Eclogae vel bucolica/Ecloga III

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Ecloga II Ecloga IV Fairytale right blue.png


Menalcas

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? An Meliboei?

Damoetas

Non, verum Aegonos; nuper mihi tradidit Aegon.

Menalcas

Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus ovis custos bis mulget in hora,        5
et sucus pecori et lac subducitur agnis.

Damoetas

Parcius ista viris tamen obicienda memento.
novimus et qui te transversa tuentibus hircis
et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.

Menalcas

Tum, credo, cum me arbustum videre Miconos        10
atque mala vitis incidere falce novellas.

Damoetas

Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidos arcum
fregisti et calamos, quae tu, perverse Menalca,
et, cum vidisti puero donata, dolebas
et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.        15

Menalcas

Quid domini faciant, audent cum talia fures?
non ego te vidi Damonos, pessime, caprum
excipere insidiis multum latrante Lycisca?
et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus', tu post carecta latebas.        20

Damoetas

An mihi cantando victus non redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
ipse fatebatur sed reddere posse negabat.

Menalcas

Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera        25
iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
stridenti miserum stipula disperdere carmen?

Damoetas

Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim
experiamur? ego hanc vitulam—ne forte recuses,
bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—        30
depono; tu dic mecum quo pignore certes.

Menalcas

De grege non ausim quicquam deponere tecum.
est mihi namque domi pater, est iniusta noverca,
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,        35
insanire libet quoniam tibi, pocula ponam
fagina, caelatum divini opus Alcimedontos,
lenta quibus torno facili superaddita vitis
diffusos hedera vestit pallente corymbos.
in medio duo signa, Conon et—quis fuit alter,        40
descripsit radio totum qui gentibus orbem,
tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Damoetas

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit
et molli circum est ansas amplexus acantho        45
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis;
necdum illis labra admovi, sed condita servo.
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

Menalcas

Numquam hodie effugies; veniam quocumque vocaris.
audiat haec tantum vel qui venit, ecce Palaemon.        50
efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

Damoetas

Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla
nec quemquam fugio. tantum, vicine Palaemon,
sensibus haec imis—res est non parva—reponas.

Palaemon

Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.        55
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
alternis dicetis; amant alterna Camenae.

Damoetas

Ab Iove principium Musae, Iovis omnia plena;        60
ille colit terras, illi mea carmina curae.

Menalcas

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

Damoetas

Malo me Galatea petit, lasciva puella,
et fugit ad salices et se cupit ante videri.        65

Menalcas

At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,
notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

Damoetas

Parta meae Veneri sunt munera; namque notavi
ipse locum aeriae quo congessere palumbes.

Menalcas

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta        70
aurea mala decem misi; cras altera mittam.

Damoetas

O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris.

Menalcas

Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?        75

Damoetas

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla,
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

Menalcas

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit
et longum 'formose, vale, vale,' inquit, Iolla.

Damoetas

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,        80
arboribus venti, nobis Amaryllidos irae.

Menalcas

Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,
lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

Damoetas

Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam;
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.        85

Menalcas

Pollio et ipse facit nova carmina; pascite taurum,
iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

Damoetas

Qui te, Pollio, amat veniat quo te quoque gaudet;
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Menalcas

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mevi,        90
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

Damoetas

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
frigidus—o pueri, fugite hinc—latet anguis in herba.

Menalcas

Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.        95

Damoetas

Tityre, pascentis a flumine reice capellas;
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.

Menalcas

Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

Damoetas

Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!        100
idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

Menalcas

His certe—neque amor causa est—vix ossibus haerent;
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

Damoetas

Dic quibus in terris —et eris mihi magnus Apollo—
tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.        105

Menalcas

Dic quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

Palaemon

Non nostrum inter vos tantas componere lites:
et vitula tu dignus et hic et quisquis amores
aut metuet dulcis aut experietur amaros.        110
claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt.

Fairytale left blue.png Ecloga II Ecloga IV Fairytale right blue.png