Diploma Nobilitatis Andrea Falquet

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Diploma Nobilitatis Andrea Falquet
1725
Siegel Karl VI.jpg

CAROLUS VI.
DIVINA FAVENTE
clementiâ Electus Romanorum Imperator
Semper Auguſtus, ac Rex Germaniae[,] Castellae[,]
Aragoniae, Legionis, utriûsque Siciliae, Hierusalem,
Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae,
Navarrae, Granatae, Toleti, Valentiae, Gallitiae, Majori=
=carum, Seviliae, Sardiniae, Cordubae, Corsicae, Murciae,
Giennis, Algarbiae, Gibraltaris, Insularum
Canariae, et Indiarum ac terrae firmae, Alaris Oceani,
Archidux Auſtriae, Dux Burgundiae, Brabantiae,
Mediolani, Styriae, Carinthiae, Carniolae, Limburgiae,
Lucemburgiae, Geldriae, Wirtembergae, ſuperioris et
inferioris Silesiae, Calbriae, Athenaru et Neopatriae,
Princeps Sueviae, Cataloniae et Aſturiae, Marchio
Sacri Romani Imperij[,] Burgoviae, Moraviae ſu=
=perioris et inferioris Lusatiae, Comes Habsburgi,
Flandriae, Tyrolis, Ferretis, Kyburgi Goritiae et Ar=
=thesiae, Landgravius Alsatiae, Algezirae, Marchio Oriſthani,
Comes Goziani, Namurci, Roſsilionis et Ceritaniae,
Dominus Marchiae Sclavonicae, Portûs Naonis, Bi=
=scaiae, Molinae, Salinarum, Tripolis et Mechliniae.

Agnoscimus et Notum facimus tenore
praesentium Universis.

Quò angustioribus vita humana terminis
conclusa est, eò magìs pro se quemque adniti
decet, ut naturae dispendium ingenij dexteritate
sarciat, quô non sibi solùm: sed posteritati quoque
vixiſse, atque ornamento fuiſse, omnibus testatum
relinquat; Hi nam'que soli vita moraliter frui
videntur, quos vivos eximia virtutis merita, mor=
=tuos verò aeterna rerum gestarum memoria com=
=mendat: Cuia autem verae laudis gloria, nìsi â
Summo Principe conferatur, paucis admodùm
contingit, ad munus atque dignitatem Impera=
=toriam, quae quidem omnium longè maxima est, cura
haec imprimis spectare videtur, ut laude digni
ac benè meriti viri, ij praesertim, qui jam virtutis
suae documenta edidêre, debitis ornamentorum
praemijs magîs ac magìs conspicui reddantur.

Intelligentes itaque ex dignis fide testi=
=monialibus te Andream Falquet Civem Genevensem
ab ingenuis honestis'que Majoribus natales tuos
ducere, â Patre scilicet Petro Falquet, Cive quoque
Genevensi, Avum vero tuum Samuelem Falquet Mi=
=litiam sectatum fuiſse, atque Stipendia tam apud
Exteros, quam in Urbe sua Patria meruiſse, Vos'que
omnes Genevae honestè, et ùt viros probos decet, sem=
=per vixiſse, ac negotium gemmarum, lapillorum'que
pretiosorum quondam exercuiſse, te verò â juven=
=tute tua artibus liberalibus operam sedulô navâs=
=se, et absoluto studiorum cursu exteras petîjſse
Regiones linguarum et exercitiorum, quae nobilem
decent et adornant juventam scientiâ et usu acqui=
=sitô, te in super ad patrias reversum aedes in nupero
Bello Italico=Germanico Exercitui Caesareo in Suevia
ad Annum Millesimum Septingentesimum tertium
et annonam et arma, alia'que rei Bellicae gerendae
neceſsaria subministrâſse, et in praesentiarum
seposito Mercaturae negotio, ex proprijs vivendo
proventibus tuum imprimis desiderium eſse, quô
vivum zeli tui specimen ac monumentum Posteris
tuis valeas relinquere ac de Caesarea Nostra Majestate,
Sacro Romano Imperio, Sereniſsima'que Domo Nostra
Austriaca benè multum'que merendi quamcunque
te occasionem complexurum eſse;
Faciendum Nobis putavimus, ut te Posteros'que
tuos insigni quodam gratiae Nostrae Caesareae argumentô
ad majora semper honoris et virtutum studia, jugeque
erga Nos Germanam'que Patriam obsequium incitare=
=mus.
Ac proinde ex certa Scientia, animo benè de=
=liberato, ac sano accedente Consilio, de'que Caesareae
Nostrae Potestatis plenitudine Te Andream
Falquet omnes'que tuos liberos, Haeredes, Poste=
=ros ac Descendentes ex legitimo Matrimonio na=
=tos et Nascituros Masculos et Foeminas in
numerum, coetum, consortium, statum, gradum,
ordinem atque dignitatem Nostrorum, ac Sacri
Romani Imperij, Regnorum'que ac Ditionum
Nostrarum haereditariarum Nobilium aſsumimus,
evehimus, extollimus, et aggregamus, Vos'que omnes
et singulos juxta sortis humanae qualitatem Nobi=
=les, et tanquam de Nobili genere, Domo ac Familia
procreatos dicimus, nominamus, et declaramus, nec
non ab omnibus et singulis cujuscunque Statûs, gra=
=dûs, ordinis, conditionis, dignitatis, aut praemi=
=nentiae existant, pro veris Nobilibus dici, nominari,
haberi, reputari, ac honorari volumus.

Decernentes, et Edictô hoc Nostro Caesareo
statuentes, quòd tu supradicte Andrea Falquet
omnes'que liberi, haeredes, Posteri, ac Descenden=
=tes tui legitimi utriusque Sexûs orti, atque oritu=
=ri ubivis Locorum et Terrarum tam in judicijs,
quàm extra, in rebus Ecclesiasticis et profanis,
nec non in omnibus et singulis actibus atque
exercitijs poſsitis ac valeatis ijsdem omnino hono=
=ribus, officijs, juribus, libertatibus, gratijs et bene=
=ficijs uti, frui, potiri, atque gaudere, quibus
alij Nostri, ac Sacri Romani Imperij, Regnorum'que,
ac Ditionum Nostrarum haereditariarum Nobiles â qua=
=tuor Avis Paternis et maternis genitì utuntur, fru=
=untur, potiuntur et gaudent, quomodolibet consue=
=tudine vel de Jure.
Ut autem Nostram Caesaream erga te gratiam
eò testatiorem reddamus, hac'tenus â te gesta
armorum insignia authoritate Caesarea clementer
laudamus, approbamus, confirmamus, et quatenus
opus est, de novo concedimus, et elargimur, in hunc,
qui sequitur, modum, â te, tuis'que legitimis De=
=scendentibus, utriusque Sexûs natis et nascituris,
omni posthac tempore gestanda ac deferenda
videlicet:
Scutum Militare erectum Caeruleum in=
=ducta fasciâ argentea tribus mustellis hermini=
=acis sive pellibus muris pontici exornata, in capite
Scuti Falco aureus expansis alis positus est, et
in basi Stella itidem aurea Sexangularis, Scuto
incumbit Galea situ obliquo et tortili redimita,
Nobilibus dari consueta, unde apex aſsurgit

Wappenbesserung Falquet.jpg



Falco Scutarius, Laciniae denique â dexteris argenteae
et Caeruleae, â sinistris verò aureae e Caeruleae sunt, pro=
=ut haec omnia proprijs suis coloribus in hoc Diplomate
depicta accuratiùs repraesentantur.

Volentes Edicto'que hoc Nostro Caesareo firmiter
decernentes, quòd tu Andrea Falquet, omnes'que
liberi, haeredes, Posteri, et Descendentes tui legitimi
orti et orituri utriusque Sexûs jam descripta armo=
=rum ac Nobilitatis insignia, ex hoc perpetuo posthac
tempore, in omnibus et singulis honestis et decentibus
actibus, exercitijs, atque expeditionibus tam seriò
quàm jocò, in hastilibus ludis seu hastatorum dimi=
=cationibus pedestribus vel Equestribus, in bellis et
quibuscunque pugnis licitis, eminus, cominus, in
Scutis, Bannerijs, Vexillis, Tentorijs, Cenotaphijs, Se=
=pulchris, monumentis, clenodijs, annulis, monilibus,
Sigillis, aedificijs, lacunaribus, tapetibus, ac supelle=
=ctilibus, quibuscunque tam in rebus Ecclestiasticis
quàm profanis, et mix tis, in locis denique omnibus
pro rei neceſsitate vestrae'que voluntatis arbitrio,
aliorum Nobilium armigerorum more, liberè, et absque
ullo impedimento habere, gestare, ac deferre, ijsdem'que
quovis modo uti poſsitis ac valeatis.

Apti quoque sitis et idonei ad ineundum
et recipiendum omnes gratias, libertates, exemptio=
=nes, Feuda, privilegia, vacationes â muneribus,
et oneribus quibuscunque, realibus et personalibus,
sive mixtis, ad utendum denique singulis juribus,
quibus coeteri â Nobis et Sacro Imperio hujusmodi
ornamentis insigniti et Feudorum capaces utuntur,
fruuntur, potiuntur et gaudent, consuetudine
vel de jure.
Deinde Nobilitatem tuam alio ornamenti
genere augere cupientes tibi Andreae Falquet omni=
=bus'que Descendentibus tuis legitimis utriusque
Sexus natis et nascituris hanc quoque specialem gra=
=tiam facimus, concedimus et elargimur, ut imposte=
=rum praedicato de vel á & tam scripto, quàm
verbali voce uti poſsitis, eodem'que etiam ab alijs
appellari vel scribi valeatis, debeatis'que.

Quapropter universis et singulis Electori=
=bus ac Principibus tam Ecclesiasticis quàm secula=
=ribus, Archi-Episcopis, Episcopis, Ducibus, Marchio=
=nibus, Comitibus, Baronibus, Militibus, Nobilibus,
Clientibus, Capitaneis, Vice Dominis, Locumtenenti=
=bus, Gubernatoribus, Praesidentibus, Praefectis, Ca=
=stellanis, Rectoribus, Magistratibus, Antianis, Vexil=
=liferis, Potestatibus, Civium Magistris, Consulibus,
ac omnibus denique Nostris et Sacri Imperij, Regno=
=rum'que et Dominiorum Nostrorum Haereditariorum
subditis et fidelibus dilectis, cujuscunque statûs,
gradûs, ordinis, conditionis[,] dignitatis aut praemi=
=nentiae existant, seriò mandamus ac praecipimus;
Coeteros verò Nobis non subjectos fraternè, benevolè,
clementer'que hortamur et requirimus, ut te saepè=
=fatum Andream Falquet tuos'que liberos, haere=
=des, Posteros ac Descendentes legitimos utriusque
sexus natos et omni posthac tempore nasci=
=turos suprascripta Nobilitate, armorum insi=
=gnibus, omnibus'que alijs et singulis gratijs et
libertatibus, Vobis in hoc Nostro Imperiali Di=
=plomate conceſsis, liberè, quietè, et absque ullo
impedimento, uti, frui, potiri, et gaudere sinant,
adeo'que Vos in ijs omnibus et singulis defen=
=dant, conservent, et manuteneant, et alios,
nè quid in contrarium attentent vel molian=
=tur, pro viribus impediant, et prohibeant.

Si quis autem praesens Edictum hoc Nostrum
Imperiale transgredi vel ausu quopiam teme=
=rario violare conatus fuerit, is, praeter gra=
=viſsimam Nostram Caesaream et Sacri Imperij in=
=dignationem, quinquaginta marcarum auri puri
mulctam Fisco, seu aerario Nostro Imperiali
ac injuriam paſsi vel paſsorum usibus ex aequo
pendendam se noverit ipso factô toties quoties
contra hanc Imperialis Nostrae Creationis, con=
=ceſsionis, liberalitatis et gratiae paginam factum
fuerit, irremiſsibiliter incursurum. Harum testi=
=monio Literarum manu Nostra subscriptarum et Si=
=gilli Nostri Caesarei appensione munitarum; Quae da=
=bantur Laxenburgi die decima quinta Mensis Junij
Anno Domini Millesimo septingentesimo vigesimo
quinto, Regnorum Nostrorum Romani decimo quar=
=to, Hispanicorum vigesimo secundo, Hungarici
et Bohemici verò decimo quinto.

Signatur Karl VI.jpg


Carolus VI



Vt: FridCarComes de Schönborn

Ad Mandatum Sac:ae Caes:ae
Majestatis proprium.
PW Nob Dom de Georgenthal mppria

Signatur Jodok Pein.jpg

Collatatum et Registratum
Jodoc Pein mppria
Registrator