Egloga Claudii Nicolai Stampa Dicata Francisco Cavoni

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Egloga Claudii Nicolai Stampa Dicata Francisco Cavoni
1833
Egloga
Claudii Nicolai Stampa
Dicata
Francisco Cavoni

 

          CORYDON, DAMON, MELIBOEUS,

  CORYDON.

Cur Damon tam moestus abis? Meliboee capellas
Quis servat? nullo pecudes Cuilode relinquis?
Vos picea frontem impliciti, moestaque cupressu
Arcadiae fines et laeta mapalia luclu
Impletis querulo; quae tristis causa? quis auctor
Funereum celebrare diem vos impulit? Ille
Ille lupus forsan nostri insidiator ovilis,
Externa qui nocle mihi tot tantaque movit
Funera, et heu rabido laceravit dente bidentem,
Vestra quoque invasit confinia, et ore cruento
Compulit armentum? Vos bacchanalia noctis
Sub tenebras differre iuvat, multoque repletum
Baccho ferre caput, nunc irrepuisse furentem
Sepia lupum piget, et vanis clangoribus auras
Rumpitis.

  DAMON.

Haud tantum possent haec ferre dolorem.
Alta sedent imo sub pectore vulnera: nec Te
Cura premit? lugeut flores, et flumina lugent,
Et nemora, et rupes, et quidquid durius extat:
Tu nostras Corydon insultas voce querelas?

  CORYDON.

Nescio Pastores quae tanti copia luctus
Ingruat; ignoti liceat primordia fletus
Audire, et lacrymis socium me iungere vestris.

  MELIBOEUS.

Tyrsis Leucasius (moeror praecordia rumpit),
Leucasius Thyrsis, quo non praestantior alter
Ludere sylvestri calamo, et sociare canendo
Otia Pastorum, crudeli morte peremptus
Occubuit..

  CORYDON.

        Thyrsis superis concessit ab oris?
Thyrsis? nec tanti nostras pervenit ad aures
Exitii rumor? Thyrsis am funere iacerbo .
Deseruit vitae lumen? Crudelia fata!
Crudelis Lachesis, crudelior omnibus heu Mors!

  DAMON.

Antiqua en fagus dilectas esplicat umbras.
Hic inter corilos viridi sedeamus in erba,
Thyrsidis et laudes, si quid .concedet agreste
Ingenium, summo dignum Pastore canamus.

  MELIBOEUS.

Incipe tu Corydon, tenuis modulamine avenae
Te sequar: idem etiam facies, ego cum mea solvam
Carmina: nostrorum, Thyrsis, sit meta laborum.


  CORYDON.

Qualiter Aeois cum Sol festinat ab undis,
Ridet humus, rident redivivis floribus Horti:
Occiduas pronus sed dum festinat ad undas,
Languet humus, languent depressis floribus Horti;
Sic dum, Thyrsi, tuae fulsit lux alma iuventae
Ridebant Nymphae, pecudes, pecudumque Magistri;
Sed dum aeterna tuam involvit caligo iuventam,
En lugent Nymphae, et pecudes, pecudumq. Magistri.

  MELIBOEUS.

Qualiter umbrosis dum vernat frondibus arbor,
Avia tunc avibus reboant virgulta canoris:
Pondere brumali, sed dum confunditur arbor,
Horrida non avibus reboant virgulta canoris;
Sic dum, Thyrsi, tuos placidum ver protulit annos
Omnes urgebat Pastores cura canendi;
Sed fatale tuos frigus dum comprimit annos,
Non ullos urget Pastores cura canendi.

  DAMON.

Qualiter aestivas dum laurus protegit umbras,
Multi illam Satyri, multae coluere Napaeae;
Pallida sed sicco dum lauras cadet in agro,
Nulli illam Satyri, nulli coliuere Napaeae:
Sic dum, Thyrsi, tuae lauras frontfebat avenae,
Ridentes lucos, ridentia rura colebam:
Sed dum celsa tuae laurus siccatur avenae,
Squallentes lucos, squallentia rura relinquam.

  CORYDON.

Qua levibus tophis sinuosum coritrahit arcum
Alphaei lustrum, viridi de cespite surget.
Feralis tumulus; calathis date lilia plenis.
Pallentes spargam violas, luteosque hyacinthos,
Et super imponam tumulo soleomnia verba:
Hic iacet ille ovium Custos notissimnus, hic est
ille decus nemorum, Pastorum gloria Thyrsis.

  MELIBOEUS.

Qua stat Sylvani procera cum fronte Cupressus,
Hic inter flores, et puri li torà rivi
Ara mihi assurget; validi date munera Bacchi,
Circum piena novo fundam carchesia lacte,
Castaneasque, nuces, et pocula pinguis olivi,
Et duro incidam Cyparissi in corti ce carmen;
Surgite, Paslores, Aram redimile Chorimbis,
Funereos lustrate focos: haec dona quotannis
Forte sacris hilares, poscit nam talia Thyrsis.

  DAMON.

Mollia qua mitis diffundit gramina vallis,
Indicam Arcadias festum solemne per oras.
Hic mea Cloris humum fragranti genuine sparget;
Hic retinet modulos Evergius Andaniates,
Doctus et ipse levi calamos iuflare labello,
Doctior aere tubae Latias memorare per urbes
Grandia facta Ducum: cui si non Mantua caedit,
Proximus huic tamen Ascreos invada honores.
Hos pariter Lycidas incidit in Hice versus:
Thyrsis Leucasius crudeli en morte peremptus.
Heu lacryment Musae, lacrymet Cytthiaeus Apollo:
Dumque Ilex crescet, crescent quoque carmina nostra,
Thyrsidis et laudes, atque eius gloria crescet.