De intellectu et intellecto

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De intellectu et intellecto
Saeculo X
editio: incognita
fons: Bibliotheca Augustana

[1.] Dixit Alfarabius nomen intellectus multis modis dicitur. Unus eorum est quo vulgus appellat hominem intelligentem seu discretum. Secundus est intellectus quem locutores sepe inculcant, dicentes: intellectus exigit hoc vel refugit hoc. Tercius intellectus est quem ponit Aristoteles in libro demonstracionum. Quartus est ille de quo loquitur Aristoteles in tractatu sexto qui est in libro de moribus. Quintus est intellectus de quo loquitur Aristoteles in libro de anima. Sextus est intelligencia quam ponit in libro de metaphisica.

[2.] Per intellectum vero quo vulgus <intelligunt> appellat hominem intelligentem, intelligunt hominem ostentatorem discrecionis, et aliquando appellant hominem intelligentem eum qui bene servat suam fidem. Fides autem apud eos putatur esse probitas. Ipsi vero non intelligunt per intelligentem nisi eum qui est boni ingenii ad inveniendum id quod debet esse laudabilis bonitas et quod debet refugi de malicia, et illum dici esse boni ingeni qui adinvenit maliciam sed vocant illum callidum et versutum et huiusmodi. Bonitas vero ingenii in adinveniendo quod est bonum ut agatur et quod est vere malum ut fugiatur, est prudencia. Isti ergo universaliter non intelligunt per intellectum nisi quod Aristoteles intelligit prudenciam. Sed vulgus divisus est in duas sectas circa intellectum huius nominis. Quidam enim dixerunt quod intelligens non dicitur intelligens, nisi qui habet fidem, malignum vero, quamvis sit boni ingenii (in) adinveniendo malum nolebant vocare prudentem. Alii vero eum qui est boni ingenii in adveniendo quod debet, fieri, sive sit bonum sive malum, vocabant intelligentem et omnino non intelligebant per intelligentem nisi prudentem. Prudens vero apud Aristotelem est qui est boni ingenii in adinveniendo quod oportet fieri de operibus virtutis, quando est opus illud fieri et secundum quod congruit unicuique tempori et preter hoc habeat eciam prudenciam moralem.

[3.] Secundus vero intellectus quem locutores sepe replicant, dicentes: hoc exigit intellectus vel prohibet, vel: hoc recipit intellectus vel <quod> non recipit non intelligitur nisi id quod est probabile apud omnes. Sentenciam enim communem apud omnes vel plures ipsi vocant intellectum; tu autem animadvertes hoc ex hiis que locuntur vel scribunt in libellis suis, in quibus sepe ponunt nomen intellectus.

[4.] Intellectus vero quem ponit Aristoteles in libro demonstracionum intelligitur esse virtus anime qua acquiritur homini certitudo proposicionum universalium verarum necessariarum, non argumentacione omnino nec meditacione, sed natura et proprietate a puericia sua, ita ut non percipiat unde acquirat vel quomodo acquirat. Hec autem virtus est una de partibus anime cui acquiritur cognicio prima et certitudo proposicionum quas prediximus absque (pre)meditacione et consideracione omnino et hee proposiciones sunt principia scienciarum speculativarum.

[5.] Quartus vero quem comemorat in tractatu VI in libro de moribus, intelligitur esse pars anime, cui propter frequenciam experiendi unamquamque rem uniuscuiusque generis in prolixitate temporis acquiritur certitudo proposicionum et iudiciorum in rebus voluntariis, quarum natura est ut eligantur ad faciendum vel ad fugiendum <proposiciones affirmative>. Iudicia vero que acquiruntur homini hoc modo ab illa parte anime sunt principia prudenti in adinveniendo de rebus volontariis quid debeat eligi ad agendum vel ad fugiendum. Comparacio autem harum proposicionum iudicancium ad id quod invenitur per hunc intellectum, est sicut comparacio primarum proposicionum que dicte sunt in libro demonstracionum ad id quod elicitur ex eis. Sicut enim ille sunt principia actoribus scienciarum speculativarum ad eliciendum per eas de scientiis speculativis id cuius natura est ut sciatur tantum et non agatur, sic et hee sunt principia prudenti et ingenioso, ut per ea eliciat de rebus volontariis id cuius natura est ut agatur, et hic intellectus augetur in homine secundum longitudinem sue vite, quia infiguntur in homine illa iudicia et adduntur ei in unoquoque tempore iudicia que prius non erant in apud eum. Sed in hac parte anime que vocatur intellectus differunt homines multa distancia. In quocumque autem homine perficiuntur hec iudicia in aliquo toto genere rerum, fiet peritus in illo genere. Sensus autem de hoc quod dicitur peritus est ut cum dixerit sentenciam aliquam vel consuluerit alicui recipietur ab eo sentencia eius et consilium ita ut non requiratur ab eo ulla probacio super hoc, nec contradicatur ei, nec sit ei opus probare. Ideo rare potest esse homo huiusmodi nisi cum senuerit, eo quod hec pars anime eget multis experimentis que non possunt esse nisi in longo tempore.

Locutores autem de intellectu quem sepe inculcant loquendo putant quod hic est intellectus quem posuit Aristoteles in libro demonstracionum et illum intendunt. Tu autem cum feceris inductionem de primis proposicionibus quas frequentant, invenies omnes eas apud eos sine dubitacione esse, cum tamen sint apud te proposiciones probabiles, sed ipsi intendunt unum et frequentant aliud.

[6.] Intellectum vero de quo loquitur in libro de anima, ipse ponit eum quator modis. Unus est intellectus in potencia, alius intellectus in effectu, alius intellectus adeptus, alius est inteligencia agens.

[7.] Intellectus vero qui est in potencia, vel est ipsa anima, vel est pars anime, vel virtus aliqua ex viribus anime, vel aliquid cuius essencia apta est abstrahere quiditates omnium que sunt, et formas eorum a suis materiis et ponere omnes illas formam sibi ipsi vel formas sibi ipsi. Illa autem forma abstracta a materiis non fit hinc abstracta a suis materiis in quibus est esse eius nisi ut fiat forma huic essencie. Sed illa forma abstracta a suis materiis que fit forma in hac essencia, est intellecta, et hoc nomen derivatum est a nomine huius essencie que abstrahit formas eorum que sunt et fiunt sibi forme. Hec vero essencia est similis materie in qua imprimuntur forme, scilicet quemadmodum si estimaveris aliquam materiam corporalem, veluti ceram aliquam, in qua cum imprimitur celatura totam penetrans, fit illa celatura et illa forma in sua supreficie et in suis interioribus et infunditur illa forma in totam materiam, sic accedat tua estinacio ad intelligendum acquisicionem formarum rerum in illa essencia que est similis materie et est subiecta illi forme; sed discernat hanc ab aliis materiis corporalibus, in hoc quod materie corporales artificiales non recipiunt formas nisi in sua superficie tantum, non in profundo, in corporibus vero naturalibus fit e converso. Huiusmodi autem essencie non remanet sua essencia discreta a formis intellectorum, ita ut sit ei quiditas discreta et formis que sunt in ea si(t) alia quiditas discreta. Immo hec essencia fit ipsa eadem forma, quemadmodum si celaturam et creacionem qua creata est cera aliqua que est cubica vel sperica, putares infundi in eam et pertransire per longitudinem eius et latitudinem et profunditatem eius per totam, si contingeret tunc quod illa cera esset ipsa celatura, secundum hoc exemplum oportet ut intelligasacquisicionem formarum eorum que sunt in illa essencia quam vocavit Aristoteles in libro de anima intellectum in potencia.

[8.] Quam diu enim in ipsa non fuerit aliqua e formis eorum que sunt, ipsa est intellectus in potencia; cum vero iam habentur in ea forme eorum que sunt, secundum exemplum quod prediximus, fit ipsa essencia intellectus in effectu et hic est sensus de intellectu in effectu. Cum enim acquiruntur in ea intellecta que ipsa abstrahit a materiis, tunc illa fiunt intellecta in effectu que, priusquam abstraherentur a suis materiis, erant intellecta in potencia, sed cum abstrahuntur, fiunt forme illi essencie. Ipsa enim essencia non fit intellectus in effectu nisi propter ea que sunt intellecta in effectu, sed hoc ipsa sunt intellecta in effectu et quod ipsa est intellectus in effectu, unum et idem est. Sensus enim huius nostre diccionis qua dicimus quod ipsa est intelligens, non est aliud nisi quia intellecta fiunt forme illi ut sit ipsa eadem forma.

Igitur intencio de hoc quod ipsa est intelligens in effectu et intellectus in effectu et intellectum in effectu una et eadem intencio est et ad unam et eamdem intencionem est. Intellecta enim que erant intellecta in potencia et antequam essent intellecta in effectu erant forme in materiis extra animam; cum vero fuerint intellecta in effectu, tunc esse eorum, prout sunt intellecta in effectu, non est eorum pout sunt forme in materiis. Suum enim esse in seipsis vel in materiis non est suum esse secundum quod sunt intellecta in effectu; nam eorum esse in se ipsis comitantur cetera que adiunguntur eis, que aliquando sunt ubi, et aliquando quando, et aliquando situs, et aliquando quantum, et aliquando sunt qualia cum qualitatibus corporalibus et aliquando agunt et aliquando paciuntur. Cum autem fiunt intellecta in effectu, removentur ab eis multa ex iis predicamentis; esse igitur illorum fit aliud esse. Tunc intellecta, vel plura ex eis, fiunt sic quod intenciones eorum intelliguntur aliis modis; verbi gracia: ubi, quod intelligitur in illis, cum tu consideraveris intencionem eius, vel non invenies in eis aliquid de intencione eius omnino, vel pones nomen nisi in eis sit quod faciet te acquirere aliam intencionem secundum alium modum.

Cum igitur acquiruntur intellecta in effectu fiunt tunc unum de hiis que habent esse in mundo secundum quod sunt intellecta in effectu, et secundum quod sunt intellecta in effectu numerantur esse de universitate eorum que sunt. Natura enim omnium eorum que sunt est ut intelligantur et ut fiant forme illi essencie et postquam hoc ita est, tunc non est prohibitum quin hec sint intellecta in quantum sunt intellecta in effectu et ipsa essencia sit intellectus in effectu et intelligat eciam. Igitur quod intelligitur tunc non est aliud ab eo quod est intellctus intelligens in effectu. Quod enim est in effectu intellectus ob hoc est quod intellectum aliquod fit forma ei et fit ipse intellectus in effectu respectu sui ad illam formam tantum. Sed est intellectus in potencia respectu sui ad alium intellectum quod adhuc non est sibi acquisitum in effectu, sed cum hoc fuerit sibi acquisitum profecto fiet intellectus in effectu propter intellectum primum et intellectum secundum; cum autem fuerit facta intelligens in effectu respectu omnium intellectorum, sed ipsa est unum de hiis que sunt, tunc <ipsa> anima fit ipsa omnia intellecta in effectu. Cum autem ipsa intelligit id quod est intellectum in effectu, tunc non intelligit aliquid quod sit extra suam essenciam. Palam igitur est quod cum ipsa intelligit suam essenciam (in quantum sua essencia est intellectus in effectu, tunc de eo quod ipsa intelligit suam essenciam), non acquiritur sibi aliquid quod est cuius esse sit preter suum esse cum ipsa sit intellecta in effectu, sed intelligit de sua essencia quidam secundum quod eius esse est ipsum intellectum quod est sua essencia. Fit igitur hec essencia sibi intellecta in effectu; non fuit autem in nobis anima, antequam hec intelligentur, nisi intellecta in potencia; modo autem est intellecta in effectu, eo quod intelligitur in effectu, et suum esse in se ipsa est intellectus in effectu et intellectum in effectu, diverso modo quam cum intellexerit hec eadem primo. Hec enim prima fuerunt intellecta quando fuerunt abstracta a suis materiis in quibus erat suum esse cum erant intellecta in potencia, et postea fiunt intellecta secundo et tunc suum esse non est illud esse quod prius fuerit, sed est esse separatum a suis materiis ita quod sunt forme non in suis materiis, et sic sunt intellecta in effectu.

[9.] Igitur intellectus in effectu cum intelligit, intellecta que sunt sibi forme, scilicet secundum quod sunt intellecta in effectu, fiunt intellectus quem nos prius diximus esse intellectum in effectu; tunc fit modo intellectus adeptus. Cum autem fuerint hic aliqua que sunt forme non in materiis, nec fuerunt unquam forme in materiis, profecto hec cum intelliguntur fiunt aliqua intellecta, sed talia qualia erant antequam intelligerentur. Sensus autem de hoc quod ipsa intelligit aliquid hic est, scilicet quod ipsa formas que sunt in materiis abstrahit a suis materiis et fit eis esse aliud a suo esse quod erat prius. Postquam igitur sunt hic res que sunt non in materiis, tunc illi essencie non est opus abstrahere eas a suis materiis omnio, sed sicut invenit eas abtractas sic intelligit eas ad modum quo ipsa invenit suam essenciam, cum est intellectus in effectu per intellecta que iam non sunt in suis materiis. Fit igitur esse earum, secundum quod sunt intellecte, intellectum secundum, et hoc esse earum tale est quale erat antequam intelligerentur hac intellectura; et hoc est quod oportet intelligi de his que sunt forme non in suis materiis; cum enim hee intelliguntur, esse earum in se ipsis est ipsum esse earum cum ipse dicuntur intelligi tale quale est in nobis in effectu intellectum. Hoc autem quod in nobis est in effectu intellectum tale est quale dicitur de ipsis formis que non sunt in materia nec fuerunt in (ea) unquam sed secundum modum quo de eo quod est de nobis intellectum in effectu dicimus quod est in nobis, oportet ut dicatur de illis que sunt in mundo. Et ille forme non possunt intelligi perfecte nisi postquam acquisita fuerint intellecta omnia intellecta in effectu ant plura ex eis et ut intellectus adeptus aquiratur et tunc fient ille forme intellecte et fient quasi forme intellectui secundum quod est intellectus adeptus.

Sed intellectus adeptus est quasi subiectum illis et intellectus adeptus est quasi forma intellectui in effectu; intellectus vero in effectu est quasi materia et subiectum intellectui adepto et intellectus in effectu est quasi forma illi essencie, illa vero essencia est similis materie, et hinc incipiunt forme descendere usque at formam corporalem ylealem et hinc incipiunt elevari quousque separentur a materiis paulatim cum modis separacionis superantis se.

Si autem fuerunt forme que nullo modo sunt in materiis, nec fuerunt, nec erunt nunquam in materiis excedentes se imperfecione et separacione, et habuerint aliquem ordinem esse, tunc cum consideratus fuerit statum earum profecto perfectior ex illis secundum hanc viam erit forma minori, quousque perveniatur ad minimum quod est intellectus adeptus et deinde non cessabit descensus quousque perveniatur ad materiam essencie et ad id quod est infra eam de viribus animalibus; et postea ad naturam, et deinde non cessabit descensus quousque perveniatur ad formas elementorum, que sunt viliores ex formis in esse; et ideo subiectum eorum est vilius ceteris subiectis et hoc est materia prima. Cum autem erexeris te a materia prima, gradatim pervenis ad naturam que est corporales forme in materiis hylearibus, a quibus iterum ascendendo pervenies ad illam essenciam et deinde ascendendo superius pervenis ad intellectum adeptum, et tunc pervenies ad id quod est simile stelis secundum comparacionem tue ereccionis a materiis hylearibus, a quo iterum cum erexeris te, pervenies ad primum ordinem eorum que sunt separata. Ex quorum ordinibus primus est ordo intelligencie agentis.

[10.] Unde intelligencia agens, quam nominavit Aristoteles in tercio tractatu libri de anima, est forma separata, que nec fuit in materia nec erit unquam; et ex hoc quod <anima> est intellectus in effectu, tota eius virtus est ad assimilandum se intelligencie intellecte adepte; que essenciam istam, cum esset intellectus in potencia, fecit esse intellectum in effectu, et ea que erant intellecta in potencia fecit esse intellecta in effectu; cuius conparacio ad intellectum qui est in potencia est sicut comparacio solis ad oculum qui est visio in potencia quamdiu est in tenebris.Visio enim non est visio in potencia, nisi dum est in tenebris; intencio autem de tenebris est illuminacio in potencia, vel privacio illuminacionis in effectu; intencio autem illuminacionis est irradiacio ex oposicione lucidi.

Cum igitur acquiritur lumen in visu et in aere et in consimili, tunc aer, cum lumine quod fit in eo, fit visus in effectu et colores fiunt visi in effectu. Sed dico quod visus non fit visus in effectu ob hoc solum quod fit in eo lumen et irradiacio in effectu, sed quia cum fit in eo illa irradiacio, fit ei irradiacio in effectu, et fiunt in eo forme visorum in lumine et fit visus in effectu, tunc imaginat formas visorum. Sed ante hoc necesse est preparari radiu solis vel alicuius rei ad hoc ut fiat irradiatum in effectu, et tunc quod erat visum in potencia fit visum in effectu. Principium autem per quod fit visus in effectu postquam fuerat visus in potencia et ea que erant visa in potencia fiunt visa in effectu, est irradiacio que fit in visu a sole.

Secundum hoc igitur exemplum in illa essencia que est intellectus in potencia acquiritur quiddam cuius comparacio est sicut comparacio irradiacionis in effectu ad visum, et hoc tribuit ei intelligencia agens. Igitur ipsa est principium quod ea que sunt intellecta in potencia, facit esse intellecta in effectu. Et sicut sol est qui facit oculum visum in effectu et visa in potencia facit visa in effectu cum lumine quod confert ei, sic et intelligencia agens est que trahit ad effectum intellectum qui est in potencia et facit esse intellectum in effectu cum eo quod tribuit illi ab illo principio et per illam intellecta in potencia fiunt intellecta in effectu.

Intelligencia vero agens est illius speciei cuius est intellectus adeptus. Forme vero eorum separatorum que sunt supra eam sunt in ea incessabiliter sine inicio et sine fine; sed esse eorum in ea est secundum ordinem multo alta ab ordine quo sunt in intellectu qui est in effectu, sed prior quantum ad nos, cum erexerimus nos ad ea que sunt perfecciora in esse, ab his que sunt minoris esse, excellencior est, sicut dixit Aristoteles in libro demonstracionum, eo quod nos non erigimur ad ignotum, nisi ab eo quod nocius est apud nos. Quod autem est perfeccioris esse in se, illud est magnis ignotum apud nos et ignorancia nostra de illo maior est.

Unde necessarium est ut ordinacio eorum que sunt sit in intellectu qui est in effectu e converso quam est in intelligencia agente. Intelligencia enim agens primum intelligit de his que sunt id quod perfeccius est post perfeccius et forme que sunt hodie in materiis sunt in intelligencia agente forma abstracta, non quod prius fuerint in materiis et deinde sint abstracte, sed quia nunquam cessauerunt ipse forme esse in ea in effectu.

Cum autem ipsa penetrat intelligendo materiam primam et ceteras materias dat eis formas in effectuque erant in seipsa. Hoc autem quod nos principaliter intendimus sunt ille forme, sed hoc non fuit posibile hic nisi per esse generacionis harum materiarum. Hec autem forma in intelligencia agente est indiuisibilis nec est mirum si, postquam intelligencia agens est non diuisibilis, sint in eius essentia res non diuisibiles et det materie simile ei quod est in sua substancia quamvis non recipiat illud nisi diuisibiliter. Et hoc est quod ostendit Arstoteles in libro suo de anima et metaphisica.

Sed hic est questio scilicet quod si possibile fuit hanc formam inueniri in non materiis, tunc quod opus fuit poni eam in materiis uel quomodo de esse perfecciori uenit ad esse inferius. Sed forte dicet aliquis quod non fuit hoc nisi ob hoc quod ut materie fierent perfeccioris esse. Sed tunc sequitur ex hoc quod hee forme non fuerint genite nisi proper materiam, quod est contrarium ei quod uidet Aristoteles. Uel fortasse dicet aliquis quod hec omnia sunt in intelligencia agente in potencia. Sed per hoc quod quod hic dicimus in potencia non oportet intelligi quod intelligencia agens in potencia hanc habeat recipere formam et postmodum fiat in eis sed quia habet potenciam ponendi eas in materiis formas et hoc est potencia ut agat in aliud a se. Ipsa enim est que ponit eas formas in materiis et deinde studet approximare eas separacioni paulatim quousque acquiratur intelectus.

Et sic substantia anime hominis uel homo cum eo per quod substanciatur, fit propinquius ad intelligenciam agentem et hic est finis ultimus, et uita alia, scilicet quia ad ultimum acquiritur homini quiddem per quod substanciatur et acquiritur perfeccio eius ultima, quod est ut agat in alteram aliam accionem per quam substancietur, et hec est intencio de vita alia. Quamvis eius accio non fiat in alio quod sit extra suam essenciam, ipsam enim agere est quam invenire suam essenciam. Igitur sua essencia et sua accio et suum agere est unum et idem et tunc ad suam existentiam non indigebit ut corpus sit sibi materia, nec ad aliquam suarum accionum indigebit adiuuari virtute animali que est in eius corpore, nec indigebit in ea instrumento corporali omnino. Minimus enim ex gradibus suis est ut ad existenciam sui necessarium sit corpus sibi esse materiam ut ipsa sit forma in corpore. Supra hunc autem gradum est ut ad sui existenciam non sit necesse corpus sibi esse materiam, quamvis ad plures ex suis accionibus egeat uti instrumento corporali et adiuvari virtute eius, scilicet sensu et ymaginacione; per quod autem perfeccius est suum esse hoc est ut fiat secundum disposicionem quam diximus.

[11.] Sed quod intelligencia agens habeat esse, iam ostensum est in libro de anima. Videtur autem quod intelligencia agens non semper agit, sed aliquando agit aliquando non, unde sequeretur necessario quod ad id quod ageret et ad id quod non ageret esset diversarum comparacionum et sic variaretur de comparacione ad comparacionem. Si autem non esset semper secundum suam ultimam perfeccionem, tunc non variaretur tantum de comparacione ad comparacionem, sed variaretur eciam in sua essencia, eo quod perfeccio eius ultima esset in sua substancia aliquando in potencia, aliquando in effectu et tunc quod esset ei in potenciaesset materia ei quod esset in effectu, sed nos iam possuimus eam esse separatam ab omni materia, postquam igitur hoc ita est, tunc semper est in sua perfeccione ultima.

Ipsa vero necessario permutatur de comparacione ad comparacionem et tamen imperfeccio non est in sua essencia, sed contingit ei ob hoc quod non inuenit semper comparaciones secundum quas agit, scilicet uel quia materiam et subiectum in que agat preparata non inuenit, uel quia est impediens extra se aliquid quod aliquando removebitur uel utrumque, et ex hoc manifestatur quod in illa non est sufficienta ad hoc ut ipsa sit primum principium omnium eorum que sunt, eo quod eget ut detur sibi materia apta in quam agat et ut removeatur suum impediens; unde non est essencia et in sua substancia sufficiencia ad dandum omnibus rebus suas perfecciones. Igitur in sua substancia est defectus ad dandum multis eorum que sunt suas perfecciones. Id autem in cuius substancia est defectus non habet in se sufficienciam ad hoc ut non sit suo esse aliud principium, et ut sit cuius esse sit per seipsum ita ut esse eius non sit ab alio a se. Sequitur ergo necessario ut sit alia causa que adiuvet in dando sibi materiam in quam agat.

Palam autem est quod subiecta in que agit intelligencia agens sunt vel corpora vel vires in corporibus generatis corruptibilibus. Iam autem ostensum est in libro de generacione et corrupcione quod cause que sunt partes corporum celestium ipse sunt principia prima agencia hec corpora. Igitur ipse dant intelligencie agenti materias et subiecta in que agat. Omne enim corpus celeste movetur a motore qui non est corpus, nec in corpore omnio, qui est causa esse illius et eius per quod substancietur, cuius ordo in esse quod est sua substancia est secundum ordinem illius corporis. Motor igitur eius quod est perfeccius inter illa est perfeccior inter motores; perfeccius autem in esse est celum primum, igitur perfeccior inter motores est motor primi celi.

Sed quia motor primi celi fuit principium per quod fuit esse duarum rerum discretarum quarum una est per quod substanciatur primum celum et est substancia corporea celestis, altera est motor spere stellarum fixarum et hic est essencia que nec est corpus nec in corpore, ideo non fuit possibile ut daret utrumque illorum secundum unum modum et unum aliquid in sua essencia secundum quod per illud substanciatur, sed secundum duas naturas, quarum una est perfeccior altera eo quod illa (per quam dat id quod est perfeccius, quod non est corpus, est perfeccior ea) per quam dat id quod est corporeum.

Igitur ipsa non substanciatur nisi per duas naturas, quoniam ex illis utrisque est suum esse. Igitur esse eius habet inicium, eo quod id in quod dividitur causa est per quam substanciatur. Igitur non potest esse ut motor primi celi sit primum principium omnium que sunt, sed habet aliud principium necessario et id principium est perfeccioris esse quam illud. Postquam autem motor primi celi non est in (materia) sequitur necessario ut sit in sua substancia. Intelligencia igitur ipsam intelligit suam essenciam et essenciam eius quod est principium sui esse.

Igitur manifestum est quia id quod intelligit de principio sui esse perfeccius est quam sit sua natura et id per quod intelligit suam essenciam, que est ei proporia, est minus. Non est autem opus dividi eius essenciam in duas naturas nisi in has; set principium quod est principium per quod substanciatur motor primi celi est unum ex omnibus partibus necessario, nec potest aliquid esse perfeccius eo, nec est ei principium. Ipsum igitur est principium omnium principiorum et principium primi eorum que sunt et hoc est intelligencia quam ponit Aristoteles in littera in libro de metaphisica. Unumquodque autem illorum eciam intelligencia est, sed ille est intelligencia prima et primum quod est et verum primum et unum primum, sed hec alia non fuerunt intelligencie nisi per illud secundum ordinem. Considerare autem de hiis supra hoc quod diximus est preter intencionem nostram hic.


Finis Alpharabii De Intellectu Et Intellecto