Dum attente considerationis (Parisii)

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dum attente considerationis
23 Martii, 1292
editio: incognita
fons: incognitus

[54] 578 Nicolaus IV Universitati Parisiensi concedit privilegium docendi regendique ubique terrarum sine ullo previo examine

1292, Martii 23, apud S. Mariam Majorem

Nicolaus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universitati magistrorum et scolarium Parisiensium, salutem et apostolicam benedictionem. Dum attente considerationis indagine perscrutamur quod per litterarum studia cooperante illo a quo omne datum [55]optimum omneque donum confluit et perfectum, viri efficiuntur scientiis eruditi, per quos scripturarum veritas explicatur, erudiuntur rudes, provecti ad altiora concrescunt et fides catholica invalescit, libenter loca ubi pollent hujusmodi studia et studentes in eis gratis munimus immunitatibus et libertatibus honoramus. Cupientes itaque ut studentes in agro scientie apud civitatem Parisiensem ad magisterii bravium animentur et in facultatibus, in quibus cathedra decorari meruerint magistrali, cunctos ubique valeant erudire, presentium tenore decernimus, ut quicunque ex Universitate vestra apud civitatem predictam ab illis, per quos consuevit licentiandis in dictis facultatibus auctoritate apostolica regendi licentia elargiri, prout est ibi hactenus observatum, examinatus et approbatus fuerit et ab eis licentiam obtinuerit in theologie vel juris canonici aut medicine seu liberalium artium facultatibus, ex tunc absque examinatione vel approbatione publica vel privata vel aliquo alio novo principio regendi atque docendi ubique locorum extra civitatem predictam liberam habeat facultatem, nec a quoquam valeat prohiberi, non obstantibus aliquibus contrariis consuetudinibus vel statutis; et sive velit regere sive non in facultatibus prelibatis, pro doctore nichilominus habeatur. Nulli ergo, etc., nostre constitutionis, etc. Dat. Rome apud S. Mariam Majorem x kal. Aprilis, pontificatus nostri anno quinto.