De viris illustribus (Suetonius)/De grammaticis et rhetoribus

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
De grammaticis et rhetoribus


Grammatici

I

[1] Grammatica Romae ne in usu quidem olim nedum in honore ullo erat, rudi scilicet ac bellicosa etiam tum civitate necdum magnopere liberalibus disciplinis vacante. <] Initium quoque eius mediocre extitit, siquidem antiquissimi doctorum, qui idem et poetae et semigraeci erant - Livium et Ennium dico, quos utraque lingua domi forisque docuisse adnotatum est - nihil amplius quam Graecos interpretabantur, aut, si quid ipsi Latine conposuissent praelegebant. [3] Nam quod nonnulli tradunt duos libros de litteris syllabisque, item de metris ab eodem Ennio editos, iure arguit L. Cotta non poetae sed posterioris Enni esse, cuius etiam de augurandi disciplina volumina ferantur.

II

[1] Primus igitur, quantum opinamur, studium grammaticae in urbem intulit Crates Mallotes, Aristarchi aequalis, <] qui missus ad senatum ab Attalo rege inter secundum ac tertium Punicum bellum sub ipsam Enni mortem, cum regione Palati prolapsus in cloacae foramen crus fregisset, per omne legationis simul et valitudinis tempus plurimas acroasis subinde fecit assidueque disseruit, ac nostris exemplo fuit ad imitandum. [3] Hactenus tamen imitati, ut carmina parum adhuc divulgata vel defunctorum amicorum vel si quorum aliorum probassent, diligentius retractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent, [4] ut C. Octavius Lampadio Naevi Punicum bellum, quod uno volumine et continenti scriptura expositum divisit in septem libros, ut postea Q. Vargunteius annales Enni, quos certis diebus in magna frequentia pronuntiabat, ut Laelius Archelaus Vettiusque Philocomus Lucili saturas familiaris sui, quas legisse se apud Archelaum Pompeius Lenaeus, apud Philocomum Valerius Cato praedicant.

III

[1] Instruxerunt auxeruntque ab omni parte grammaticam L. Aelius Lanuvinus generque Aeli Ser. Clodius, uterque eques Romanus multique ac varii et in doctrina et in re publica usus. <] Aelius cognomine duplici fuit; nam et Praeconinus, quod pater eius praeconium fecerat, vocabatur, et Stilo, quod orationes nobilissimo cuique scribere solebat, tantum optimatium fautor ut [M.] Metellum Numidicum in exilium comitatus sit. [3] Servius, cum librum soceri nondum editum fraude intercepisset et ob hoc repudiatus pudore ac taedio secessisset ab urbe, in podagrae morbum incidit, cuius inpatiens veneno sibi perunxit pedes et enecuit ita, ut parte ea corporis quasi praemortua viveret.

[4] Posthac magis ac magis et gratia et cura artis increvit, ut ne clarissimi quidem viri abstinuerint quo minus et ipsi aliquid de ea scriberent utque temporibus quibusdam super viginti celebres scholae fuisse in urbe tradantur. [5] Pretia vero grammaticorum tanta mercedesque tam magnae ut constet Lutatium Daphnidem quem Laevius Melissus per cavillationem nominis PanoV agaphma dicit, septingentis milibus nummum a Q. Catulo emptum ac brevi manumissum, L. Apuleium ab Aeficio Calvino equite Romano praedivite quadringenis annuis conductum ut Oscae doceret. [6] Nam in provincias quoque grammatica penetraverat, ac nonnulli de notissimis doctoribus peregre docuerunt, maxime in Gallia Togata, inter quos Octavius Teucer et Sescenius Iacchus et Oppius Chares, hic quidem ad ultimam aetatem et cum iam non ingressu modo deficeretur sed et visu.

IV

[1] Appellatio grammaticorum Graeca consuetudine invaluit, sed initio litterati vocabantur. [2] Cornelius quoque Nepos, libello quo distinguit litteratum ab erudito, litteratos vulgo quidem appellari ait eos qui aliquid diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere, ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis grammatikoi nominentur. [3] Eosdem litteratores vocitatos Messalla Corvinus in quadam epistula ostendit, non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida quidem aut litteratore Catone - significat enim haud dubie Valerium Catonem poetam simul grammaticumque notissimum. [4] Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci grammatikon a grammatisthi, et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment. [5] Quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat. Namque apud maiores ait, cum familia alicuius venalis produceretur, non temere quem litteratum in titulo sed litteratorem inscribi solitum esse, quasi non perfectum litteris sed imbutum.

[6] Veteres grammatici et rhetoricam docebant ac multorum de utraque arte commentarii feruntur. [7] Secundum quam consuetudinem posteriores quoque existimo, quamquam iam tum discretis professionibus, nihilominus vel retinuisse vel instituisse et ipsos quaedam genera meditationum ad eloquentiam praeparandam, ut problemata, paraphrasis, adlocutiones, aetiologias atque alias hoc genus, ne scilicet sicci omnino atque aridi pueri rhetoribus traderentur. [8] Quae quidem omitti iam video desidia quorundam et infantia, non enim fastidio putem. [9] Me quidem adulescentulo repeto quendam Principem nomine alternis diebus declamare, alternis disputare, nonnullis mane vero disserere, post meridiem remoto pulpito declamare solitum. [10] Audiebam etiam memoria patrum quosdam e grammatici statim ludo transisse in forum atque in numerum praestantissimorum patronorum receptos.

[11] Clari professores et de quibus prodi possit aliquid dumtaxat a nobis fere hi fuerunt.

V

[1] Sevius Nicanor primus ad famam dignationemque docendo pervenit, fecitque praeter commentarios, quorum tamen pars maxima intercepta dicitur, saturam quoque, in qua libertinum se ac duplici cognomine esse per haec indicat:

Sevius Nicanor Marci libertus negabit,
Sevius +Nicanor posthus idem ac Marcus docebit+.

[2] Sunt qui tradant ob infamiam quandam eum in Sardiniam secessisse ibique diem obiisse.

VI

[1] Aurelius Opillus Epicurei cuiusdam libertus philosophiam primo, deinde rhetoricam, novissime grammaticam docuit. [2] Dimissa autem schola, Rutilium Rufum damnatum in Asiam secutus, ibidem Zmyrnae * * * simulque consenuit, [3] conposuitque variae eruditionis aliquot volumina, ex quibus novem unius corporis. Quae, quia scriptores ac poetas sub clientela Musarum iudicaret, non absurde et fecisse et <in>scripsisse se ait ex numero divarum et appellatione. [4] Huius cognomen in plerisque indicibus et titulis per unam litteram scriptum animadverto, verum ipse id per duas effert in parastichide libelli qui inscribitur Pinax.

VII

[1] M. Antonius Gnipho, ingenuus in Gallia natus sed expositus, a nutritore suo manumissus institutusque - Alexandriae quidem, ut aliqui tradunt, in contubernio Dionysi Scytobrachionis, quod equidem non temere crediderim, cum temporum ratio vix congruat - fuisse dicitur ingenii magni, memoriae singularis nec minus Graece quam Latine doctus, praeterea comi facilique natura nec unquam de mercedibus pactus eoque plura ex liberalitate discentium consecutus. [2] Docuit primum in Divi Iuli domo pueri adhuc, deinde in sua privata. [3] Docuit autem et rhetoricam, ita ut cotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret vero non nisi nundinis. [4] Scholam eius claros quoque viros frequentasse aiunt, in his M. Ciceronem etiam cum praetura fungeretur. [5] Scripsit multa, quamvis annum aetatis quinquagesimum non excesserit; etsi Ateius Philologus duo tantum volumina de Latino sermone reliquisse eum tradit; nam cetera scripta discipulorum eius esse, non ipsius, in quibus et suum alicubi reperiri nomen +ut hoc+

VIII

[1] M. Pompilius Andronicus natione Syrus studio Epicureae sectae desidiosior in professione grammatica habebatur minusque idoneus ad tuendam scholam. [2] Itaque, cum se in urbe non solum Antonio Gniphoni sed ceteris etiam deterioribus postponi videret, Cumas transiit ibique in otio vixit et multa composuit, [3] verum adeo inops atque egens ut coactus sit praecipuum illud opusculum suum annalium Enni elenchorum XVI milibus nummum cuidam vendere; quos libros Orbilius suppressos redemisse se dicit vulgandosque curasse nomine auctoris.

IX

[1] L. Orbilius Pupillus Beneventanus morte parentum una atque eadem die inimicorum dolo interemptorum destitutus, primo apparituram magistratibus fecit, deinde in Macedonia corniculo, mox equo meruit, functusque militia studia repetiit quae iam inde a puero non leviter attigerat ac professus diu in patria quinquagesimo demum anno Romam consule Cicerone transiit docuitque maiore fama quam emolumento. Namque iam persenex pauperem se et habitare sub tegulis quodam scripto fatetur. [2] Librum etiam cui est titulus +Perialogos+ edidit, continentem querelas de iniuriis quas professores neglegentia aut ambitione parentum acciperent. [3] Fuit autem naturae acerbae, non modo in antisophistas quos omni in occasione laceravit sed etiam in discipulos, ut et Horatius significat plagosum eum appellans et Domitius Marsus scribens:

Si quos Orbilius ferula scuticaque cecidit.

[4] Ac ne principum quidem virorum insectatione abstinuit, siquidem ignotus adhuc, cum iudicio frequenti testimonium diceret, interrogatus a Varrone, diversae partis advocato, quidnam ageret et quo artificio uteretur, gibberosos se de sole in umbram transferre respondit, quod Murena gibber erat. [5] Vixit prope ad centesimum aetatis annum, amissa iam pridem memoria, ut versus Bibaculi docet:

Orbilius ubinam est, litterarum oblivio?

[6] Statua eius Beneventi ostenditur in Capitolio ad sinistrum latus marmorea, habitu sedentis ac palliati, appositis duobus scriniis. [7] Reliquit filium Orbilium, et ipsum grammaticum professorem.

X

[1] <L.> Ateius Philologus libertinus Athenis est natus. Hunc Capito Ateius notus iurisconsultus inter grammaticos rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. [2] De eodem Asinius Pollio in libro quo Sallusti scripta reprehendit ut nimia priscorum verborum affectatione oblita ita tradit: «In eam rem adiutorium ei fecit maxime quidam Ateius Praetextatus, nobilis grammaticus Latinus, declamantium deinde auditor atque praeceptor, ad summam Philologus ab semet nominatus.» [3] Ipse ad Laelium Hermam scripsit se in Graecis litteris magnum processum habere et in Latinis nonnullum, audisse Antonium Gniphonem +eiusque haere postea docuisse+; praecepisse autem multis et claris iuvenibus, in quis Appio quoque et Pulchro Claudiis fratribus, quorum etiam comes in provincia fuerit. [4] Philologi appellationem assumpsisse videtur quia sicut Eratosthenes, qui primus hoc cognomen sibi vindicavit, multiplici variaque doctrina censebatur. [5] Quod sane ex commentariis eius apparet, quanquam paucissimi exstent; de quorum tamen copia sic altera ad eundem Hermam epistula significat: «Hylen nostram aliis memento commendare, quam omnis generis coegimus, uti scis, octingentos in libros.» [6] Coluit postea familiarissime C. Sallustium et, eo defuncto Asinium Pollionem, quos historiam componere aggressos alterum breviario rerum omnium Romanarum, ex quibus quas vellet eligeret, instruxit, alterum praeceptis de ratione scribendi. [7] Quo magis miror Asinium credidisse antiqua eum verba et figuras solitum esse colligere Sallustio, cum sibi sciat nihil aliud suadere quam ut noto civilique et proprio sermone utatur vitetque maxime obscuritatem Sallusti et audaciam in translationibus.

XI

[1] P. Valerius Cato, ut nonnulli tradiderunt, Burseni cuiusdam libertus ex Gallia - ipse libello cui est titulus Indignatio ingenuum se natum ait et pupillum relictum eoque facilius licentia Sullani temporis exutum patrimonio -. [2] Docuit multos et nobiles visusque est peridoneus praeceptor maxime ad poeticam tendentibus, ut quidem apparere vel his versiculis potest:

Cato grammaticus, Latina Siren,
Qui solus legit ac facit poetas.

[3] Is scripsit praeter grammaticos libellos etiam poemata, ex quibus praecipue probantur Lydia et Diana. Lydiae Ticida meminit:

Lydia doctorum maxima cura liber.

Dianae Cinna:

Saecula permaneat nostri Dictynna Catonis.

[4] Vixit ad extremam senectam, sed in summam pauperiem et paene inopiam, abditus modice gurgustio, postquam Tusculana villa creditoribus cesserat, ut auctor est Bibaculus:

Si quis forte mei domum Catonis,
Depictas minio assulas et illos
Custodis videt hortulos Priapi,
Miratur quibus ille disciplinis
Tantam sit sapientiam assecutus
Quem tres cauliculi, selibra farris,
Racemi duo tegula sub una
Ad summam prope nutriant senectam.

et rursus:

Catonis modo, Galle, Tusculanum
Tota creditor urbe venditabat.
Mirati sumus unicum magistrum,
Summum grammaticum, optimum poetam
Omnes solvere posse quaestiones,
Unum difficile expedire nomen.
En cor Zenodoti, en iecur Cratetis.

XII

[1] Cornelius Epicadus, L. Corneli Sullae dictatoris libertus calatorque in sacerdotio augurali, filio quoque eius Fausto gratissimus fuit; quare numquam non utriusque se libertum edidit. [2] Librum autem quem Sulla novissimum de rebus suis imperfectum reliquerat ipse supplevit.

XIII

[1] Staberius Eros +nametra+ emptus de catasta et propter litterarum studium manumissus, docuit inter ceteros Brutum et Cassium. [2] Sunt qui tradant tanta eum honestate praeditum ut temporibus Sullanis proscriptorum liberos gratis et sine mercede ulla in disciplinam receperit.

XIV

[1] Curtius Nicia haesit Cn. Pompeio et C. Memmio, sed cum codicillos Memmi ad Pompei uxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea Pompeium offendit domoque ei interdictum est. [2] Fuit et M. Ciceronis familiaris, in cuius epistula ad Dolabellam haec de eo legimus: «Nihil Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae; alter Aristarchus hos obelizei. Ego tanquam criticus antiquos iudicaturus sum utrum sint tou poihtou <an> parembeblhmenoi.» Item ad Atticum: «De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus provincia est. Praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse <velim cum mihi ille iucundus esse> non possit? Voluntas tamen eius mihi grata est.» [3] Huius de Lucilio libros etiam Santra comprobat.

XV

[1] Lenaeus, Magni Pompei libertus et paene omnium expeditionum comes, defuncto eo filiisque eius schola se sustentavit, docuitque in Carinis ad Telluris, in qua regione Pompeiorum domus fuerat. [2] Ac tanto amore erga patroni memoriam extitit ut Sallustium historicum, quod eum oris probi animo inverecundo scripsisset, acerbissima satura laceraverit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans, et vita scriptisque monstrosum, praeterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem. [3] Traditur autem puer adhuc catenis surreptus refugisse in patriam perceptisque liberalibus disciplinis pretium suum domino rettulisse, verum ob ingenium atque doctrinam gratis manumissus.

XVI

[1] Q. Caecilius Epirota, Tusculi natus, libertus Atti<ci> equitis Romani, ad quem sunt Ciceronis epistulae, cum filiam patroni nuptam M. Agrippae doceret, suspectus in ea et ob hoc remotus, ad Cornelium Gallum se contulit vixitque una familiarissime, quod ipsi Gallo inter gravissima crimina ab Augusto obicitur. [2] Post deinde damnationem mortemque Galli scholam aperuit, sed ita ut paucis et tantum adulescentibus praeciperet, praetextato nemini, nisi si cuius parenti hoc officium negare non posset. [3] Primus dicitur Latine ex tempore disputasse primusque Vergilium et alios poetas novos praelegere coepisse, quod etiam Domiti Marsi versiculus indicat:

Epirota, tenellorum nutricula vatum.

XVII

[1] M. Verrius Flaccus libertinus docendi genere maxime inclaruit; namque ad exercitanda discentium ingenia aequales inter se conmittere solebat, proposita non solum materia quam scriberent sed et praemio quod victor auferret; id erat liber aliquis antiquus, pulcher aut rarior. [2] Quare ab Augusto quoque nepotibus eius praeceptor electus, transiit in Palatium cum tota schola, verum ut ne quem amplius posthac discipulum reciperet, docuitque in atrio Catulinae domus, quae pars Palati tunc erat, et centena sestertia in annum accepit. [3] Decessit aetatis exactae sub Tiberio. [4] Statuam habet Praeneste in superiore fori parte circa hemicyclium in quo fastos a se ordinatos et marmoreo parieti incisos publicarat.

XVIII

[1] L. Crassicius, genere Tarentinus, ordinis libertini, cognomine Pasicles, mox Pansam se transnominavit. [2] Hic initio circa scaenam versatus est, dum mimographos adiuvat; deinde in pergula docuit, donec commentario Zmyrnae edito adeo inclaruit ut haec de eo scriberentur:

Uni Crassicio se credere Zmyrna probavit:
Desinite, indocti, coniugio hanc petere.
Soli Crassicio se dixit nubere velle,
Intima cui soli nota sua extiterint.

[3] Sed cum * * * et doceret iam multos ac nobiles, in his Iullum Antonium, triumviri filium, ut Verrio quoque Flacco compararetur, dimissa repente schola, transiit ad Q. Sexti philosophi sectam.

XIX

[1] Scribonius Aphrodisius, Orbilii servus atque discipulus, mox a Scribonia Libonis filia, quae prior Augusti uxor fuerat, redemptus et manumissus, docuit quo Verrius tempore, cuius etiam libris de orthographia rescripsit, non sine insectatione studiorum morumque eius.

XX

[1] C. Iulius Hyginus, Augusti libertus, natione Hispanus - nonnulli Alexandrinum putant et a Caesare puerum Romam adductum Alexandria capta - studiose et audiit et imitatus est Cornelium Alexandrum grammaticum Graecum, quem propter antiquitatis notitiam Polyhistorem multi, quidam Historiam vocabant. [2] Praefuit Palatinae bibliothecae nec eo secius plurimos docuit; fuitque familiarissimus Ovidio poetae et Clodio Licino consulari historico, qui eum admodum pauperem decessisse tradit et liberalitate sua quoad vixerit sustentatum. [3] Huius libertus fuit Iulius Modestus, in studiis atque doctrina vestigia patroni secutus.

XXI

[1] C. Melissus, Spoleti natus ingenuus, sed ob discordiam parentum expositus, cura et industria educatoris sui altiora studia percepit, ac Maecenati pro grammatico muneri datus est. [2] Cui cum se gratum et acceptum in modum amici videret, quanquam asserente matre, permansit tamen in statu servitutis praesentemque condicionem verae origini anteposuit. Quare cito manumissus Augusto etiam insinuatus est. [3] Quo delegante curam ordinandarum bibliothecarum in Octaviae Porticu suscepit. [4] Atque, ut ipse tradit, sexagesimum aetatis annum agens, libellos Ineptiarum, qui nunc Iocorum inscribuntur, componere instituit absolvitque centum et quinquaginta, quibus et alios diversi operis postea addidit. [5] Fecit et novum genus togatarum inscripsitque trabeatas.

XXII

[1] M. Pomponius Marcellus, sermonis Latini exactor molestissimus, in advocatione quadam - nam interdum et causas agebat - soloecismum ab adversario factum usque adeo arguere perseveravit quoad Cassius Severus, interpellatis iudicibus, dilationem petiit, ut litigator suus alium grammaticum adhiberet, «quando non putat is cum adversario de iure sibi, sed de soloecismo controversiam futuram.» [2] Hic idem, cum ex oratione Tiberi verbum reprehendisset, affirmante Ateio Capitone et esse illud Latinum et si non esset futurum certe iam inde: «Mentitur,» inquit, Capito; «tu enim, Caesar, civitatem dare potes hominibus, verbo non potes.» [3] Pugilem olim fuisse Asinius Gallus hoc in eum epigrammate ostendit:

Qui caput ad laevam didicit glossemata nobis
Praecipit: os nullum vel potius pugilis.

XXIII

[1] Q. Remmius Palaemon Vicetinus mulieris verna primo, ut ferunt, textrinum, deinde erilem filium dum comitatur in scholam litteras didicit. [2] Postea manumissus docuit Romae ac principem locum inter grammaticos tenuit, quanquam infamis omnibus vitiis palamque et Tiberio et mox Claudio praedicantibus nemini minus institutionem puerorum vel iuvenum conmittendam. [3] Sed capiebat homines cum memoria rerum tum facilitate sermonis; nec non etiam poemata faciebat ex tempore; scripsit vero variis nec vulgaribus metris. [4] Arrogantia fuit tanta ut M. Varronem porcum appellaret, secum et natas et morituras litteras iactaret, nomen suum in Bucolicis non temere positum, sed praesagante Vergilio fore quandoque omnium poetarum ac poematum Palaemonem iudicem. Gloriabatur etiam latrones quondam sibi propter nominis celebritatem parsisse. [5] Luxuriae ita indulsit ut saepius in die lavaret nec sufficeret sumptibus, quanquam ex schola quadringena annua caperet ac non multo minus ex re familiari, cuius diligentissimus erat cum et officinas promercalium vestium exerceret et agros adeo coleret ut vitem manu eius institutam satis constet CCCLX uvas edidisse. Sed maxime flagrabat libidinibus in mulieres usque ad infamiam oris. [6] Dicto quoque non infaceto notatum ferunt cuiusdam, qui cum in turba osculum sibi ingerentem quanquam refugiens devitare non posset: «Vis tu,» inquit, «magister, quotiens festinantem aliquem vides abligurire?»

XXIV

[1] M. Valerius Probus Berytius diu centuriatum petiit, donec taedio ad studia se contulit. [2] Legerat in provincia quosdam veteres libellos apud grammatistam, durante adhuc ibi antiquorum memoria necdum omnino abolita sicut Romae. [3] Hos cum diligentius repetere atque alios deinceps cognoscere cuperet, quamvis omnes contemni magisque obprobrio legentibus quam gloriae et fructui esse animadverteret, nihilominus in proposito mansit, multaque exemplaria contracta emendare ac distinguere et adnotare curavit, soli huic nec ulli praeterea grammaticae parti deditus. [4] Hic non tam discipulos quam sectatores aliquot habuit; numquam enim ita docuit ut magistri personam substineret; unum et alterum vel cum plurimum, tres aut quattuor postmeridianis horis admittere solebat, cubansque inter longos ac vulgares sermones legere quaedam, idque perraro. [5] Nimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidit; reliquit autem non mediocrem silvam observationum sermonis antiqui.

Rhetores

XXV

[1] Rhetorica quoque apud nos perinde atque grammatica sero recepta est, paululo etiam difficilius, quippe quam constet nonnumquam etiam prohibitam exerceri. Quod ne cui dubium sit, vetus <S.C.>, item censorium edictum subiciam: «<C.> Fannio Strabone M. Valerio Messalla consulibus M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod verba facta sunt de philosophis et rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animadverteret curaretque, uti ei e re publica fideque sua videretur, uti Romae ne essent.» De iisdem interiecto tempore Cn. Domitius A<h>enobarbus L. Licinius Crassus censores ita edixerunt: «Renuntiatum est nobis esse homines qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuventus in ludum conveniat; eos sibi nomen imposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adolescentulos dies totos desidere. Maiores nostri quae liberos suos discere et quos in ludos itare vellent instituerunt. Haec nova quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur. Quapropter et his qui eos ludos habent et his qui eo venire consuerunt, videtur faciundum ut ostenderemus nostram sententiam, nobis non placere.» [2] Paulatim et ipsa utilis honestaque apparuit multique eam et praesidii causa et gloriae appetiverunt. [3] Cicero ad praeturam usque etiam Graece declamitavit, Latine vero senior quoque et quidem cum consulibus Hirtio et Pansa, quos discipulos et grandis praetextatos vocabat. [4] Cn. Pompeium quidam historici tradiderunt sub ipsum civile bellum, quo facilius C. Curioni promptissimo iuveni causam Caesaris defendenti contradiceret, repetisse declamandi consuetudinem: [5] M. Antonium, item Augustum ne Mutinensi quidem bello omisisse. [6] Nero Caesar primo imperii anno publice, bis quoque antea declamavit. [7] Plerique autem oratorum etiam declamationes ediderunt. Quare magno studio hominibus iniecto magna etiam professorum ac doctorum profluxit copia adeoque floruit ut nonnulli ex infima fortuna in ordinem senatorium atque ad summos honores processerint.

[8] Sed ratio docendi nec una omnibus nec singulis eadem semper fuit, quando vario modo quisque discipulos exercuerunt. Nam et dicta praeclare per omnes figuras, per casus, et apologos aliter atque aliter exponere, et narrationes cum breviter ac presse tum latius et uberius explicare consuerant; interdum Graecorum scripta convertere, ac viros illustres laudare vel vituperare; quaedam etiam ad usum communis vitae instituta tum utilia et necessaria tum perniciosa et supervacanea ostendere: saepe fabulis fidem firmare aut demere, quod genus thesis et anaskeuaV et kataskeuaV Graeci vocant; donec sensim haec exoluerunt et ad controversiam ventum est.

[9] Veteres controversiae aut ex historiis trahebantur, sicut sane nonnullae usque adhuc, aut ex veritate ac re, si qua forte recens accidisset; itaque locorum etiam appellationibus additis proponi solebant. Sic certe collectae editaeque se habent, ex quibus non alienum fuerit unam et alteram exempli causa ad verbum referre: «Aestivo tempore adulescentes urbani cum Ostiam venissent, litus ingressi piscatores trahentes rete adierunt et pepigerunt bolum quanti emerent; nummos solverunt; diu expectaverunt dum retia extraherentur; aliquando extractis piscis nullus infuit, sed sporta auri obsuta. Tum emptores bolum suum aiunt, piscatores suum.» «Venalicius cum Brundusi gregem venalium e navi educeret, formoso et pretioso puero, quod portitores verebatur, bullam et praetextam togam imposuit; facile fallaciam celavit. Romam venitur, res cognita est, petitur puer, quod domini voluntate fuerit liber, in libertatem.» Olim autem +eas appellationes graece syntaxis vocabant+, mox controversias quidem, sed aut fictas aut iudiciales.

[10] Illustres professores, et quorum memoria aliqua exstet, non temere alii reperientur quam de quibus tradam.

XXVI

[1] L. Plotius Gallus. De hoc Cicero in epistula ad M. Titinium sic refert: «Equidem memoria teneo pueris nobis primum Latine docere coepisse Plotium quendam. Ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. Continebar autem doctissimorum hominum auctoritate, qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse.» [2] Hunc eundem - nam diutissime vixit - M. Caelius in oratione quam pro se de vi habuit significat dictasse Atratino accusatori suo actionem subtractoque nomine hordearium eum rhetorem appellat deridens ut inflatum ac levem et sordidum.

XXVII

[1] L. Voltacilius +Pilutus+ servisse dicitur atque etiam ostiarius vetere more in catena fuisse, donec ob ingenium ac studium litterarum manumissus accusanti patrono subscripsit. [2] Deinde rhetoricam professus Cn. Pompeium Magnum docuit patrisque eius res gestas nec minus ipsius compluribus libris exposuit, primus omnium libertinorum, ut Cornelius Nepos opinatur, scribere historiam orsus, non nisi ab honestissimo quoque scribi solitam ad id tempus.

XXVIII

[1] <M.> Epidius calumnia notatus ludum dicendi aperuit docuitque inter ceteros M. Antonium et Augustum; quibus quondam Cannutius obicientibus sibi quod in re publica administranda potissimum consularis Isaurici sectam sequeretur, malle respondit Isaurici esse discipulum quam Epidi calumniatoris. [2] Hic Epidius ortum se a C. Epidio Nucerino praedicabat, quem ferunt olim praecipitatum in fontem fluminis Sarni paulo post cum cornibus +aureis+ extitisse, ac statim non conparuisse in numeroque deorum habitum.

XXIX

[1] Sex. Clodius e Sicilia, Latinae simul Graecaeque eloquentiae professor, male oculatus et dicax, par oculorum in amicitia M. Antoni triumviri +extricte se+ aiebat. Eiusdem uxorem Fulviam cui altera bucca inflatior erat, acumen stili temptare dixit nec eo minus, immo vel magis ob hoc Antonio gratus. [2] A quo mox consule ingens etiam congiarium accepit, ut ei in Philippicis Cicero obicit: «Adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, <cui> concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis <in te> et in tuos <dicta> dicere. At quanta merces rhetori est data! Audite, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae vulnera: duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori assignasti et quidem immunia, ut

tanta mercede nihil sapere disceres.»

XXX

[1] C. Albucius Silus Novariensis, cum aedilitate in patria fungeretur, cum forte ius diceret, ab his contra quos pronuntiabat pedibus e tribunali detractus est. [2] Quod indigne ferens statim contendit ad portam et inde Romam, receptusque in Planci oratoris contubernium, cui declamaturo mos erat prius aliquem qui ante diceret excitare, suscepit eas partes atque ita inplevit ut Planco silentium imponeret non audenti in comparationem se demittere. [3] Sed ex eo clarus propria auditoria instituit, solitus proposita controversia sedens incipere et calore demum provectus consurgere ac perorare, declamare aut<em> genere vario, modo splendide atque adornate, tum, ne usque quaque scholasticus existimaretur, circumcise ac sordide et tantum non trivialibus verbis. [4] Egit et causas, verum rarius, dum amplissimam quamque sectatur nec alium in ulla locum quam perorandi. [5] Postea renuntiavit foro partim pudore partim metu; nam cum in lite quadam centumvirali adversario, quem ut impium erga parentes incessebat, iusiurandum quasi per figuram sic obtulisset: «Iura per patris matrisque cineres, qui inconditi iacent!» et alia in hunc modum, arripiente eo condicionem nec iudicibus aspernantibus, non sine magna sua invidia negotium afflixit. [6] Et rursus in cognitione caedis Mediolani apud L. Pisonem proconsulem defendens reum, cum cohiberent lictores nimias laudantium voces et ita excanduisset ut deplorato Italiae statu, quasi iterum in formam provinciae redigeretur, M. insuper Brutum, cuius statua in conspectu erat, invocaret legum ac libertatis auctorem et vindicem, paene poenas luit. [7] Iam autem senior ob vitium vomicae Novariam rediit, convocataque plebe, causis propter quas mori destinasset diu ac more contionantis redditis, abstinuit cibo.

Reliqua desiderantur. Supersunt tamen in indice praemisso nomina rhetorum undecim, et post stellulam posuimus quae Hieronymus in Chronico hinc decerpsit.

[7] L. Cestius Pius * Cestius Smyrnaeus Latinam Romae rhetoricam docuit (anno ab u. c. 741).

[8] M. Porcius Latro * M. Porcius Latro, Latinus declamator, taedio duplicis quartanae semet ipsum interfecit (a. 750. 751)

[9] Q. Curtius Rufus *

[10] L. Valerius Primanus *

[11] Verginius Flavus *

[12] L. Statius Ursulus * Statius Ursulus (al. Sursulus, al. Surculus) Tolosanus celeberrime in Gallia rhetoricam docet (a. 810. 811).

[13] P. Clodius Quirinalis * Clodius (al. Claudius) Quirinalis, rhetor Arelatensis, Romae insignissime docet (a 797. 798).

[14] M. Antonius Liberalis * M. Antonius Liberalis, Latinus rhetor, magnas inimicitias cum Palaemone exercet (a. 801. 802).

[15] Sex. Iulius Gabinianus * Gabinianus celeberrimi nominisrhetor in Galliis docuit (a. 829. 830).

[16] M. Fabius Quintilianus * M. Fabius Quintilianus Romam a Galba perducitur (a. 821) ... Quintilianus, ex Hispania Calagurritanus, qui primus Romae publicam scholam et salarium e fisco accepit, claruit (a. 838.842)

[17] Iulius Tiro *

Minus certa fide haec quoque hinc petita existimantur:

Nicetas et Hybreas et Theodorus et Plutio nobilissimi artis rhetoricae Graeci praeceptores habentur. Hieronymus in Chronico ad annum ab u. c. 724.

Isaeus rhetor fuit ... illius temporis, cuius et Tranquillus meminit. Scholia ad Iuvenal. 3, 74.