De mendacio

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De mendacio
Saeculo VI
editio: incognita
fons: augustinus.it


Liber Unus[recensere]

1. 1. Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis quotidianis actibus nostris saepe conturbat: ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium; aut arbitremur aliquando esse mentiendum, honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. Quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus: utrum autem aliquantum inveniamus, nihil nobis temere affirmantibus, lectori bene attendenti satis indicabit ipsa tractatio: latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cavernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit; ut modo velut elabatur e manibus quod inventum erat, modo rursus appareat, et rursus absorbeatur. Ad extremum tamen sententiam nostram velut certior indago comprehendet. In qua si ullus error est, cum ab omni errore veritas liberet, atque in omni errore falsitas implicet; nunquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio veritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. Qui enim severe reprehendunt, hoc nimium dicunt esse: ipsa autem veritas fortasse adhuc dicat: Nondum est satis. Sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita minus reprehendes. Eloquium noli quaerere: multum enim de rebus laboravimus, et de celeritate absolvendi tam necessarii quotidianae vitae operis; unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis cura verborum.

2. 2. Exceptis igitur iocis, quae nunquam sunt putata mendacia: habent enim evidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non vera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus: exceptis ergo iocis, prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.

3. 3. Quapropter videndum est quid sit mendacium. Non enim omnis qui falsum dicit mentitur, si credit aut opinatur verum esse quod dicit. Inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamvis de re quam se ignorare novit omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. Quisquis autem hoc enuntiat quod vel creditum animo, vel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non mentitur. Hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet ut profert. Nec ideo tamen sine vitio est, quamvis non mentiatur, si aut non credenda credit, aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi verum sit: incognitum enim habet pro cognito. Quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo, et aliud verbis vel quibuslibet significationibus enuntiat. Unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est, duplex cogitatio: una rei eius quam veram esse vel scit vel putat, et non profert; altera eius rei quam pro ista profert sciens falsam esse vel putans. Ex quo fit ut possit falsum dicere non mentiens, si putat ita esse ut dicit, quamvis non ita sit; et ut possit verum dicere mentiens, si putat falsum esse et pro vero enuntiat, quamvis revera ita sit ut enuntiat. Ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum veritate vel falsitate mentiens aut non mentiens iudicandus est. Potest itaque ille qui falsum pro vero enuntiat, quod tamen verum esse opinatur, errans dici et temerarius: mentiens autem non recte dicitur; quia cor duplex cum enuntiat non habet, nec fallere cupit, sed fallitur. Culpa vero mentientis est, in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; sive fallat cum ei creditur falsum enuntianti; sive non fallat, vel cum ei non creditur, vel cum verum enuntiat voluntate fallendi, quod non putat verum. Quod cum ei creditur, non utique fallit, quamvis fallere voluerit: nisi hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse vel putare ut enuntiat.

3. 4. Quamquam subtilissime quaeratur utrum cum abest voluntas fallendi, absit omnino mendacium.

4. 4. Quid enim si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? Hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse vel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquid enuntiatur voluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamvis noverit vel putet falsum esse quod loquitur, ut ille cui loquitur non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum vel scit vel putat. Unde si appareat fieri posse ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille cui dicitur; existit aliud e contrario genus, propterea verum dicentis ut fallat. Qui enim verum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique verum dicit ut fallat; scit enim vel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. Quamobrem cum ideo verum dicit ut falsum putetur, ideo verum dicit ut fallat. Quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille qui falsum dicit ne fallat, an ille qui verum dicit ut fallat; cum et ille sciat vel putet falsum se dicere, et iste sciat vel putet verum se dicere. Iam enim diximus eum qui nescit falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat verum; eumque potius mentiri, qui etiam verum enuntiat, cum falsum putat: quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. De illis itaque non parva quaestio est, quos proposuimus: unum qui scit aut putat se falsum dicere, et ideo dicit ne fallat; velut si aliquam viam noverit obsideri a latronibus, et timens ne per illam pergat homo cuius saluti prospicit, et eum scit sibi non credere, dicat eam viam non habere latrones, ad hoc ut illac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit, mendacem putans; alterum autem qui sciens aut putans verum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa via esse ubi revera eos esse cognovit, ut ille cui dicit per illam viam magis pergat, atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. Quis ergo istorum mentitur; ille qui elegit falsum dicere ne fallat, an ille qui elegit verum dicere ut fallat? ille qui falsum dicendo egit ut verum sequeretur cui dixit, an iste qui verum dicendo egit ut falsum sequeretur cui dixit? An forte ambo mentiti sunt; ille quia voluit falsum dicere, iste quia voluit fallere? An potius neuter eorum mentitus est; ille quia voluntatem habuit non fallendi, et ille quia voluntatem habuit verum dicendi? Non enim nunc agitur quis eorum peccaverit, sed quis mentitus sit. Cito enim videtur ille peccasse, qui verum dicendo egit ut homo incideret in latrones: ille autem non peccasse, vel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit ut homo perniciem devitaret. Sed possunt exempla ista converti, ut et ille aliquid gravius eum pati velit quem falli non vult; multi enim vera quaedam cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt ut eos latere debuerint: et iste aliquid commodi velit adipisci eum quem vult falli; nonnulli enim qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali quod vere contigerat de caris suis cognovissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis obfuit vera cognoscere. Non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi, vel ille falsum dixit ne falleret, vel iste verum dixit ut falleret: sed exceptis commodis aut incommodis eorum quibus locuti sunt, quantum ad ipsam veritatem falsitatemque attinet, quaeritur quis eorum, an uterque, neuterve mentitus sit. Si enim mendacium est enuntiatio cum voluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est qui falsum dicere voluit, et dixit quod voluit, quamvis ne falleret dixerit: si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum voluntate fallendi, non ille, sed iste mentitus est, qui etiam verum dicendo fallere voluit: quod si mendacium est enuntiatio cum voluntate alicuius falsitatis, ambo mentiti sunt; quia et ille suam enuntiationem falsam esse voluit, et ille de vera sua falsum credi voluit: porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare volentis ut fallat, neuter mentitus est; quia et ille habuit voluntatem falsum dicendo verum persuadere, et iste, ut falsum persuaderet, verum dicere. Aberit igitur omnis temeritas atque omne mendacium, cum et id quod verum credendumque cognovimus, cum opus est enuntiamus, et id volumus persuadere quod enuntiamus. Si autem vel quod falsum est verum putantes, vel quod incognitum est nobis pro cognito habentes, vel quod credendum non est credentes, vel cum id non opus est enuntiantes, tamen non aliud quam id quod enuntiamus persuadere conamur: non abest quidem temeritatis error, sed abest omne mendacium. Nulla enim definitionum illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus, hoc se enuntiare quod verum esse aut novit, aut opinatur, aut credit, neque velle aliquid, nisi quod enuntiat, persuadere.

4. 5. Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo maior magisque necessaria quaestio est. Utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet voluntatem, vel etiam id agit ne fallatur cui aliquid enuntiat, quamvis enuntiationem ipsam falsam habere voluerit, quia ideo voluit ut verum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam verum volens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. Nemo autem dubitat mentiri eum qui volens falsum enuntiat causa fallendi: quapropter enuntiationem falsam cum voluntate ad fallendum prolatam, manifestum est esse mendacium. Sed utrum hoc solum sit mendacium, alia quaestio est.

5. 5. Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum voluntate fallendi. Nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiae suae, commemorantes Saram cum risisset, angelis negasse quod riserit (Cf Gn XVIII, 15) ; Iacob a patre interrogatum, respondisse quod ipse esset Esau maior filius eius (Gn XXVII, 19) ; Aegyptias quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam Deo approbante et remunerante mentitas (Cf Ex I, 19-20) ; et multa eiusmodi exempla eligentes, eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas, atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. Addunt etiam, quo non solos premant divinis Libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem, dicentes: Si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? Si aliquid aegrotus interroget quod ei scire non expedit, qui etiam te non respondente possit gravius affligi; audebisne aut verum dicere in perniciem hominis, aut silere potius quam honesto et misericordi mendacio valetudini eius opitulari? His atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.

5. 6. Contra, illi quibus placet nunquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate divina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est: Falsum testimonium ne dicas (Ex XX, 16) ; quo genere complectitur omne mendacium: quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. Sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum; quid dicturus est ad id quod scriptum est: Os quod mentitur occidit animam (Sap I, 11) ? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio loco legat: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ps V, 7). Unde ore suo ipse Dominus: Sit, inquit, in ore vestro: Est, est; Non, non; quod autem amplius est, a malo est (Mt V, 37). Hinc et Apostolus cum exuendum veterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter ait, in primis ponens: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. (Eph IV, 25)

5. 7. Nec illis quae de veteribus Libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt; ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamvis revera contigerit: quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enuntiatio, ad id quod enuntiat, referenda est. Omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus intellegendum prolatum est. Unde credendum est illos homines qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse: nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico Spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. De obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico Spiritu significandi futuri veri gratia, aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significavit, pro gradu suo dicunt approbatas et remuneratas a Deo. Qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. Sed aliud est quod per se ipsum laudabile proponitur, aliud quod in deterioris comparatione praeponitur. Aliter enim gratulamur cum sanus est homo, aliter cum melius habet aegrotus. Nam in Scripturis ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in comparatione scelerum populi Israel (Cf Ez 16 , 52). Et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia quae proferuntur de veteribus Libris, nec reprehensa inveniuntur, vel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe approbentur, aut significationis alicuius causa non sint omnino mendacia.

5. 8. Et ideo de libris Novi Testamenti, exceptis figuratis significationibus Domini, si vitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem provocet mentiendi. Simulatio enim Petri et Barnabae non solum commemorata, verum etiam reprehensa atque correcta est (Cf Gal II, 12-13). Non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus apostolus aut Timotheum circumcidit, aut ipse quaedam ritu Iudaico sacramenta celebravit; sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicavit nec Gentibus prodesse circumcisionem, nec Iudaeis obesse. Unde nec illos astringendos ad consuetudinem Iudaeorum, nec illos a paterna deterrendos censuit. Unde illa verba eius sunt: Circumcisus quis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. (I Cor VII, 18-20) Quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? Sed non adducat dixit, non ita vivat, quasi praeputium adduxerit; id est, quasi in eam partem quam nudavit, rursus tegmen carnis attraxerit, et quasi Iudaeus esse destiterit; sicut alibi dicit: Circumcisio tua praeputium facta est (Rom II, 25). Et hoc non tamquam cogens dixit Apostolus, aut illos manere in praeputio, aut Iudaeos in consuetudine patrum suorum: sed ut neutri in alteram cogerentur; potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. Neque enim si vellet Iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a Iudaicis observationibus, prohiberetur ab Apostolo; quandoquidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati Iudaei, ad ea quae saluti essent necessaria non venirent. Neque ab illo prohiberetur si vellet quisquam Gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset: non enim, si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. Ideoque et Timotheus cum in praeputio vocatus esset, tamen quia de Iudaea matre ortus erat, et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos, non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta quae Legis veteris essent abominaretur, circumcisus est ab Apostolo (Cf Ac XVI, 1-3) : ut hoc modo demonstrarent Iudaeis, non ideo Gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus observata; sed quia iam saluti non necessaria post adventum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota vetus illa Scriptura propheticis figurationibus parturivit. Nam et Titum circumcideret, cum hoc urgerent Iudaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri vellent, ut haberent quod de ipso Paulo disseminarent, tamquam eorum veritati cesserit, qui spem salutis evangelicae in circumcisione carnis atque eiusmodi observationibus esse praedicarent, et sine his nemini Christum prodesse contenderent (Cf Gal II, 3-4) : cum contra nihil prodesset Christus eis qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent; unde est illud: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit (Rom II, 25). Ex hac igitur libertate Paulus paternas observationes observavit, hoc unum cavens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam in Iudaismo salus esset, cogebat Gentes iudaizare; quod verba Pauli ostendunt dicentis: Quomodo gentes cogis iudaizare? (Gal II, 14) Non enim cogerentur, nisi viderent eum sic eas observare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est comparanda. Et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de Pauli auctoritate mendacium: quia et Petrum coram omnibus in rectam viam revocavit, ne Gentes per eum iudaizare cogerentur; et ipse suae praedicationi attestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum, eo quod nolebat eas imponere Gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare, satis ostendit hoc in eis Christo adveniente remansisse, ut nec Iudaeis essent perniciosae, nec Gentibus necessariae, nec iam cuiquam hominum salutares.

5. 9. Quod si auctoritas mentiendi nec de antiquis Libris proferri potest, vel quia non est mendacium quod figurate gestum dictumve recipitur, vel quia bonis ad imitandum non proponitur quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris comparatione laudatur; nec de Novi Testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrymae potius quam negatio Petri est imitanda.

6. 9. Iam illis exemplis, quae de communi vita proferuntur, multo confidentius asserunt non esse credendum. Prius enim docent iniquitatem esse mendacium, multis documentis Litterarum sanctarum, et eo maxime quod scriptum est: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ps V, 6-7). Aut enim, ut solet Scriptura, sequenti versu exposuit superiorem; ut quoniam latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio tamquam speciem iniquitatis significare voluerit: aut si aliquid interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto gravius positum est perdes, quam odisti. Forte enim odit aliquem Deus aliquanto mitius, ut eum non perdat: quem vero perdit, tanto vehementius odit, quanto severius punit. Odit autem omnes qui operantur iniquitatem: at omnes qui loquuntur mendacium etiam perdit. Quo constituto, quis eorum qui haec asserunt commovebitur illis exemplis, cum dicitur: Quid si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? Illa enim mors quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut Dominus in Evangelio docet; unde praecipit ne ipsa timeatur (Cf Mt X, 28) : os autem quod mentitur, non corpus, sed animam occidit. His enim verbis apertissime scriptum est: Os autem quod mentitur, occidit animam (Sap I, 11). Quomodo ergo non perversissime dicitur, ut alter corporaliter vivat, debere alterum spiritaliter mori? Nam et ipsa dilectio proximi ex sua cuiusque terminum accepit. Diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum (Lv IX, 18-19 ; Mt XXII, 39 ; XIX, 19). Quomodo ergo quisque diligit tamquam se ipsum, cui ut praestet vitam temporalem, ipse amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali vita suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. Multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. Temporalem plane vitam suam pro aeterna vita proximi non dubitabit christianus amittere: hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis Dominus ipse moreretur. Ad hoc enim et ait: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem sicut et ego dilexi vos. Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Io XV, 12-13). Non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse Dominum vel faciendo quod praecepit, vel praecipiendo quod fecit. Cum igitur mentiendo vita aeterna amittatur, nunquam pro cuiusquam temporali vita mentiendum est. Enimvero isti qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat in carne; quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est, aut moechandum? Nesciunt enim ad hoc se cogere, ut si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. Quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter vivat in corpore; cum si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? Proinde non est in ista quaestione attendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. Quod cum supra commemoratis documentis asseratur, videndum est ita quaeri utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. Quod si respuit animae salus, quae non potest nisi aequitate servari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali iubet; quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus nunquam omnino esse mentiendum? Non enim dici potest esse aliquid in temporalibus commodis, salute ac vita corporali maius aut carius. Unde si nec ipsa praeponenda est veritati, quid obiici potest propter quod mentiendum esse contendant, qui aliquando putant oportere mentiri?

7. 10. Pudicitia quippe corporis, quia multum honorabili persona videtur occurrere, et pro se flagitare mendacium, ut si stuprator irruat qui possit mendacio devitari, sine dubitatione mentiendum sit: facile responderi potest, nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat; qua disrupta cadat necesse est, etiamsi intacta videatur; et ideo non in rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae invitis possit auferri. Nullo modo igitur animus se mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. Quod enim violenter non praecedente libidine patitur corpus, vexatio potius quam corruptio nominanda est. Aut si omnis vexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est; sed quam libido procuraverit, aut cui libido consenserit. Quanto autem praestantior est animus corpore, tanto sceleratius corrumpitur. Ibi ergo servari potest pudicitia, ubi nulla nisi voluntaria potest esse corruptio. Certe enim si stuprator corpus invaserit, qui nec vi contraria possit, nec ullo consilio vel mendacio devitari, necesse est fateamur, aliena libidine pudicitiam non posse violari. Quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum servari potest. Quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? Etenim libido quoque ipsa recte definitur: Appetitus animi quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. Nemo itaque potest convincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. Sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, quanto a veritate discedit; absurdissimum est dicere, discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem pervenire. Aut si est aliquod bonum aeternum quod non complectatur veritas, non erit verum: et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. Ut autem animus corpori, ita etiam veritas ipsi animo praeponenda est; ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum appetat animus. Ita quippe erit integrior et castior, cum eius potius immutabilitate, quam sua mutabilitate perfruetur. Si autem Loth cum ita iustus esset, ut angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam virorum corrumperentur (Cf Gn XIX, 8); quanto diligentius atque constantius animi castitas in veritate servanda est, cum verius ipse corpori suo, quam corpus virile femineo corpori praeferatur?

8. 11. Quod si quisquam putat, ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim vivat, aut in his rebus quas multum diligit non offendatur, quo possit ad aeternam veritatem pervenire discendo: non intellegit primo nullum esse flagitium, quod non eadem conditione suscipere cogatur, sicut iam superius demonstratum est; deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire, si eis quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. Cum enim doctrina salutaris, partim credendis, partim intellegendis rebus constet; nec ad ea quae intellegenda sunt perveniri possit, nisi prius credenda credantur: quomodo credendum est ei qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur cum praecipit ut credamus? Unde enim sciri potest utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi, atque hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? Quo genere admisso atque approbato, omnis omnino fidei disciplina subvertitur; qua subversa, nec ad intellegentiam pervenitur, cui capiendae ista parvulos nutrit: atque ita omnis doctrina veritatis aufertur, cedens licentiosissimae falsitati, si mendacio velut officioso alicunde penetrandi aperitur locus. Aut enim temporalia commoda, vel propria vel aliena, veritati praeponit, quicumque mentitur; quo quid fieri potest perversius? aut cum veritati adipiscendae opitulante mendacio vult facere idoneum, intercludit aditum veritati; volens enim cum mentitur esse aptus, fit cum verum dicit incertus. Quamobrem aut non est credendum bonis, aut credendum est eis quos credimus debere aliquando mentiri, aut non est credendum bonos aliquando mentiri: horum trium primum perniciosum est, secundum stultum; restat ergo ut nunquam mentiantur boni.

9. 12. Sic ista quaestione ex utraque parte considerata atque tractata, non tamen facile ferenda sententia est: sed adhuc diligenter audiendi qui dicunt, nullum esse tam malum factum, quod non in peioris devitatione faciendum sit; pertinere autem ad facta hominum, non solum quidquid faciunt, sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. Unde si exstitit causa ut eligeret christianus thurificare idolis, ne consentiret stupro quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur; recte videntur quaerere cur non etiam mentiretur, ut tantam illam turpitudinem devitaret. Ipsam enim consensionem, qua se stuprum pati mallet, quam thurificare idolis, non passionem dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit thurificare. Quanto igitur mendacium proclivius elegisset, si mendacio posset a sancto corpore tam immane flagitium removere?

9. 13. In qua propositione ista sunt quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit quae non habet approbationem; aut utrum approbatio sit, cum dicitur: Expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit thurificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea conditio daretur, quam thurificandum. Sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere; et quod est homicidium gravius, in se ipsos. Cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint; quia elegerunt hoc in se fieri, ne facerent quod cogebantur? Aut si gravius putatur alium occidere quam se ipsum, quid si haec conditio martyri proponeretur, ut si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater eius occideretur, rogans etiam filium ne id perseverantia sua fieri permitteret? Nonne manifestum est, illo in testimonii fidelissimi sententia permanente, solos homicidas futuros fuisse, qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? Sicut ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio violare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. Quid enim tales persecutores dicunt, nisi: Fac male, ne nos faciamus? Qui si vere, nobis facientibus, non fecissent, nec sic eis nostro scelere suffragari deberemus. Nunc vero quando iam faciunt, cum ista non dicunt, cur nobiscum potius, quam soli turpes atque nocentes sint? Non enim consensus ille dicendus est; quia non approbamus quod faciunt, semper optantes, et quantum in nobis est prohibentes ne faciant, factumque ipsorum non solum non committentes cum eis, sed etiam quanta possumus detestatione damnantes.

9. 14. Quomodo, inquis, non cum eis facit, quando illi hoc non facerent, si ipse illud faceret? Hoc modo frangimus ianuam cum effractoribus, quia si non eam clauderemus, illi non frangerent: et occidimus homines cum latronibus, si scire contingat hoc eos esse facturos; quia si nos praevenientes eos occideremus, illi non occiderent alios. Aut si fateatur nobis aliquis parricidium se facturum, nos cum eo facimus, si cum possumus eum priusquam faciat, non interficimus, quando aliter eum vel cohibere vel impedire non possumus. Totidem enim verbis dici potest: Fecisti cum eo, quia hoc ille non fecisset, si tu illud fecisses. Ego utrumque malum fieri nollem: sed id tantum cavere potui ne fieret, quod erat in mea potestate; alterum autem alienum, quod meo praecepto exstinguere non potui, meo malefacto impedire non debui. Non ergo peccantem approbat, qui pro alio non peccat; et neutrum placet ei qui utrumque nollet admitti: sed illud quod ad se pertinet, etiam potestate non perpetrat; quod autem ad alterum, sola voluntate condemnat. Et ideo proponentibus illam conditionem atque dicentibus: Si non thurificaveris, hoc patieris; si respondisset: Ego neutrum eligo, utrumque detestor, ad nihil horum vobis consentio: inter haec verba atque talia, quae certe quoniam vera essent, nulla eius consensio, nulla approbatio teneretur; quaecumque ab eis passus esset, illi deputaretur iniuriarum acceptio, illis commissio peccatorum. Debuitne igitur, ait quispiam, stuprum perpeti potius quam thurificare? Si quaeris quid debuerit, neutrum debuit. Si enim dixero aliquid horum debuisse; aliquid horum approbabo, cum improbem utrumque. Sed si quaeritur quid horum potius debuit evitare, qui utrumque non potuit, sed alterutrum potuit: respondebo, suum peccatum potius quam alienum; et levius potius quod suum, quam gravius quod alienum. Ut enim salva diligentiore inquisitione interim concedam gravius esse stuprum quam thurificationem: illa tamen ipsius erat, illud alienum factum, quamvis id ipse perpeteretur; cuius autem factum, eius et peccatum. Quamvis enim gravius sit homicidium quam furtum; peius est tamen facere furtum, quam pati homicidium. Itaque si cuiquam proponeretur, ut si furtum facere nollet, interficeretur, hoc est, committeretur in eum homicidium; quia utrumque evitare non posset, id evitaret potius quod suum peccatum esset, quam quod alienum. Nec ideo et illud eius fieret, quia in eum committeretur, et quia id posset evitare, si suum vellet admittere.

9. 15. Totus itaque huius quaestionis nodus ad hoc adducit, ut quaeratur utrum alienum nullum peccatum, quamvis in te commissum, tibi imputetur, si leviore tuo peccato id possis evitare, nec facis; an excepta est omnis immunditia corporalis. Nemo enim aliquem immundum fieri dicit, si occidatur, aut mittatur in carcerem, aut in vinculis habeatur, aut flagelletur, caeterisque tormentis et cruciatibus affligatur, aut proscribatur damnisque afficiatur gravissimis usque ad ultimam nuditatem, aut spolietur honoribus atque ingentes accipiat contumelias per quaecumque convicia: quidquid horum quisque iniuste passus fuerit, nemo est tam demens qui eum immundum fieri dicat. At si fimo perfundatur, aut si tale aliquid ei per os infundatur vel inculcetur, patiaturve muliebria; omnium fere sensus abhorret, et constupratum atque immundum vocant. Ita igitur concludendum est, ut quaecumque aliena peccata, exceptis iis quae immundum faciunt in quem committuntur, non evitet quisque peccatis suis, neque pro se, neque pro quoquam, sed ea sufferat potius fortiterque patiatur; et si nullis peccatis suis ea debet evitare, neque mendacio: illa vero quae ita committuntur in homine, ut eum faciant immundum, etiam peccatis nostris evitare debeamus; ac per hoc nec peccata dicenda sint, quae propterea fiunt ut illa immunditia devitetur. Quidquid enim ita fit, ut nisi fieret, iuste reprehenderetur, non est peccatum. Ex quo conficitur ut nec illa immunditia vocanda sit, quando evitandi eam nulla facultas est: habet enim etiam tunc quod recte agat qui eam patitur, ut patienter ferat quidquid non potest evitare. Nullus autem recte agens immundus fieri potest quolibet contagio corporali. Immundus est enim ante Deum omnis iniquus. Mundus ergo est omnis iustus; etsi non ante homines, tamen ante Deum, qui sine errore iudicat. Proinde nec cum ea patitur, data evitandi potestate, contactu ipso immundus fit; sed peccato, quo ea cum posset noluit evitare. Nullum enim peccatum esset, quidquid propter illa evitanda factum esset. Propter haec igitur evitanda quisquis mentitus fuerit, non peccat.

9. 16. An aliqua etiam mendacia excipienda sunt, ut satius sit hanc pati, quam illa committere? Quod si ita est, non quidquid factum fuerit ut illa immunditia devitetur, non est peccatum: quandoquidem sunt quaedam mendacia quae gravius sit admittere, quam illam pati. Nam si aliquis ad stuprum quaeratur, qui possit occultari mendacio, quis audet dicere nec tunc esse mentiendum? At si tali mendacio possit latere, quod alterius famam laedat, eius immunditiae falso crimine ad quam patiendam ille quaeritur; tamquam si dicatur quaerenti, nominato aliquo casto viro atque ab huiusmodi flagitiis alieno: Vade ad illum, et ipse tibi procurabit quo libentius utaris, novit enim tales et diligit; atque ita iste ab eo quem quaerebat, posset averti: nescio utrum alterius fama mendacio violanda sit, ne alterius corpus aliena libidine violetur. Et omnino nunquam pro aliquo mentiendum est, eo mendacio quod alterum laedat; etsi levius laeditur, quam ille, nisi ita mentireris, laederetur. Quia nec panis alienus invito, quamvis valentiori, auferendus est, ut alatur infirmior; nec innocens invitus virgis caedendus est, ne alius occidatur. Plane si velint fiat; quia nec laeduntur, cum ita volunt.

10. 16. Sed utrum etiam volentis fama falso stupri crimine laedenda sit, ut ab alterius corpore stuprum avertatur, magna quaestio est. Et nescio utrum facile reperiatur quomodo iustum sit volentis famam falso stupri crimine maculari, quam ipso stupro corpus inviti.

10. 17. Sed tamen si talis optio proponeretur ei qui thurificare idolis, quam muliebria perpeti maluit, ut si illud vellet evitare, famam Christi aliquo mendacio violaret; insanissimus esset, si faceret. Plus etiam dico, quia insanus esset, si alienae libidinis evitandae causa, ne id in eo fieret quod nulla sua libidine pateretur, Christi Evangelium falsis Christi laudibus infalsaret; magis evitans alienam corruptionem in corpore suo, quam in doctrina sanctificationis animarum atque corporum corruptionem suam. Quamobrem a doctrina religionis, atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia penitus mendacia removenda sunt. Nec ulla omnino causa inveniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit: quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam ipsam quisque facilius perducatur. Fracta enim vel leviter diminuta auctoritate veritatis, omnia dubia remanebunt: quae nisi vera credantur, teneri certa non possunt. Licet igitur vel dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum, vel narratori vel pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem atque pietatem pertinentium, occultare in tempore quidquid occultandum videtur: mentiri autem nunquam licet; ergo nec occultare mentiendo.

11. 18. Hoc primitus et firmissime constituto, de caeteris mendaciis securius quaeritur. Sed consequenter etiam videndum est, removenda esse etiam omnia mendacia quae aliquem laedunt iniuste: quia nulli est iniuria vel levior inferenda, ut ab alio gravior repellatur. Nec illa sunt admittenda mendacia, quae quamvis non obsint alteri, nulli tamen prosunt, et obsunt eis ipsis qui gratis mentiuntur. Ipsi enim proprie mendaces dicendi sunt. Interest enim inter mentientem atque mendacem. Nam mentiens est etiam qui mentitur invitus: mendax vero amat mentiri, atque habitat animo in delectatione mentiendi. Iuxta ponendi sunt et qui de mendacio volunt placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam vel inferant contumeliam; iam enim supra hoc genus removimus; sed ut suaves sint in sermonibus suis. Isti ab illo genere in quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri delectat, gaudentes de ipsa fallacia: istis autem placere libet de suaviloquio, qui tamen veris mallent placere; sed quando non facile inveniunt vera quae grata sint audientibus, mentiri eligunt potius quam tacere. Difficile est tamen ut isti totam narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque veris falsa contexunt, ubi suavitas eos deserit. Haec autem duo genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de doctrina religionis veritatisque falluntur, aut de ullo commodo vel utilitate sua. Sufficit enim eis ut iudicent fieri potuisse quod dicitur, et fidem habeant homini quem non debent temere existimare mentientem. Quid enim obest, si credo patrem aut avum alicuius virum bonum fuisse, etiamsi non fuit; aut usque ad Persas militando pervenisse, etiamsi a Roma nunquam recessit? Ipsis autem mentientibus valde obsunt: illis quidem, quia sic deserunt veritatem, ut fallacia laetentur; istis, quia se malunt placere, quam verum.

12. 19. Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis, sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, quod benevolis et bonis vulgo tribui solet, cum ille qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest alicui. De isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, qui sic prodest alteri, ut faciat contra veritatem. Aut si veritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque incommutabili lumine illustrat; facit certe contra aliquod verum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra verum tamen facit, qui dicit aliquid ita esse, vel non ita, quod ei nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesve renuntiat. Utrum ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest; an illa compensatione non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. Si ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium quod nulli obest. Sed ea connexa sunt, et istis concessis necessario trahuntur quae multum conturbant. Si enim quaeratur quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris millibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius possit ad necessarium victum prodesse furanti; consequens erit ut et furtum sine reprehensione fieri possit, et falsum testimonium sine peccato dici. Quo quid dici potest perversius? An vero si alius furatus esset illum modium, et tu videres, interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere, et si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius alium quam te diligere debeas. Utrumque ergo turpe atque vitandum est.

12. 20. Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his quibus crimina occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, quod quamvis nulli obsit, et prosit pauperi, furtum tamen occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe non esset. Velut si quispiam pecuniam suam te vidente absconderet, ne per furtum aut vim amitteret, atque inde interrogatus mentireris; neque obesses cuiquam, et ei prodesses cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo texisses. Non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, quam timet amittere. Sed si propterea non peccamus mentiendo, quia nullius peccatum tegentes, et nulli obsumus, et alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? Ubi enim positum est: Ne furtum feceris; ibi positum est: Ne falsum testimonium dixeris (Ex XX, 15-16). Cum ergo singula prohibeantur, cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum tegat, vel aliquod aliud peccatum; si autem nulla defensione peccati per se ipsum fiat, non est culpabile, cum ipsum furtum per se culpabile sit, et caetera peccata? An occultare peccatum mentiendo non licet, facere licet?

12. 21. Quod si absurdum est, quid dicemus? An falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem, aut alicuius crimen occultet, aut quoquo modo quemquam in iudicio premat? Videtur enim testis iudici necessarius ad causae cognitionem. Sed si hactenus testem Scriptura nominaret, non diceret Apostolus: Invenimur et falsi testes Dei, si testimonium diximus adversus Deum, quia excitaverit Christum, quem non excitavit (I Cor XV, 15). Ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur.

13. 21. An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, cum aut peccatum alicuius vel fingit vel tegit, aut alicui obest quoquo modo? Si enim mendacium quod adversus vitam cuiusquam temporalem dicitur detestabile est; quanto magis quod adversus vitam aeternam? sicuti est omne mendacium, si in doctrina religionis fiat. Et ideo falsum testimonium vocat Apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius laudem videtur pertinere, mentiatur. Si autem mendacium sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat, nec a iudice quaeratur, et nulli obsit et prosit alicui; nec falsum testimonium esse, nec reprehensibile mendacium?

13. 22. Quid ergo, si ad christianum homicida confugiat, aut videat quo confugit; et de hac re interrogetur ab eo qui ad supplicium quaerit hominem hominis interfectorem? mentiendum est? Quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum ille pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? An quia non de peccato eius interrogatur, sed de loco ubi lateat? Ergo mentiri ad tegendum cuiusquam peccatum, malum est; mentiri autem ad tegendum peccatorem, non est malum? Ita sane, ait quispiam: non enim tunc peccat quisquam, cum evitat supplicium; sed cum facit aliquid dignum supplicio. Pertinet autem ad disciplinam christianam, ut neque de cuiusquam correctione desperetur, neque cuiquam poenitendi aditus intercludatur. Quid, si ad iudicem ductus de ipso loco ubi se ille occultet interrogeris? dicturus es, aut: Non ibi est, ubi eum scis esse; aut: Non novi et non vidi, quod nosti et vidisti? Dicturus ergo es falsum testimonium, et occisurus animam tuam, ne occidatur homicida? An usque ad conspectum iudicis mentieris, iudice autem quaerente iam verum dices, ne sis falsus testis? Ipse igitur hominem proditione occisurus es. Etiam proditorem quippe divina Scriptura detestatur. An forte proditor non est, qui iudici interroganti verum indicat; esset autem proditor, si quemquam ad exitium ultro deferret? Quid, si de iusto atque innocente ubi lateat sciens a iudice interrogeris, qui tamen ad mortem a maiore potestate iussus est rapi, ut ille qui interrogat exsecutor sit legis, non conditor? an ideo non erit falsum testimonium quod pro innocente mentieris, quia nec ille iudex, sed exsecutor interrogat? Quid, si ipse conditor legis interroget, aut quilibet iudex iniquus ad supplicium quaerens innocentem? quid facies? falsus testis, an proditor eris? An ille erit proditor, qui iusto iudici latentem homicidam ultro detulerit; et ille non erit, qui iudici iniusto ubi lateat innocens quem quaerit occidere, interroganti indicaverit eum qui se fidei eius commiserat? An inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque remanebis? An tacendo, vel profitendo te non esse dicturum, certus utrumque vitabis? Cur ergo non hoc facias, priusquam ad iudicem venias, ut caveas etiam mendacium? Evitato enim mendacio, omne testimonium falsum effugies; sive omne mendacium sit falsum testimonium, sive non omne: evitato autem falso testimonio quod tu esse intellegis, non effugies omne mendacium. Quanto ergo fortius, quanto excellentius dices: Nec prodam, nec mentiar?

13. 23. Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis Ecclesiae, Firmus nomine, firmior voluntate. Nam cum ab eo quaereretur homo iussu Imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat; respondit quaerentibus nec mentiri se posse, nec hominem prodere, passusque tam multa tormenta corporis (nondum enim erant Imperatores christiani), permansit in sententia. Deinde ad Imperatorem ductus, usque adeo mirabilis apparuit, ut ipse homini quem servabat, indulgentiam sine ulla difficultate impetraret. Quid hoc fieri potest fortius atque constantius? Sed ait quisquam timidior: Paratus esse possum ad quaelibet ferenda tormenta, vel etiam mortem obeundam, ne peccem: cum autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam obsis, neque falsum testimonium dicas, et prosis alicui; stultum est et grave peccatum, voluntaria frustra sustinere tormenta, et fortassis utilem salutem ac vitam incassum saevientibus proiicere. A quo quaero cur timeat quod scriptum est: Falsum testimonium non dices (Ex XX, 16) ; et non timeat quod de Deo dictum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ps V, 7) ? Non, inquit scriptum est: Omne mendacium; sed ita intellego, ac si sit scriptum: Perdes omnes qui loquuntur falsum testimonium. At nec ibi dictum est: Omne falsum testimonium. Sed ibi positum est, inquit, ubi caetera quae omni modo mala sunt. Numquid et illud quod ibi est: Non occides (Ex XX, 15) ? Quod si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine excusabuntur iusti, qui post legem datam multos occiderunt? Sed respondetur quod non ipse occidat, qui iusti alicuius praecepti minister est. Horum ergo timorem sic accipio, ut tamen illum laudabilem virum, qui nec mentiri voluit, nec hominem prodere, et melius arbitrer intellexisse quod scriptum est, et intellectum fortiter implevisse.

13. 24. Sed venitur aliquando ad huiusmodi articulum, ut non interrogemur ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inveniri facile nisi proditus nequeat: sed quaeritur a nobis utrum illo loco sit, an non sit. Ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus; vel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi sit, an non sit: ex hoc enim colligit ille qui quaerit, ibi eum esse, ubi si non esset, nihil aliud ab eo qui mentiri nollet, nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. Ita per nostram vel taciturnitatem vel talia verba homo proditur, ut intret qui quaerit, si potestatem habet, et inveniat eum: qui tamen ab eius inventione mendacio nostro posset averti. Quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae veritatis, sed te nescire fatendum est. Si autem scis ubi sit, sive ibi sit ubi quaeritur, sive alibi; non est dicendum, cum quaesitum fuerit utrum ibi sit, an non sit: Non dico quod quaeris; sed dicendum: Scio ubi sit, sed nunquam monstrabo. Nam si de uno loco non respondeas, et te non esse proditurum fatearis; tale est ac si eumdem locum digito ostendas: movetur enim certa suspicio. Si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non dicere; potest fortasse ab illo loco inquisitor averti, et tibi iam incumbere, ut ubi est a te prodatur. Pro qua fide atque humanitate quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed etiam laudabile iudicatur: exceptis duntaxat his quae si passus fuerit homo, non fortiter, sed impudice ac turpiter pati dicitur. Hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum est.

14. 25. Nam primum est ad evitandum capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis: ad quod mendacium nulla conditione quisquam debet adduci. Secundum autem, ut aliquem laedat iniuste: quod tale est, ut et nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamvis non ad immunditiam obsit corporalem. Quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus penitus evitatis atque reiectis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui: velut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur quocumque interrogante. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui: excepto si iudex interrogat: velut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur; non solum iustum atque innocentem, sed et reum; quia christianae disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur, neque cuiquam poenitendi aditus intercludatur. De quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controversiam, satis tractavimus, et quid nobis placeret ostendimus: ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera devitentur a fortibus et fidelibus et veracibus viris ac feminis. Octavum est genus mendacii, quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur, duntaxat ea quam superius commemoravimus. Nam etiam non lotis manibus manducare, immunditiam putabant Iudaei (Cf Mt XV, 2-20). Aut si et hanc quisquam immunditiam vocat; non tamen talem, pro qua evitanda mentiendum sit. Si autem mendacium tale est, quod alicui faciat iniuriam; etiamsi ab hac immunditia, quam omnes homines abhorrent ac detestantur, muniat hominem; utrum et hoc genere mentiendum sit, si talis fiat iniuria per mendacium, quae non sit in eo genere immunditiae, de quo nunc agimus, alia quaestio est: non enim iam de mendacio quaeritur; sed quaeritur utrum alicui facienda sit iniuria etiam non per mendacium, ut illa ab altero immunditia depellatur. Quod nullo modo putaverim: quamquam proponantur levissimae iniuriae,veluti est illa quam de uno modio amisso supra commemoravi; et multum perturbent, utrum non debeamus facere cuiquam vel talem iniuriam, si ea potest alius, ne stuprum patiatur, defendi aut muniri. Sed, ut dixi, alia quaestio est.

15. 25. Nunc illud quod instituimus, peragamus: utrum mentiendum sit, si etiam inevitabilis conditio proponatur, ut aut hoc faciamus, aut stuprum patiamur, vel aliquam exsecrabilem inquinationem; etiamsi mentiendo nulli faciamus iniuriam.

15. 26. De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius divinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter discutiamus: si enim ipsae nullum dant locum, frustra quaerimus qua exeamus; tenendum est enim omni modo praeceptum Dei, et voluntas Dei in iis quae tenendo praeceptum eius passi fuerimus, aequo animo sequenda: si autem relaxatur aliquis exitus, non est in tali causa recusandum mendacium. Propterea divinae Scripturae non solum praecepta Dei continent, sed etiam vitam moresque iustorum; ut si forte occultum est, quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intellegatur. Exceptis itaque his factis quae potest quisque ad allegoricam significationem referre, quamvis gesta esse nemo ambigat, sicuti sunt fere omnia in libris Veteris Testamenti: quis enim ibi aliquid audeat affirmare non pertinere ad figuratam praenuntiationem? Quippe cum Apostolus etiam filios Abra- hae, quos utique naturali ordine propagandi populi editos esse atque vixisse facillime dicitur (non enim monstra et prodigia nata sunt, ut ad significationem aliquam ducant animum), duo tamen Testamenta significare asserat (Cf Gal IV, 22-24) ; et beneficium illud mirabile, quod Deus populo Israel praestitit ad eruendos eos de servitute, qua in Aegypto premebantur, poenamque vindictae, cum in itinere peccassent, in figura contigisse dicat (Cf I Cor X, 1-11) : quae facta invenies, quibus istam regulam deroges, et affirmare praesumas ad figuram aliquam non esse redigenda? His ergo exceptis, ea quae in Novo Testamento a sanctis facta sunt, ubi morum imitandorum evidentissima commendatio est, valeant ad exempla intellegendarum Scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt.

15. 27. Velut cum legimus in Evangelio: Accepisti alapam, para alteram maxillam (Mt V, 39). Exemplum autem patientiae nullum quam ipsius Domini potentius et excellentius invenimus: at ipse cum alapa percussus esset, non ait: Ecce altera maxilla; sed ait: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? (Io XVIII, 23) Ubi ostendit, illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. Quod etiam apostolus Paulus utique noverat: nam et ipse cum esset alapa percussus ante Pontificem, non ait: Percute maxillam alteram; sed: Percutiet te Dominus inquit, paries dealbate; et tu sedes iudicare me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? (Act XXIII, 13) altissime intuens sacerdotium Iudaeorum iam tale factum fuisse, ut nomine forinsecus niteret, intrinsecus autem luteis concupiscentiis sorderet; quod transiturum esse vindicta Domini videbat in spiritu, cum illud diceret: sed tamen cor paratum habebat, non solum ad alias alapas accipiendas, sed etiam quaelibet tormenta pro veritate patienda, cum eorum dilectione a quibus illa pateretur.

15. 28. Scriptum est etiam: Ego autem dico vobis, non iurare omnino. Iuravit autem ipse Apostolus in Epistolis suis (Cf Rom IX, 1 ; Phil I, 8 ; Gal I, 20). Et sic ostendit quomodo accipiendum esset quod dictum est: Dico vobis, non iurare omnino; ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate ad consuetudinem, atque ita ex consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non invenitur iurasse, nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. Et hoc utique a malo, sicut dictum est: Quod autem amplius est, a malo est (Mt V, 34-37) ; non tamen suo, sed eorum infirmitatis, quibus etiam sic fidem facere conabatur. Nam quod loquens iurasset, dum non scriberet, nescio utrum aliqua de illo Scriptura narraverit. Et tamen Dominus ait, omnino non iurare: non enim concessit ut id liceret scribentibus. Sed quia praecepti violati reum Paulum, praesertim in Epistolis conscriptis atque editis ad spiritalem vitam salutemque populorum nefas est dicere; intellegendum est illud quod positum est, omnino, ad hoc positum, ut quantum in te est, non affectes, non ames, non quasi pro bono cum aliqua delectatione appetas iusiurandum.

15. 29. Sicut illud: Nolite cogitare de crastino; et: Nolite itaque cogitare quid manducetis, et quid bibatis, et quid induamini (Mt VI, 34-35). Cum autem videmus et ipsum Dominum habuisse loculos, quo ea quae dabantur, mittebantur, ut servari possent ad usus pro tempore necessarios (Cf Io XII, 6) ; et ipsos Apostolos procurasse multa fratrum indigentiae, non solum in crastinum, sed etiam in prolixius tempus impendentis famis, sicut in Actibus Apostolorum legimus (Cf Ac XI, 28-30) : satis elucet illa praecepta sic intellegenda, ut nihil operis nostri temporalium adipiscendorum amore vel timore egestatis tamquam ex necessitate faciamus.

15. 30. Item dictum est Apostolis, ut nihil secum portantes in via, ex Evangelio viverent. Et quodam loco etiam ipse Dominus significavit cur hoc dixerit, cum addidit: Dignus est enim operarius mercede sua (Lc X, 4-7 ; Mt X, 10) ; ubi satis ostendit permissum hoc esse, non iussum; ne forte qui hoc faceret, ut in opere praedicationis verbi aliquid ab eis quibus praedicaret, in usus vitae huius sumeret, illicitum aliquid se facere arbitraretur. Posse tamen laudabilius non fieri, in apostolo Paulo satis demonstratum est; qui cum diceret: Communicet autem qui catechizatur verbum ei, qui se catechizat, in omnibus bonis (Gal VI, 6) ; et multis locis id salubriter fieri ab eis quibus verbum praedicatur, ostenderet: Sed tamen ego, inquit, non sum usus hac potestate (I Cor IX, 12). Potestatem ergo dedit Dominus, cum ista diceret, non imperio constrinxit. Ita pleraque in verbis intellegere non valentes, in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi, quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplo revocaretur.

16. 31. Sic ergo quod scriptum est: Os autem quod mentitur, occidit animam; de quo ore dixerit, quaeritur. Plerumque enim Scriptura cum os dicit, conceptaculum ipsum cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per vocem, cum verum loquimur, enuntiatur: ut corde mentiatur, cui placet mendacium; possit autem non corde mentiri, qui per vocem aliud quam est in animo ita profert, ut maioris mali evitandi causa malum se admittere noverit, cui tamen utrumque displiceat. Et qui hoc asserunt, ita dicunt etiam illud intellegendum quod scriptum est: Qui loquitur veritatem in corde suo (Ps XIV, 3); quia semper in corde veritas loquenda est; non autem semper in ore corporis, si aliqua causa cavendi maioris mali aliud quam in animo est, voce proferri exigat. Et esse quidem os cordis, ex hoc iam intellegi potest, quod ubi locutio est, ibi os non absurde intellegitur; nec recte diceretur: Qui loquitur in corde suo; nisi et os in corde recte intellegeretur. Quamquam et eo ipso loco, ubi scriptum est: Os autem quod mentitur, occidit animam; si circumstantia lectionis consideretur, non accipitur fortasse aliud quam os cordis. Obscurum enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os cordis, nisi os corporis consonet, audire non possunt. Illud autem os dicit in eo loco Scriptura pervenire ad auditum Spiritus Domini, qui replevit orbem terrarum: ita ut etiam labia et vocem et linguam commemoret in eo loco; nec tamen omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia Dominum dicit non latere quod dicitur: quod autem sono isto ad aures nostras pertinente dicitur, nec homines latet. Ita quippe scriptum est: Humanus est enim Spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis eius: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est et verus, linguae illius auditor. Quoniam Spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, sed nec praeteriet illum corripiens iudicium. In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio a Domino veniet, ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione linguae parcite: quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit. Os autem quod mentitur, occidit animam (Sap I, 6-11). Videtur ergo his minari, qui obscurum putant et secretum esse quod corde agitant atque versant. Tam vero clarum ostendere voluit hoc esse auribus Dei, ut etiam tumultum eum appellaverit.

16. 32. Manifeste etiam in Evangelio invenimus os cordis; ut uno loco et corporis et cordis os Dominus commemorasse inveniatur, ubi ait: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem (Mt XV, 16-20). Hic si unum os, quod est corporis, intellexeris, quomodo intellecturus es: Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt; cum et sputus et vomitus de ore procedat? Nisi forte tunc quisque non coinquinatur, cum edit aliquid immundum; coinquinatur autem, cum id evomit. Quod si absurdissimum est, restat ut os cordis intellegamus a Domino expositum, cum ait: Quae procedunt de ore, de corde exeunt. Nam et furtum cum possit, et saepe ita fiat, in silentio corporalis vocis atque oris perpetrari; dementissimum est sic intellegere, ut tunc putemus quemquam peccato furti contaminari, cum id fatetur aut indicat; cum autem id tacite committit, incoinquinatum arbitrari. At vero si ad os cordis quod dictum est referamus, nihil omnino peccati tacite committi potest: non enim committitur, nisi ex ore illo interiore procedat.

16. 33. Sicut autem quaeritur de quo ore dixerit: Os autem quod mentitur, occidit animam; ita quaeri potest, de quo mendacio. Videtur enim de illo proprie dicere, quo cuiquam detrahitur. Ait enim: Abstinete ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione linguae parcite. Fit autem ista detractio per malevolentiam, cum quisquam non solum ore ac voce corporis profert quod confingit in aliquem, sed etiam tacitus talem vult credi; quod est utique ore cordis detrahere: quod dicit obscurum et occultum Deo esse non posse.

16. 34. Nam quod alio loco scriptum est: Noli velle mentiri omne mendacium; non ad hoc volunt valere, ut nullo mendacio quisque mentiatur. Itaque cum alius dixerit, ex isto Scripturae testimonio usque adeo generaliter omne mendacium esse detestandum, ut etiam si quis mentiri velit, etiamsi non mentiatur, iam voluntas ipsa damnanda sit; atque ad hoc interpretetur, quod non dictum est: Noli mentiri omne mendacium; sed: Noli velle mentiri omne mendacium; ut non solum mentiri, sed nec velle mentiri quisque audeat ullo mendacio.

17. 34. Dicit alius: Imo quod ait: Noli velle mentiri omne mendacium; de ore cordis exterminandum atque alienandum esse mendacium voluit: ut a quibusdam mendaciis ore corporis abstinendum sit, sicut illa sunt maxime, quae pertinent ad doctrinam religionis; a quibusdam vero non sit ore corporis abstinendum, si maioris mali evitandi causa exigit; ore autem cordis ab omni mendacio penitus abstinere debeamus. Ubi oportet intellegi quod dictum est: Noli velle; voluntas quippe ipsa quasi os cordis accipitur, ut non pertineat ad os cordis, cum maius malum caventes mentimur inviti. Est et tertius intellectus, quo sic accipias: Noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis mentiri te sinat. Tamquam si diceret: Noli velle credere omni homini; non utique ut nulli crederetur moneret; sed ut non omnibus, aliquibus autem crederetur. Et id quod sequitur: Assiduitas enim eius non proficiet ad bonum (Eccli VII, 14), ita sonat, quasi non a mendacio, sed ab assiduo mendacio, id est, a consuetudine atque amore mentiendi prohibere videatur. Quo profecto delabatur, quisquis vel omni mendacio putaverit abutendum, (ita enim nec illud cavebit, quod fit in doctrina pietatis et religionis; quo sceleratius quid facile invenias, non inter omnia mendacia, sed inter omnia peccata?) vel alicui mendacio, quamvis facili, quamvis innoxio, nutum voluntatis accommodaverit; ut non invitus evadendi maioris mali causa, sed volens libensque mentiatur. Ita cum tria sint quae in hac sententia intellegi possint: aut: Omne mendacium non solum mentiri noli, sed nec velle mentiri; aut: noli velle, sed vel invitus mentire, cum fugiendum est aliquid gravius; aut: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis caetera permittantur: unum hic pro his quibus mentiri nunquam placet, duo pro illis qui aliquando putant esse mentiendum, inveniuntur. Sed tamen quod sequitur: Assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, nescio utrum possit primae harum trium sententiae suffragari: nisi forte ita ut perfectorum praeceptum sit, omnino nunquam non solum mentiri, sed vel velle mentiri; assiduitas vero mentiendi nec proficientibus permittatur. Tamquam si cum praeciperetur, nunquam prorsus non solum mentiendum, sed nec voluntatem habendam esse mentiendi, contradiceretur exemplis, quod aliqua sunt etiam magna auctoritate approbata mendacia: responderetur autem, illa quidem esse proficientium, quae habent secundum hanc vitam qualecumque officium misericordiae; sed usque adeo esse omne mendacium malum, et perfectis atque spiritalibus animis omni modo fugiendum, ut nec ipsis proficientibus assiduitas eius permittenda sit. Dictum est enim iam de obstetricibus Aegyptiis, quod de indole ad melius proficiendi mentientes approbatae sunt: quia nonnullus gradus est ad diligendam veram ac sempiternam salutem, cum quisque misericorditer etiam pro alicuius quamvis mortali salute mentitur (Cf supra 5, 5-7).

17. 35. Item quod scriptum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium; alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum. Alius dicit: Ita vero, sed qui loquuntur ex corde mendacium, secundum superiorem disputationem; nam veritatem loquitur in corde, qui odit mentiendi necessitatem, quam poenam huius vitae mortalis intellegit. Alius dicit: Omnes quidem perdet Deus qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium: est enim aliquod mendacium quod tunc insinuabat Propheta, in quo nulli parcatur; id est, si peccata sua quisque confiteri detrectans, defendat ea potius, et nolit agere poenitentiam; ut parum sit quia operatur iniquitatem, nisi etiam iustus videri volens medicinae confessionis non succumbat: ut et ipsa verborum distinctio non aliud intimare videatur: Odisti omnes qui operantur iniquitatem (Ps V, 6-7) ; sed non perdes, si poenitendo in confessione veritatem loquantur, ut faciendo istam veritatem veniant ad lucem; sicut in Evangelio secundum Ioannem dicitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem (Io III, 21). Perdes autem omnes qui, non solum operantur quod odisti, sed etiam loquuntur mendacium; falsam iustitiam praetendendo, nec in poenitentia confitendo peccata.

17. 36. Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis Legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem veritatis in corde servandam, et proferendum falsum ad eum apud quem dicitur testimonium. Cum enim Deo tantum dicitur, tunc tantum in corde veritas amplectenda est: cum autem homini dicitur, etiam ore corporis verum proferendum est; quia homo non est cordis inspector. Sed plane de ipso testimonio non absurde quaeritur apud quem quisque testis sit. Non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus; sed apud eos quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut credere veritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide, aut in ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet. Cum autem ille te interrogat, aut vult ex te aliquid nosse, qui eam rem quaerit quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit; non testem, sed proditorem requirit. Itaque si ei mentiaris, a falso fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto non eris.

18. 36. Salvo igitur eo quod falsum testimonium dicere nunquam licet, quaeritur utrum liceat aliquando mentiri. Aut si falsum testimonium est omne mendacium, videndum est utrum admittat compensationem, ut dicatur vitandi maioris peccati gratia; sicut illud quod scriptum est: Honora patrem et matrem (Ex XX, 12), rapiente officio potiore contemnitur; unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsolvere, qui ab ipso Domino ad regnum Dei annuntiandum vocatur (Cf Mt VIII, 22).

18. 37. Item quod scriptum est: Verbum custodiens filius a perditione longe aberit; excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit (Prov XXIX, 27) ; dicit aliquis, non aliud hic accipiendum esse quod positum est: Excipiens verbum filius, nisi verbum Dei, quod est veritas. Ergo: Excipiens veritatem filius a perditione longe aberit, refertur ad illud quod dictum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Ps V, 7). Quod vero sequitur: Excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, nisi quod Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Gal V, 4) ? Qui enim excipit verbum, id est veritatem, non sibi, sed ut hominibus placeat, non eam custodit, cum eis videt placeri posse mendacio. Qui autem excipit sibi, nihil falsum de ore ipsius procedit; quia etiam cum placet hominibus mendacium, non mentitur ille qui veritatem, non de qua illis, sed de qua Deo placeret, excepit sibi. Itaque non est cur hic dicatur: Omnes quidem perdet qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium: quando universaliter omnia mendacia circumcisa sunt in eo quod dictum est: Et nihil falsi de ore ipsius procedit. Sed dicit alius ita esse accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus quod ait Dominus: Ego autem dico vobis, non iurare omnino (Mt V, 34). Nam et hic omnis iuratio circumcisa est; sed ab ore cordis, ut nunquam voluntatis approbatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, id est, a malo alterius, cui non aliter videtur persuaderi posse quod dicitur, nisi iurando fides fiat; aut ab illo malo nostro, quod huius mortalitatis adhuc pellibus involuti, cor nostrum non valemus ostendere: quod utique si valeremus, iuratione opus non esset. Quamquam etiam in hac tota sententia, si quod dictum est: Excipiens verbum filius a perditione longe aberit (Mt V, 34), de ipsa dictum est Veritate per quam facta sunt omnia (Cf Io I, 3), quae incommutabilis semper manet; quoniam doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, potest videri ad hoc esse dictum: Et nihil falsi de ore ipsius procedit, ut nihil falsi quod ad doctrinam pertinet dicat. Quod mendacii genus nulla omnino compensatione subeundum, penitusque ac praecipue devitandum est. Aut si quod dictum est, nihil falsi, absurde accipitur, si non ad omne mendacium referatur; quod dictum est, de ore ipsius, secundum superiorem disputationem os cordis accipiendum esse contendit, qui aliquando putat esse mentiendum.

18. 38. Haec certe omnis disputatio quamvis alternet, aliis asserentibus nunquam esse mentiendum, et ad hoc divina testimonia recitantibus; aliis contradicentibus, et inter ipsa verba divinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus: nemo tamen potest dicere, hoc se aut in exemplo aut in verbo Scripturarum invenire, ut diligendum vel non odio habendum ullum mendacium videatur; sed interdum mentiendo faciendum esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est devitetur. Sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa vilioribus. Cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne aliud gravius admittatur; non ex regula veritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum; et id putat gravius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius revera fugiendum est. Hoc totum ab amoris perversitate gignitur vitium. Cum enim duae sint vitae nostrae; una sempiterna, quae divinitus promittitur; altera temporalis, in qua nunc sumus: cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit, quam illam sempiternam, propter hanc quam diligit, putat esse omnia facienda; nec ulla aestimat graviora peccata, quam quae huic vitae faciunt iniuriam, et vel ei commoditatis aliquid inique et illicite auferunt, aut eam penitus illata morte adimunt. Itaque fures, et raptores, et contumeliosos, et tortores atque interfectores magis oderunt, quam lascivos, ebriosos, luxuriosos, si nulli molesti sunt. Non enim intellegunt, aut omnino curant, quod isti Deo faciant iniuriam; non quidem in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem; cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque ipsis corruptionibus aversantur aeterna: maxime si iam templum Dei esse coeperunt; quod Christianis omnibus Apostolus ita dicit: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor III, 16-17).

18. 39. Et omnia quidem ista peccata, sive quibus iniuria fit hominibus in ipsis vitae huius commodis, sive quibus se ipsi homines corrumpunt, et nulli invito nocent: omnia ergo ista peccata, etiamsi huic temporali vitae ad aliquam delectationem vel utilitatem videntur consulere (nam nullus aliquid horum alio proposito ac fine committit); tamen ad illam vitam, quae sempiterna est, implicatos omnibus modis impediunt. Horum autem alia sunt quae solos facientes impediunt, alia quae eos etiam in quibus fiunt. Nam illa quae utilitatis ad hanc vitam pertinentis gratia servantur, cum auferuntur ab iniuriosis; illi soli peccant, et a vita aeterna impediuntur, qui ea faciunt, non ii quibus faciunt. Itaque etiamsi ea sibi auferri quisque consentiat, vel ne faciat aliquid mali, vel ne in his ipsis maius aliquid incommodi patiatur; non solum non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et inculpabiliter facit. Quae autem sanctitatis religionisque causa servantur, cum haec violare iniuriosi voluerint; etiam peccatis minoribus, non tamen iniuriis aliorum, si conditio proponitur et facultas datur, redimenda sunt. Et tunc iam illa desinunt esse peccata, quae propter graviora vitanda suscipiuntur. Sicut enim in rebus utilibus, velut in pecunia aliove aliquo commodo corporali, non vocatur damnum, quod propter maius lucrum amittitur; sic et in rebus sanctis non vocatur peccatum, quod ne gravius admittatur, admittitur. Aut si et illud damnum dicitur, quod aliquis perdit ne amplius perdat; vocetur et hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius evitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cavendi maioris damni causa patiendum esse quod minus est.

19. 40. Ista sunt autem quae sanctitatis causa servanda sunt: pudicitia corporis, et castitas animae, et veritas doctrinae. Pudicitiam corporis, non consentiente ac permittente anima nemo violat. Quidquid enim nobis invitis nullamque tribuentibus potestatem maiore vi contingit in nostro corpore, nulla impudicitia est. Sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi autem nulla. Tunc enim consentimus, cum approbamus et volumus: permittimus autem etiam non volentes, evitandae alicuius maioris turpitudinis gratia. Consensio sane ad impudicitiam corporalem, etiam castitatem animi violat. Animi quippe castitas est in bona voluntate et sincera dilectione, quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque appetimus quod amandum atque appetendum non esse veritas docet. Custodienda est ergo sinceritas dilectionis Dei et proximi; in hac enim castitas animi sanctificatur: et agendum quibus possumus viribus, et pia supplicatione, ut cum violanda appetitur pudicitia corporis nostri, nec ipse animae sensus extremus, qui carne implicatus est, aliqua delectatione tangatur; si autem hoc non potest, vel mentis in non consentiendo castitas conservetur. Custodienda est autem in animi castitate, quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et benevolentia: quod autem ad Dei, pietas. Innocentia est, qua nulli nocemus; benevolentia qua etiam prosumus cui possumus; pietas, qua colimus Deum. Veritas autem doctrinae, religionis atque pietatis, nonnisi mendacio violatur; cum ipsa summa atque intima veritas, cuius est ista doctrina, nullo modo possit violari: ad quam pervenire, atque in illa omni modo manere, eique penitus inhaerere non licebit, nisi cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (Cf I Cor XV, 53). Sed quia omnis in hac vita pietas, exercitatio est, qua in illam tenditur, cui exercitationi ducatum praebet ista doctrina, quae humanis verbis et corporeorum sacramentorum signaculis ipsam insinuat atque intimat veritatem: propterea et haec quae per mendacium corrumpi potest, maxime incorrupta servanda est; ut si quid in illa castitate animi fuerit violatum, habeat unde reparetur. Corru pta enim auctoritate doctrinae, nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem animi potest.

20. 41. Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut mendacium quod non violat doctrinam pietatis, neque ipsam pietatem, neque innocentiam, neque benevolentiam, pro pudicitia corporis admittendum sit. Et tamen si quisquam proponeret sibi sic amandam veritatem, non tantum quae in contemplando est, sed etiam in vero enuntiando quod in suo quoque rerum genere verum est; et non aliter proferendam ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta est; ut fidei veridicam pulchritudinem non solum auro, et argento, et gemmis, et amoenis praediis, sed et ipsi universae temporali vitae omnique corporis bono praeponeret; nescio utrum sapienter a quoquam errare diceretur. Et si hoc suis omnibus talibus rebus recte anteferret, plurisque penderet; recte etiam temporalibus rebus aliorum hominum, quos innocentia benevolentiaque sua servare atque adiuvare deberet. Amaret enim perfectam fidem, non solum bene credendi ea quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur, sed etiam fideliter enuntiandi quae ipse dicenda iudicaret, ac diceret. Fides enim appellata est in latina lingua ex eo quia fit quod dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem. Quae etsi minus violatur, cum ita quisque mentitur, ut ei nullo incommodo nullaque pernicie credatur, addita etiam intentione vel salutis tuendae, vel pudicitiae corporalis; violatur tamen, et res violatur in animi castitate atque sanctitate servanda. Unde cogimur, non opinione hominum quae plerumque in errore est, sed ipsa quae omnibus supereminet atque una invictissima est veritate, etiam pudicitiae corporis perfectam fidem anteponere. Est enim animi castitas, amor ordinatus non subdens maiora minoribus. Minus est autem quidquid in corpore, quam quidquid in animo violari potest. Certe enim cum pro pudicitia corporali quisque mentitur, videt quidem corrumpendo corpori suo, non suam, sed alienam imminere libidinem; cavet tamen, ne saltem permittendo sit particeps. Permissio vero illa ubi nisi in animo est? Etiam corporalis ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non potest: quo non consentiente, neque permittente, nullo modo recte dicitur violari pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena libidine perpetratum. Unde colligitur, multo magis animi castitatem servandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis. Quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et conversatione muniendum est atque sepiendum, ne aliunde violetur. Cum autem utrumque non potest, quid pro quo sit contemnendum quis non videat? cum videat quid cui sit praeponendum, animus corpori, an corpus animo; animi castitas pudicitiae corporis, an pudicitia corporis castitati animi; et quid magis in peccatis cavendum, permissio facti alieni, an commissio facti tui.

21. 42. Elucet itaque discussis omnibus, nihil aliud illa testimonia Scripturarum monere, nisi nunquam esse omnino mentiendum: quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum imitatione digna in moribus factisque sanctorum inveniantur; quod ad eas attinet Scripturas, quae ad nullam figuratam significationem referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus Apostolorum. Nam Domini omnia in Evangelio, quae imperitioribus mendacia videntur, figuratae significationes sunt. Et quod ait Apostolus: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor IX, 22) ; non eum mentiendo, sed compatiendo fecisse recte intellegitur; ut tanta caritate cum eis liberandis ageret, ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. Non est igitur mentiendum in doctrina pietatis: magnum enim scelus est, et primum genus detestabilis mendacii. Non est mentiendum secundo genere; quia nulli facienda est iniuria. Non est mentiendum tertio genere; quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, quae per se ipsam vitiosa est. Non est mentiendum quinto genere; quia nec ipsa veritas fine placendi hominibus enuntianda est: quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est? Non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii veritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. Ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est, opitulante mendacio. Non enim malis convertentium moribus ad bonos mores convertendus est: quia si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conversus facere erga alios; atque ita non ad bonos, sed ad malos mores convertitur, cum hoc ei praebetur imitandum converso, quod ei praestitum est convertendo. Neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. Nec si quisquam in recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt: cum id nobis praecipue tenendum sit, quo vocare atque invitare debemus, quos sicut nosmetipsos diligimus; fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: Aliis quidem sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; et ad haec quis idoneus? (II Cor II, 16) Nec octavo genere mentiendum est; quia et in bonis castitas animi, pudicitia corporis; et in malis id quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus maius est. In his autem octo generibus tanto quisque minus peccat cum mentitur, quanto emergit ad octavum; tanto amplius, quanto devergit ad primum. Quisquis autem esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit putaverit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.

21. 43. Tanta porro caecitas hominum animos occupavit, ut eis parum sit si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus: eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum. Nam in Epistola ad Galatas, quae utique sicut caeterae ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii (Gal II, 14). Cum enim volunt Petrum ab errore, atque ab illa in quam inciderat, viae pravitate defendere; ipsam religionis viam, in qua salus est omnibus, confracta et comminuta Scripturarum auctoritate, conantur evertere. In quo non vident, non solum mendacii crimen, sed etiam periurii se obiicere Apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est, in Epistola in qua praedicat Evangelium; ibi quippe ait priusquam ista narraret: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior (Gal I, 20). Sed iam sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione et pertractatione nihil prae caeteris cogitandum atque orandum est, quam illud quod idem apostolus dicit: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor X, 13).