De primo bono atque aliis bonis

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Plotin


I. Proprium unicumque bonum est appetendo, et agendo converti ad ipsum universi bonum: ipsum vero bonum non actione ulla, sed se ipso bonum est.

An potest quispiam aliud suum cuique bonum dicere praeter naturalem vitae actionem? Ac si quid componatur ex multis, huic bonum esse ipsam ijus, quod est in eo melius, actionem propriam semper, naturaeque consentaneam, et nulla ex parte deficientem? Animae itaque actio secundum naturam ipsius est bonum. Quod si ad optimum insuper agat, si quidem ipsa sit optima, non solum, quod ad ipsam spectat, id bonum est, verum etiam simpliciter existit bonum. Si quid igitur ad aliud quicquam minime agat, quippe cum ipsum sit omnium praestantissimum, superque omnia, ad ipsum vero agant caetera, constat id ipsum esse bonum, cujus virtute caetera quoque boni participia sunt. Caetera vero suobus praecipue modis ita bonum habent: tum quia illi similia facta sint, tum quia operentur ad ipsum. Proinde si appetitio, actioque ad iptimum est bonum, consequens est, ipsum bonum ad aliud non aspicire, nihilque aliud exoptare: esse vero fontem, quietumque omnino principium omnium secundum naturam exordium actionum: quod quidem caetra ad sui similitudinem efficit bona: efficit inquam, non actione aliqua circa illa: illa enim circa ipsum agunt. Id itaque constat, neque intelligentia, neque actione prorsus ulla, imo ipsa permansione bonum existere. Etenim quia super essentiam extat, rursus super actionem, et intellectum, intelligentiamque existit. Quinetiam id ipsum bonum oportet asserere, ad quod omnia referuntur, ipsum vero ad aliud non refertur. Sic enim illud quoque verum esse constat, ipsum bonum esse, quod omnia appetunt. Oportet itaque ipsum firmiter permanere, et ad seipsum cuncta convertere: quemadmodum revolvitur circulus circa centurm, a quo lineae singulae producuntur. Exemplo nobis ad id Sol esse potest, qui quasi centurm est ad lumen, quod ab ipso dependet, simul ad ipsumque annectitur; ideoque una cum illo existit ubique, nec ab illo alicubi separatur: ac si separatum volueris in partem alteram, penes solem interea viget lumen.

II. In omnibus est aliquid ipsius boni; i. e. unitas, essentia, species: et ubi haec tria sunt vera, ibi quoque verum bonum.

Alia vero omnia quonam pacto ad ipsum referuntur? profecto inanimata ad animam reducuntur: anima vero ad ipsum bonum per intellectum. Habet autem quodlibet ipsius aliquid, quatenus unum quodammodo et ens est unumquodque, specieique particeps. Qua igitur ratione horum est particeps, iadem quoque boni: quapropter est simulachri particeps. Ea enim quae participat, simulachra entis uniusque censentur: Species quoqe similiter. At in anima prima intellectui proxima vivere est veritati propinquius, bonique formam sortitur per intellectum: sortitur, inquam, si ipsum suspiciat bonum: intellectus autem post ipsum boum sedem obtinet. Quam ob rem vita illis, quibus vivere datum est, bonum est judicanda: similiter intellectus quibuscunque intelligentia convenit. Itaque ubicunque vita una cum intellectu veget, dupliciter adest bonum.

III. Tres quaestiones de vita et morte movet et solvit, quod videlicet neutrum sit per se simpliciter bonum aut malum.

Quod si vita bonum est, forte id viventi cuilibet competit? imo vero non competit: Pravo enim vita claudicat, non aliter quam oculo non pure videnti: quippe cum opus propium minime peraget. Proinde si vita nobis, quatenus mista est, malum bonum est, cur non mors sit malum? Sed cuinam malum? Malum namque alicui oportet accidere. Quod vero mortuum dicitur, non est amplius: aut si est, vita carens neque sic lapidi malum. At si est vita, animaque post mortem, jam utiqe erit bonum, quanto magis actiones suas absque corpore peragit. Quod si totius animae comes evadit, quidnam illic viventi malum accidere poterit? Jam vero quemadmodum penes Deos bonum est sine admistione malorum, ita penes animam nihil omnino malum est, modo suam servaverit puritatem: quam nisi servaverit, non mors quidem illi, sed vita malum. Praeterea si apud inferos poenae luuntur, rursus vita illic animae malum: quoniam non vita solum. Verum si vita est animae corporisque copula, mors autem horum solutio, utrumque anima suscipere poterit. At si bona vita est, cur et mors non erit malum? Sed certe bona quidem vita est, quibus adest bonum, non quidem ratione copulae, sed quoniam malum virtute propulsat: mors vero magis bonum. Summatim vero dicendum, ipsam in corpore vitam ex se quidem esse malum: sed animam per virtutem in bono constitui: non ut servat vivificatque compositum: sed jam se ipsam a corporis commercio segregat.