De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Marcus Tullius Cicero

E Wikisource
 Marcus Cato Uticensis Marcus Brutus 

Marcus Tullius Cicero equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex ejus avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit ciceris grano similem, inde cognomen Ciceronis genti inditum. Cum id Marco Tullio a nonnullis probro verteretur: "Dabo operam, inquit, ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat." Cum eas artes disceret quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari, ingenium ejus ita eluxit, ut eum aequales e schola redeuntes medium, tanquam regem, circumstantes deducerent domum: immo eorum parentes pueri fama commoti, in ludum litterarium ventitabant, ut eum viserent. Ea res tamen quibusdam rustici et inculti ingenii stomachum movebat, qui ceteros pueros graviter objurgabant quod talem condiscipulo suo honorem tribuerent.

Tullius Cicero adolescens eloquentiam et libertatem suam adversus Syllanos ostendit. Chrysogonum quemdam Syllae libertum acriter insectatus est, quod dictatoris potentia fretus in bona civium invadebat. Ex quo veritus invidiam Cicero, Athenas petivit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae gratia Rhodum se contulit, ubi Molone, rhetore tum disertissimo, magistro usus est. Qui, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod praevideret per hunc Graecos a Romanis ingenii et eloquentiae laude superatum iri. Romam reversus, quaestor in Sicilia fuit. Nullius vero quaestura aut gratior, aut clarior fuit: cum in magna annonae difficultate ingentem frumenti vim inde Romam mitteret, Siculos initio offendit; postea vero ubi diligentiam, justitiam et comitatem ejus experti fuerunt, majores quaestori suo honores, quam ulli unquam praetori detulerunt.

Cicero consul factus Sergii Catilinae conjurationem singulari virtute, constantia curaque compressit. Is nempe indignatus quod in petitione consulatus repulsam passus esset, et furore amens, cum pluribus viris nobilibus Ciceronem interficere, senatum trucidare, urbem incendere, aerarium diripere constituerat. Quae tam atrox conjuratio a Cicerone detecta est. Catilina metu consulis Roma ad exercitum, quem paraverat, profugit; socii ejus comprehensi in carcere necati sunt. Senator quidam filium supplicio mortis ipse affecit. Juvenis scilicet ingenio, litteris et forma inter aequales conspicuus, pravo consilio amicitiam Catilinae secutus fuerat, et in castra ejus properabat: quem pater ex medio itinere retractum occidit, his eum verbis increpans: "Non ego te Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genui."

Non ideo Catilina ab incepto destitit, sed infestis signis Romam petens, cum exercitu caesus est. Adeo acriter dimicatum est, ut nemo hostium proelio superfuerit: quem quisque in pugnando ceperat, eum, amissa anima, tegebat locum. Ipse Catilina longe a suis inter eorum quos occiderat cadavera cecidit, morte pulcherrima, si pro patria sua sic occubuisset. Senatus populusque Romanus Ciceronem patriae patrem appellavit: ea res tamen Ciceroni postea invidiam creavit, adeo ut abeuntem magistratu verba facere ad populum vetuerit quidam tribunus plebis, quod cives indicta causa damnavisset, sed solitum duntaxat juramentum praestare ei permiserit. Tum Cicero magna voce: "Juro, inquit, rempublicam atque urbem Romam mea unius opera salvam esse": qua voce delectatus populus Romanus et ipse juravit verum esse Ciceronis juramentum.

Paucis post annis Cicero reus factus est a Clodio tribuno plebis eadem de causa, quod nempe cives Romanos necavisset. Tunc maestus senatus, tanquam in publico luctu, vestem mutavit. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit urbe cedere, quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et aqua interdiceretur: illius domum et villas incendit; sed vis illa diuturna non fuit: mox enim maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est. Obviam ei redeunti ab universis itum est. Domus ejus publica pecunia restituta est. Postea Cicero Pompeii partes secutus a Caesare victore veniam accepit. Quo interfecto, Octavium haeredem Caesaris fovit atque ornavit, ut eum Antonio rempublicam vexanti opponeret; sed ab illo deinde desertus est et proditus.

Antonius, inita cum Octavio societate, Ciceronem jamdiu sibi inimicum proscripsit. Qua re audita, Cicero transversis itineribus fugit in villam quae a mari proxime aberat, indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Cum vero jam aliquoties in altum provectum venti adversi retulissent, et ipse jactationem navis pati non posset, regressus ad villam: "Moriar, inquit, in patria saepe servata." Mox adventantibus percussoribus, cum servi parati essent ad dimicandum fortiter, ipse lecticam, qua vehebatur, deponi jussit, eosque quietos pati quod sors iniqua cogeret. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque abscissae: caput relatum est ad Antonium, ejusque jussu inter duas manus in rostris positum. Fulvia Antonii uxor, quae se a Cicerone laesam arbitrabatur, caput manibus sumpsit, in genua imposuit, extractamque linguam acu confixit.

Cicero dicax erat, et facetiarum amans, adeo ut ab inimicis solitus sit appellari "Scurra consularis". Cum Lentulum generum suum exiguae staturae hominem vidisset longo gladio accinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium alligavit?" Matrona quaedam juniorem se, quam erat, simulans dictitabat se triginta tantum annos habere. Cui Cicero: "Verum est, inquit, nam hoc viginti annos audio." Caesar, altero consule mortuo die decembris ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat: quem cum plerique irent salutatum de more: "Festinemus, inquit Cicero, priusquam abeat magistratu." De eodem Caninio scripsit Cicero: "Fuit mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit."

 Marcus Cato Uticensis Marcus Brutus