Dei patris inmensa

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Dei patris inmensa
1245


...regi et populo Tartarorum viam agnoscere veritatis.

Dei patris inmensa benignitas humani generis casum, quod primi hominis culpa corruerat, ineffabili respiciens pietate, ac illum, quem diabolica prostravit invidia suggestione dolosa, volens ex caritate nimia misericorditer reparare, filium suum unigenitum, consubstantialem sibi, de celi excelso solio misit ad infimum mundi solum, qui preelecte virginis utero sancti Spiritus operatione conceptus et ibi veste carnis indutus humane indeque postmodum clausa materne porta virginitatis egressus, cunctis visibilem se ostendit.

Humana enim natura, cum esset rationalis, erat eterna veritate tanquam optimo suo cibo pascenda; set pena peccati mortalibus detenta vinculis ad hoc est diminutionis redacta, ut per coniecturas rerum visibilium ad intelligenda invisibilia niteretur cibi rationalis.

Creature ipsius conditor factus est visibilis habitu nostro non sine commutatione nature, ut visibilia sectantes ad se invisibilem, factus visibilis, revocaret, salubribus homines institutis informans, viamque vite ipsis perfecte indice doctrina demonstrans, dignatus est post sacre conversationis exempla et evangelice instructionis eloquia sub dire crucis supplicio mortem pati, ut penali vite presentis fine penam mortis perpetue, quam prothoplausti posteritas ipsius incurrerat transgressione, finiret, et de amaro sue mortis calice temporalis hauriret homo vite dulcedinem sempiterne.

Mediatorem namque inter nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id, quod transit, congrueret morituris, et ad id, quod permanet, ex mortuis nos transferret.

Pro humani ergo redemptione generis se hostiam exhibens, illud, sue salutis hoste prostrato, de obprobrio servitutis eripuit ad gloriam libertatis, superne sibi patrie ostium reserando; et demum resurgens a mortuis ac in celum ascendens, vicarium sibi reliquit in terris, cui animarum curam, ut earum saluti, pro qua suam humiliaverat altitudinem, vigilanter intenderet et invigilaret attente, amoris eius constantia trine professionis argumento probata commisit, tradens sibi claves regni celorum, per quas ipse suique per eum successores potestatem aperiendi omnibus et claudendi eiusdem regni ianuam obtinerent.

Unde predicti vicarii disponente Domino nos licet inmeriti successores effecti, super omnia que nobis ex iniuncto incumbunt officio, ad vestram aliorumque salutem nostre intentionis dirigimus aciem, ad hanc precipue mentis nostre destinamus affectum, circa eam diligenti studio et studiosa diligentia sedulo vigilantes, ut errantes in viam veritatis educere omnesque lucrifacere Deo, sua nobis cooperante gratia, valeamus.

Verum quia humane conditionis renitente natura uno eodemque tempore diversis locis presentialiter adesse nequimus, ne ullatenus negligere videamur absentes, ad eos viros providos et discretos transmittimus vice nostra, ipsorum ministerio circa illos apostolice servitutis debitum exsolventes; propter quod ad vos dilectum filium fratrem Laurentium de Portugal. et socios eius latores presentium ordinis fratrum Minorum, viros religione conspicuos, honestate decoros et sacre scripture scientia preditos, ut ipsum Dei filium Iesum Christum salutaribus eorum eruditionibus agnoscentes, suum gloriosum nomen Christiane fidei observatione colatis, duximus destinandos.

Ideoque universitatem vestram monemus, rogamus et hortamur attente, quatinus eosdem fratres pro divina et nostra reverentia, immo potius nos in ipsis, benigne recipientes et honeste tractantes, eis super hiis, que vobis ex parte nostra dixerint, fidem indubitatam adhibere velitis, et cum ipsis de predictis tractatum fructuosum habentes, provideatis eisdem in eundo et redeundo de securo conductu et aliis necessariis, ut ad presentiam nostram, cum voluerint, tute valeant remeare.

Memoratos autem fratres, quos tamquam diu sub observantia regulari probatos et plene in scripturis sacris instructos inter alios preelegimus, quia utiliores vobis fore credidimus, tamquam salvatoris nostri humilitatem sectantes, ad vos duximus transmittendos, et si putassemus, quod fructuosiores et gratiosiores vobis existerent, vel aliquos ecclesiarum prelatos ad vos aut potentes alios misissemus.

Dat. Lugduni, III Non. Martii, anno II