De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Marcus Brutus

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Marcus Tullius Cicero Octavius Caesar Augustus Fairytale right blue.png

Marcus Brutus ex illa gente quae Roma Tarquinios ejecerat oriundus, Athenis philosophiam, Rhodi eloquentiam didicit. Sua eum virtus valde commendavit: ejus pater, qui Syllae partibus adversabatur, jussu Pompeii interfectus fuerat; unde Brutus cum eo graves gesserat simultates: bello tamen civili Pompeii causam, quod justior videretur, secutus est, et dolorem suum reipublicae utilitati posthabuit. Victo Pompeio, Brutus a Caesare servatus est, et praetor etiam factus. Postea cum Caesar superbia elatus senatum contemnere, et regnum affectare coepisset, populus jam praesenti statu haud laetus vindicem libertatis requirebat. Subscripsere quidam primi Bruti statuae: "Utinam viveres!" Item ipsius Caesaris statuae: "Brutus quia reges ejecit, primus consul factus est; hic, quia consules ejecit, postremo rex factus est." Inscriptum quoque est Marci Bruti praetoris tribunali: "Dormis, Brute!" Marcus Brutus, cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est occisus, Porcia Bruti uxor consilii conscia cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, poposcit, eoque velut forte e manibus elapso se ipsa vulneravit. Clamore ancillarum vocatus in cubiculum uxoris Brutus objurgare eam coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset; at Porcia ei secreto dixit: "Non casu, sed de industria, mi Brute, hoc mihi vulnus feci: experiri enim volui an satis mihi animi esset ad mortem oppetendam, si tibi propositum ex sententia parum cessisset." Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum manus et oculos sustulisse dicitur, et exclamavisse: "Utinam dignus tali conjuge maritus videri possim!"

Interfecto Caesare, Antonius vestem ejus sanginolentam ostentans, populum veluti furore quodam adversus conjuratos inflammavit. Brutus itaque in Macedoniam concessit, ibique apud urbem Philippos adversus Antonium et Octavium dimicavit. Victus acie, cum in tumulum se nocte recepisset, ne in hostium manus veniret, uni comitum latus transfodiendum praebuit. Antonius, viso Bruti cadavere, ei suum injecit purpureum paludamentum, ut in eo sepeliretur. Quod cum postea subreptum audivisset, requiri furem, et ad supplicium duci jussit. Cremati corporis reliquias ad Serviliam Bruti matrem deportandas curavit. Non eadem fuit Octavii erga Brutum moderatio: is enim avulsum Bruti caput Romam ferri jussit, ut Caii Caesaris statuae subjiceretur.

Fairytale left blue.png Marcus Tullius Cicero Octavius Caesar Augustus Fairytale right blue.png