De sinu patris

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

De sinu patris
Urbanus IV vel Clemens IV
c. 1260–1268


Comitem cum orientali coniugatum hortatur et monet, ut matrimonium cum repudiata restauret.

Reg. Vat. 29 A fol. 1 n. 1. -- Vat. Lat. 6735 n. 7. -- Jordan, n. 866.


Nobili viro J<ohanni> comiti[1]

De sinu Patris in te spargenda semina prodeunt fructum germinatura multiplicem, si devotus illa susceperis eiusque velut agrum purgatum spinis et tribulis, mundam vitiis parare studueris mentem tuam. Apostolicis itaque monitis aures intentas, quaesimus, adhibe, ac filialis accommoda promptitudinis intellectum, ut es sparsa fructificent nec videantur dura vel amara quae scribimus, sed ipsa induratum animum, considerator scribentis affectu, molliant et in salutiferae monitionis consideratione dulcescant. -- Considera, fili, considera, proventurum ex patris monitione profectum et paternis profecto monitis aquiesces; non enim continere se potest patris caritas, quin praecipitem filium retrahat a ruina, in quam, ut dicitur, rationis metas exiliens, sponte prosilis et a Creatoris tui gratia graviter ipsum offendendo decidens praeceps cadis. Deum etenim sic agendo nec vereri nec revereri compereris, aspernaris salutem, propriam famam neglexisse penitus comprobaris, cuius diceris notabiliter prodigus, positus in notabile spectaculum gentibus, ut tamquam criminosus merito a singulis crimineris pro eo maxime, quod uxore propria, sorore videlicet carissimi in Christo filii nostri ...[2] abiecta regis Armeniae illustris, nobilem mulierem[3] ... tibi, ut fertur, amplexibus nephariis coniunxisti, non abhorrens adulterii facinus divina et humana lege prohibitum, Deo abominabile, hominibus, quorum separat caritatem, horrendum. Hac igitur, ut clamatur a pluribus, labe respersus, factus es in scandalum hominum et in conspectu Dei, proh dolor, odiosus. Nos itaque cum ex iniuncto Nobis pastorali officio animarum curam gerere teneamur, reddituri de ipsis in die stricti examinis rationem, in te non immerito praevenire cupimus omni diligentia diem illum, ne, quod absit!, talis coram tremendo iudice praesenteris, quod reprobatus cum reprobis, sortem cremandorum igne perpetuo sortiaris. Ideoque nobilitatem tuam rogamus et hortamur attente, mandantes quatenus tanti sceleris horrorem abhorrens omnino, superinductam abicias, propriam uxorem cum communibus natis recipias ac ipsam maritali et natos ipsos paterna, ut teneris, affectione pertractes; ita in conspectu Domini arguens vias tuas, quod ad ipsum corde profecto humiliter redeas a quo dignosceris detestabiliter recessisse. Pro certo sciturus, quod si monita et mandata nostra, quod no credimus, adimplere forte contempseris, ad correctionem tuam Apostolicae Sedis Legato[4] dirigimus scripta nostra, ut ipse circa id vices nostras, si opus fuerit, exequatur.


In margine dextera legitur: qui arguitur de incestu quod dicebatur committere cum regina Cypri.

Litterae hae directae sunt, etiam indicio aliorum (cf. Jordan 1. c. not. 2), Johanni Ibelino comiti Jaffensi, qui Mariam sororem Haetumi I regis Armenorum uxorem habebat, sed ea repulsa, ut videtur incestuose vivebat cum Isabella Ibelini, viduata regina Cypri, cuius vir, Hugo II, solum 14 annos natus, die 5. dec. 1267 diem clausi supremum.


  1. E familia Ibelinorum, qui autem secundum Sanuto et Joinville mortuum esse censetur anno 1266. Cf. Ducange. Les Familles d'outremer, p. 349. Cf. animadv. N. 28a
  2. Hetum I, Mariam, quae erat filia Constantini baiuli Armeniae, ergo ritus orientalis.
  3. Isabellam viduam Hugonis.
  4. qui erat adhuc, probabiliter, Guilelmus eps Agenen.