De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Romulus, Romanorum rex primus

E Wikisource
 Romani imperii exordium Numa Pompilius, Romanorum rex secundus 

Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat: deerant incolae. Erat in proximo lucus: hunc asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque confugit. Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas gentes misit, qui societatem connumbiumque peterent. Nusquam benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: "Quidni feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret connubium." Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis spectaculum jubet. Multi convenere studio etiam videndae novae urbis, maxime Sabini cum liberis et conjugibus. Ubi spectaculi tempus venit, eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, virgines raptae sunt: et haec fuit statim causa bellorum.

Sabini ob virgines raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae causa sacrorum hauriendae descenderat. Hujus pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius Sabinorum dux Tarpeiae optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium perduxisset. Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gerebant, videlicet annulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius eam scutis obrui praecepit. Nam et scuta in laevis habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est.

Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam conseruit. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, nomine Hostilius fortissime dimicans cecidit; cujus interitu consternati Romani fugere coeperunt. Jam Sabini clamitabant: "Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris." Tunc Romulus arma ad caelum tollens Jovi aedem vovit, et exercitus seu forte seu divinitus restitit. Proelium itaque redintegratur: sed raptae mulieres, crinibus passis, ausae sunt se inter tela volantia inferre; et hinc patres, inde viros deprecatae, pacem conciliarunt.

Romulus cum Tatio foedus percussit, et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus elegit quorum consilio omnia ageret, qui ob senilem aetatem Senatus vocati sunt. Tres equitum centurias constituit; plebem in tringinta curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse vulgo creditum est; cui rei fidem fecit Proculus vir nobilis. Orta enim inter patres et plebem seditione, is in concionem processit, et jurejurando affirmavit Romulum a se visum augustiore forma quam fuisset, eumdemque praecipere ut seditionibus abstinerent, et virtutem colerent. Ita Romulus pro Deo cultus, et Quirinus est appellatus.

 Romani imperii exordium Numa Pompilius, Romanorum rex secundus