apparere.
Prospectabit et hoc opus species hominum altera, moribus forte minus redarguenda priore, sed prudentia profecto non maior. Et hi sunt, qui, ante visum scolarum limen, se, quia quandoque phylosophorum quorundam audivere nomina, putant esse phylosophos, seu si non putent, ut ab aliis credatur, exoptant, et quadam ficta gravitate verborum et morum ponderositate, visis aliquando non nullis libellis vulgarium, non nisi de apicibus rerum verba faciunt; et, ut existimentur, quod cupiunt, apud eruditissimos viros versantur, moventes persepe de sublimibus dubia, ut puta, qualiter tribus personis una tantum sit deitas, vel nunquid possit deus sibi similem facere, aut cur non ante per mille milia seculorum creaverit deus orbem, quam fecerit, et huiusmodi. Et dum responsa prudentum percipiunt, factis ratiunculis quibusdam frivolis in contrarium et auditis doctorum replicationibus atque conclusionibus, quasi non satis illis satisfactum sit, quatientes, si videantur, paululum caput, et torquentes cum cachinno faciem, et circumstantes etiam intuentes, non aliter quam si indulgeant reverentie respondentis, pretereunt. Et tandem, quod ex ore probatissimorum hominum intellectus eorum tenuis et remissus excepit, servavitque memoria, apud muliercularum textrinas, seu potius, si prestetur, in triviis, ignaro ascultante popello, uti ipsum deum consuluerint, post longum suspirium blaterantes emittunt, volentes ex hoc percipi, quod non absque labore plurimo, quod dixerint, ingenio et speculatione sua ex penetralibus divine mentis evulsum sit. Et ut omnino insipidis sapientes appareant, ampliatis sermonibus, non tamen eodem verborum contextu, quin imo nunc huc nunc illuc per varias materias saltitantes, nec de aliqua concludentes, sed se auditoresque implicantes suos, ceu plenissime liberales artes noverint, quarum persepe nomina non noverunt, Priscianum, Aristotilem, Ciceronem, Aristarcum, Euclidem, atque Ptholopag 685 meum, aliosque circa has insignes viros stomacosa quadam dicacitate neglexisse demonstrant, se tractos aientes ad sublimiora theologie dulcedine. Sic et de moribus hominum et gestis heroum, ac de sacris legibus et institutis legumque latoribus. Et, si quando contingat poesis aut poetarum intrare colloquium, tanto cum fastidio illos et poemata, uti integre viderint omnia et despicienda cognoverint, damnant, vituperant, flocci faciunt, et a se eicere ostendunt, ut vix tolerare possint etiam imprudentes; et balbutientes aiunt Musas, Helyconam, Castalium fontem, et Phebi nemus, et huiusmodi delirantium hominum nugas esse et puerorum ad grammaticam esse preludia. Ex quibus fatuitatibus satis iam scio, quid, monstrum istud spectantes, in me, quid in opus meum, quid in poetas dicturi sint. Verum reor horum vecordie compatiendum potius quam rationibus obsistendum, nam, cum se ipsos non intelligant, longe minus alios intellecturi sunt; ignari sunt, et luce veritatis carentes, sensualitate duce se trahi permittunt. Quibus caritate mea, non eorum merito dixisse velim, ut, alienis omissis officiis, exerceant sua, et si hac glorie cupiditate agitantur, ut sapientes existimentur, scolas intrent, audiant preceptores, libros evolvant, vigilent atque discant, et palestras disputantium solertes visitent, memores, ne festini in doctoratum evolent, pictagorici instituti, quo cavebatur, ne quis scolas eius intrans locuturus de phylosophicis os aperiret, antequam per quinquennium audisset. Quod cum laudabiliter fecerint, et in bene meritum titulum venerint, si libet, in medium prodeant, predicent, disputent, redarguant et castigent, atque acri spiritu suis redargutoribus instent; aliter autem fecisse, non ostentatio sapientie, sed dementie est.
CAP. IV Quedam in iuris peritos, paucis de paupertate laudibus inmistis.
Sunt et insuper homines quidam toga, aureis bullis et ornatu fere regio insignes, nec minus incessu et morum grapag 686 vitate atque oris facundia spectabiles, magnis postergati clientum catervis, et ingenti autoritate conspicui. Hi quidem sunt clarissimi legum preceptores et tribunalium presides, a quibus si rite exerceantur iura, frenantur hominum illecebres mores, extollitur innocentia, et, quod suum est, unicuique poscenti conceditur, quibus reipublice nervus non solum suis in viribus servatur, sed perenni iustitia augetur in melius; venerabilis ergo et precipuo honore dignissimi sunt! Sane quantumcunque aliorum purgent sua prudentia notas, una tamen labe fere polluti sunt omnes; auri cupiditate laborant, nec aliquid seu aliquem laude dignum putant, ni fulgeat auro. Hos ego venturos existimo cum reliquis, ut prospectent, nunquid aliquid criminis operi nostro possint suis inferre legibus; nec me fallit, si morem sequentur veterem, quid obiecturi sint. Consuevere quidem, relictis rostris et pretoria exeuntes, et potissime, dum curis paululum soluti in conventum amicorum veniunt, si contingant inter loquendum fieri mentio poetarum, illos extollere laudibus, quoniam eruditissimi atque eloquentissimi fuere viri; tandem post multa absconditum sub melle venenum, non letale tamen, emittunt dicuntque eos parum fuisse prudentes, in quantum, tempus omne terentes, facultatem secuti sunt, ex qua post longos labores nulle consequuntur opes, superaddentes ob hoc pauperrimos homines fuisse poetas, nullo splendore spectabiles, nullis opibus, nullo famulatu insignes, volentes ex his intellegi, quia non divites fuere, nullius pretii eorum extimanda facultas sit. Que quidem verba una cum abscondita conclusione facile audientium animos <intrant>, cum omnes in avaritiam proni simus, et stulta credulitate arbitremur summum bonum possidere divitias. Hac ergo impulsi peste, autumo, si laborem inspexerint nostrum, eos post multa dicturos opus scilicet pulchrum, sed supervacaneum, et inutilem sudorem meum, eo quod minime tendat, quo ceterorum mortalium labores intendunt; et sic non solum adversum me apparebit eos dixisse sententiam, sed ex consequentia quadam tanquam summum et detestabile malum una cum opere poetas cum paupertate damnasse videbuntur. Pia quippe, et pag 687 humanitati conformis atque opinioni vulgari, hec videtur obiectio, et gratiarum actione dignissima, dummodo ex fonte caritatis exundaret in medium; verum, quoniam ex offuscato appetitus inepti iudicio sumit originem, ridenda est atque abicienda, et eorum prurigini compatiendum. Et quoniam dignitati talium insuper deferendum est, ne se postergatos existiment, obiectionem eorum verbis amplioribus in suos ortus vertendam puto. Confitebor igitur sponte, quod dictum est, poesim nullas afferre substantias, et poetas pauperes fuisse, si pauperes dici debent, qui ultro sprevere divitias: stolidos autem fuisse non confitebor… (Continua)
Confitebor igitur sponte, quod dictum est, poesim nullas afferre substantias, et poetas pauperes fuisse, si pauperes dici debent, qui ultro sprevere divitias: stolidos autem fuisse non confitebor, eo quod poesis studium secuti sint, cum prudentissimos arbitrarer, si verum deum catholice cognovissent. Nunc reassumendo, ne confessione mea tam ultronea videar absolute obiectoribus tanquam victoribus aream liquisse certaminis, et obiectionem primam deducamus in medium. Dicunt igitur splendidi legum interpretes poesim nullas afferre divitias, volentes ob id, ut satis percipi potest, eam ab imitandis excludere, quasi nullius inter scientias reliquas sit momenti. Equidem, ut iterato dixerim, certum est poesim nullas afferre divitias; non tamen assentio, ut isti volunt, hoc sua ignobilitate contingere, verum quia speculativarum disciplinarum non sit officium tale aut intentum, sed mechanicorum artificum seu feneratorum, quorum in hunc finem omnis tendit intentio, qui, ut cito veniat, nil gratis penitus operantur. Sic, et causidici, qui hinc ex delictis hominum, inde ex legum peritia sibi officinas construunt, in quibus venalis lingue malleo numismata cudunt, et aurum ex miserorum lacrimis verbositate conficiunt, quod poesis, generose memor originis, omnino abhorret et renuit. Ex quo si damnanda aut parvi pendenda est, nullius una secum pretii erit phylosophia, rerum magistra, et cuius opere entium causas discimus; nullius eque theologia, cuius demonstrationibus rite deum cognoscimus, quibus nullum unquam querendi thesauros fuisse studium audivi. Si nesciunt isti, poesis maioribus vacat, nam, cum celos inhabitet divinis inmixta consiliis, paucorum hominum mentes ex alto in desiderium eterni nominis movet, et sua pulchritudine in sublipag 688 mes cogitationes impellit, tractisque inventiones peregrinas ostendit, atque ex ingeniis egregiis sermones exquisitos emittit.
Et, siquando, placidis vocata precibus et sublimi sede descendit in terras, sacris comitata Musis, non celsa regum palatia, non molles deliciosorum domos exquirit habitatura, verum antra atque prerupta montium, umbras nemorum, fontes argenteos, secessusque studentium, quantumcunque pauperrimos et luce peritura vacuos, intrat et incolit; quod alibi forsan plenius ostendetur, exigente materia. Et sic, cum etherea sit atque perennis, nullum sibi cum perituris commertium est, splendoresque manu factos, tanquam futiles et inanes, parvi facit et renuit, ac suis contenta bonis non curat aggregare divitias. Post hec ex iam dicta positione subnectunt, minus prudentes fuisse poetas, qui tale secuti sunt dogma, ex quo nulle sequacibus consequantur opes. Quibus ut responsum sit, reor plurimum prudentis opus circa eligenda consistere, et ideo hos convenire velim, quis in eligendo prudentior merito habendus sit, iuridicus an poeta. Edepol prudentius actum puto elegisse trahentem ad sublimia mentem, quam ad terrestria deprimentem, stabilem quam casuram, <que> longevum bonum prestat, quam que brevissimum exibet. Elegere poete scientiam, inter sydera, inter deorum sedes ornatusque celestes suos continua meditatione trahentem; nunquid hoc verum sit, testimonium reddant ipsa vatum poemata, impulsu trahentis eleganti stilo poetarum descripta calamo. Causidici vero, legum facultatem secuti, sola scriptorum valent memoria non ex ingenio, sed ex literis legum latorum iura reddentes; nec putandum est, ut satis videri potest, eos insistere circa excelsa aut semota nature, ut puta, nunquid recta aut transversa via sol ab Yndis petat Hispanos, qui imo, nunquid hereditario iure seu enphiteotico potius vel precario Titus vel Sempronius occupet agellum, nunquid certum debitum aut usurarium dicendum sit, nunquid ardens femina solvi posset a frigido viro. Magna sunt et egregia hec et ex gremio nature sublata! Preterea poesis, quam pauperes preelegere poete, stabilis est et fixa scientia, eternis fundata atque solidata principiis, ubique pag 689 et omni tempore eadem, nec ullis unquam concussa motibus. Leges autem non sic; non equo iure vivit cum Ethyope Sauromata, non eadem legum autoritas bello laborantibus atque leta pace quietis. Nec non augent, sepe minuuntque plurimum potestatis instituta municipalia legibus constitutionesque regnorum; facit illas indictum iustitium mutas.
Senescunt etiam et moriuntur aliquando, nam non nulle iam dudum in pretio fuere permaximo, que evo nostro aut neglecte sunt, aut omnino abolite; et sic non idem semper sunt, ut comperta poesis. Ex quibus, ne plura dicam, satis patet facultatem legum non scientiam esse dicendam; et quantum presit scientia facultati, prudentes noverunt tam veteres, quam moderni. Insuper longevum bonum prestat imitatoribus poesis, si bonum dicendum est, quod omnes optare videmur, vitam scilicet fama saltem, si non detur aliter, in longum evum deducere; nam, ut liquido constat, fere inmortalia sunt cum nomine componentis carmina poetarum. Iuriste vero, etsi paululum splendeant vestibus, sepissime moritur cum corpore nomen. Breve est valuisse per seculum, si secula numerentur Homeri! Et, ut in optatum veniam, nulli videbitur dubium erudito prudenter elegisse poetas, ubi minus iurisperiti in electione fuere prudentes, insipientes effecti, dum, quod suum est vitium, conantur in inmeritos retorquere. Pauperrimos fuisse poetas, ex eodem, quo supra, fonte aurientes, pleno effundunt ore, et potissime, cum ipsi ditissimi sint legiste, quasi infamis sit et detestabilis paupertas. Manifestissimum equidem est iurisperitos ex alienis lacrimis, ex alienis erumnis, ex alienis periculis et persepe miseriis, ut iam dictum est, auri multum conflasse, et inde palliatos, fimbriatos, varia tectos pelle, aureis coruscos clavis, longa post tergum clientum comitante caterva, cum sic mortalium velit dementia, incedentes. Sic poetas non ignavia sua, sed innocentia et quia volunt, pauperes fuisse negari non potest, sed, quod isti minime volunt, spectabiles insigni atque perenni claritate fuere; quod exemplis ostendisse non erit difficile. Certum habemus Homerum adeo inopem extitisse, ut non esset illi, luminibus capto, unde sumptus puero duci posset impendere. pag 690
impendere. Sed expecta paxillum et videbis, nunquid hec fuerit ornata paupertas. Superato Dario, potentissimo atque ditissimo Persarum rege, ab Alexandro Macedone, eius in medium venere iocalia, inter que capsula aurea comperta est, artificio et ornatu pretiosissima. Hec tam regis quam procerum consensu unanimi non Alexandri iocalibus, sed Homeri voluminibus servata est. Quis unquam tam splendidus faleratis iuristis honor impensus est? Sarsinate Plauto bonorum fortune pauperior nemo fuit. Egestate quippe, ut honeste ventrem pascere, ad molas manuarias pretio fatigabatur die; noctes in componendis comediis ducebat insomnes, quarum numerositas et artificium egit, ut laurea, victorum atque triunphantium imperatorum insigne precipuum, non parvi penderet eius, quantumcunque pauperis, ambire comas. Cuius odor et viriditas in eius nominis decus perseverat usque in hodiernum, ubi legum interpetrum birreta, auro non prohibente, mures et tinee consumpsere. Emnio insuper, Brundusino homini, clarissimo tamen vati, adeo tenues fuere substantie, ut in Aventino unius tantum ancillule contentaretur obsequio; cuius servitorum penuria honorum habundantia restaurata est. Ex quibus, cum de se famosissimus homo sit, unum tantum apposuisse michi sufficiet. Huius enim, cum diem clausisset, corpus Scipiones, quorum fuerat amicitia usus, suo sepelire sepulcro voluere, non abspernantes Brundusini hominis cineres Corneliorum misceri cineribus. Preterea quis Maronem Virgilium pauperem et lutifiguli filium non audivit? Fuit ille non amplius in bonis quam patrius agellus unus apud vicum Anden, cui dicunt Piectola hodierni, haud longe Mantuam, non absque litigio possessus. Cuius agentibus studiorum meritis, Octaviani Cesaris, orbi toto presidentis, amicitia usus est; a quo, cum iussisset moriens Eneidam igne cremari, ut servaretur poema egregium, omnis legum autoritas pedibus calcata est, et eleganti carmine iussum servari colique. Quis, precor, legistarum, quantumcunque splendentium yndicis lapillis et auro, honor tam magnificus a tam glorioso principe impensus est?
Veniebant insuper plurimi leta paupertate et honoribus equis pag 691 conspicui, sed exemplis finis imponendus est, cum tam his quam premonstratis rationibus satis ostendisse arbitrer poetas prudentes et, quantumcunque pauperes, splendidos etiam fuisse, eosque perenni vivere fama, ubi causidicorum opes et nomina tanquam fumus in auras abiere, nec non eisdem rationibus demonstrasse opus hoc, si valent poemata, minime supervacaneum esse, nec sudores meos frivolos componendo. Nunc autem post hec libet paululum exire limen, si forte queam obloquentium in paupertatem frenare impetum. Est igitur paupertas, quam multi fugiunt tanquam importabile malum, ut vulgo placet, caducorum bonorum paucitas, esto ego existimem eam animi egritudinem fore, qua etiam habundantes persepe laborant. Prima quippe, si desiderio careat augendi, placida atque optabilis est, et eius infinita sunt comoda; secunda vero pacis et quietis hostis est, misere crucians mentes, quibus inhabitat. Prima poetarum fuit, quos isti pauperes volunt, eis quippe, dum modo esset, quod vite sufficeret, satis erat. Hac enim duce libertatem volentes consequimur, animi tranquillitatem et cum his laudabile ocium, quibus mediis viventes in terris gustamus celestia. Hec in solido sita est, nec fortune, mundana versantis, minas aut iacula timet: fulminet ether desuper, concutiat ventorum impetuosa rabies orbem, inundent campos himbres assidui diluant flumina, sonet classicum, tumultuosa oriantur bella, discurrant predones undique; hec, ruinas ridens et incendia, dulci securitate letatur!
Hac delectati, poete ornare virtutibus animum, meditationibus vacare celestium, altisonis carminibus poemata texere, et nomen sibi perpetuum querere potuere. Hac delectatus, Dyogenes, sui evi splendidissimus Cynicorum princeps, divitias, quarum habundantissimus erat, omnes potuit largiri volentibus atque largitus est, doliumque, quasi versatilem domum, quam palatia habitare maluit et lactucas silvestres, suis lotas manibus, manducare, quam Dyonisio adulari, ut tuccetis uteretur regiis; hec voluntaria rerum abiectio et claritas studiorum ad se visendum evocasse pag 692 potuere superbum iuvenem atque iam animo orbis tenentem imperium, Alexandrum Macedonem, eius amicitiam exquirentem et frustra munera ingentia offerentem. Hac delectatus, Xenocrates ortulo contentus modico, eiusdem iuvenis animum movisse potuit in desiderium benevolentie sue, quam insigni legatione atque donis regiis postulavit. Hac delectatus, Democritus patrios agros et innumerabiles opes rei publice Atheniensium ultro concessit, satius ducens cum paupertate studiorum libertati letari, quam opum servili cura vexari. Hac delectatus, Anaxagoras, dulcedine tractus phylosophie, potuit ingentia predia neglexisse, asserens, quoniam se ipsum perdidisset, si illa colere voluisset. Huius opere Amiclas, pauper nauta, nocte in litore solus clamantem Cesarem, cuius vocem superbi timebant reges, ad hostium gurgustioli atque pulsantem audivit intrepidus. Sic et pauper Arruns, flagrante Ytalia omni civilis belli incendio, inter marmoreos Lune montes, celi, solis luneque prospectans motus, stetit impavidus. Hec non intuentur, qui paupertatem lacerant fugiuntque. Dicant, oro, si oportuisset Homerum de re agraria cum villico litigare, aut de domestica a curatore domus rationem exigere, quando Yliacum excogitasse carmen et nomen suum claritate syderea floridum in hodiernum usque protendere potuisset? Quando Virgilius, quando reliqui poeticam cum paupertate sectantes?
…Tantalum ne divitem dicam, si cibis circumdatus et poculis fame sitique pereat? Absit, pauperrimus habendus est! Sed concedamus legistis nostris opulentiam Darii, et, quid exinde voluptatis possint assumere, videamus. Si experientie credimus, assidua ardentique semper premuntur sollecitudine, qui divites nuncupantur. Si appareat in aere nubecula, confestim pluviam suspicatur, et timet anxius, ne nimia corrumpantur sata; si ventus excitetur, ne evellat arbusta aut edificia impellantur, pavescit; si suscitetur in terris incendium, ne in suas evolet edes, timore labascit; si bellum nascatur, armentis gregibusque superiminere rapinam miser ariolatur: si concordia ex litigiis oriatur, tanquam suum infortunium ingemiscit. Amicorum invidiam, latronum astutiam, raptorum violentiam, affinium insidias, tumultus civicos, secordia vexatus assidua, expavescit. Possem superaddere multa, que non solum divites hos vere pauperes faciunt, sed egenos. In lubrico posita fortune sunt bona, nullo certo firmata subsidio! Desistant ergo in bene meritos insultum facere miseri, et in memoriam revocent, quoniam nec divites nec sapientes faciant, que humeris baiulantur, sed quod sacro servatur in pectore; credantque stolidissimum arbitrari, si oportune essent divitie, tam sevam rerum naturam fuisse aut inmitem deum, ut nudos nos in evolantem vitam transmittere voluissent. Paucis natura hominum contenta est, et hec affatim apposita sunt, nobisque nullo nostro labore concessa, et sic, si velimus, non esse pauperes possumus. Preterea homines virtutibus ornari non palliis. Queso igitur hos mopag 694 rum humanorum frenatores egregios, poetas in pace sinant; nil enim eis cum poetis comune est, quo eorum possit occupari ius. Poete in secessu carmina sua canunt, iuriste turbelis inmixti et frequentia fori apud rostra litigia clamant; illi gloriam et inclitam famam, aurum isti desiderant; illos taciturnitas atque ruris solitudo delectat, hos pretorium, tribunalia, et litigantium strepitus; illorum pax amica est, horum questiones et litigium et si precibus meis acquiescere nolint, acquiescant saltem autoritati Solonis, amplissimi legum latoris, qui, decem perfectis tabulis, secessit, omissis legibus, in poesim…
CAP. I
Minus oportuna preciosa fore non nunquam.
Circumspicient, scio, Coloseum hunc undique iam dicti seu alii intentis oculis carptores egregii, eoque conspecto, ariolor dicturi sint pia forsan intentione (durum enim homini est hominum mentes cognoscere) tam grande opus minime oportunum esse, et ideo in precio non futurum. Hi quidem paucis his verbis fere opus omne concutiunt, cum a quadam non satis expressa veritate videatur obiectio non solum colorari, sed etiam approbari. Quis enim non dicat intuitu primo, non dicam non oportunas, sed etiam superfluas fore poetarum fabulas, ex quibus hoc opus omne consistet? Verum ego aliter sentiendum reor. Fateor enim fabulis opus hoc omne consistere; sic si concessero illud minime oportunum, multa etiam non oportuna (et hec inter opus hoc) preciosissima fore monstrabo, et inde hoc opus, quoniam utile tam rei publice quam private sit, ostendam inter oportuna etiam numerandum. In precio igitur et maximo esse multa minime oportuna et artificio hominum adinventa, et nature opere facta monstrantur. Exquirimus enim lapicidas, cementarios, dolatores, et architectos insignes, volentes domos construere, quas rudis villicus ex luto et palustribus calamis oportunas erigeret. Templa, capitolia, palatia regum, populorum atque principum, maximis sumptibus constructa, pictura superflua decoramus. Aureis celatisque vasis utimur, cum oportunitati possint deservire <samia>. Sic coronis, purpureis vestibus, et armillis aureis pag 753 delectamur, cum lanitium simplex cuiuscunque pecoris oportunitati sufficiat; et sic artes et ornamenta, que minime oportuna sunt, in precium devenere. Sed, quia hec hominum ambitione quis posset preciosa dicere, videamus, nunquid et naturam rerum discretissimam etiam circa superflua ambitiosam velimus dicere. Et queso, ad quid capitis capillicium oportunum sit? nemo dicet! Illud tamen multi firmabunt adeo preciosum fore, ut, si absque eo Venus incedat, suis etiam comitata Gratiis, Marti placere non possit, eumque tanti extimatum a Cesare dictatore, ut ad contegendum calvicium perpetuam lauream a senatoribus impetrarit. Ad quid hominum barba, qua si quis etate provectus careat, non absque rubore hominibus, inmiscetur aliis? Ad quid cornua cervo? Ad quid picte volucribus penne concesse sunt? Ob ornamentum, non ob aliud responderi potest. Et sic, ne per plura discurram, quod alias non erat in precio, ornamenti causa efficitur preciosum. Et si ornamenti causa quid efficitur preciosum, hoc profecto opus erit in precio…
… Quid enim pulchrius in collocutionibus hominum
quam non nunquam inmiscuisse fabellas sententiis? Quid decentius quam fructuosos fabularum sensus eisdem applicasse colloquiis? Et hoc opus unumquodque prestabit abunde. Hec insuper ponderosis et accuratis orationibus plurimum afferre decoris satis apparet, cum passim mixta scriptis Ciceronis, Ieronimi, et aliorum prudentum virorum illa legamus. Poterat igitur sufficere ostendisse hoc opus preciosum ornamenti causa, sed huic superadditur ulitas, que ex hoc consequitur, tam publica quam privata, ex qua precium maius efficitur. Existimabant enim non nulli poetas, peritos homines, simplices tantum composuisse fabulas et per consequens non solum non utiles, sed illos arbitrabantur damnosos, et, discurrentes legendo, nullum ex fabulis emolumentum summebant. Hoc autem opus, dum fictionibus velamentum amovet, et eruditos fuisse viros poetas ostendit, et legentibus facit fabulas cum delectatione fructuosas. Et sic, qui falsa opinione perisse videbantur poete, reipublice insignes et quasi redivivi redduntur, et privatim que incognita abiciebatur utilitas, per hoc patefacta colligitur, et pag 754 ad altiores sensus etiam ingenia legentium excitantur. Preterea spero, sic volente Deo, uti hactenus fuere, consurgent, qui ad poeticam mentes erigent, quibus non modicum, dum veterum monimenta perlegent, commodi per hoc opus prestabitur, ex quo fiet saltem talibus preciosum. Sed quid multa dicam? Si cessent, que dicta sunt, omnia, dum modo, princeps optime, cuius iussu laborem sumpsi, tuo per hoc opus desiderio satisfactum sit, illud preciosissimum duco, esto laudabile sit placuisse pluribus; sic, si tue celsitudini minime gratum sit, etiam si placiturum atque acceptabile ceteris veniat, parvi apud me momenti fiet. Tuum igitur est istud preciosum facere, aut, si libet, abicere.
