En ego, o bone et dulcissime Iesu

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Progetto Cristianesimo.png En ego, o bone et dulcissime Iesu

'

[[Scriptor:|]]


En ego,
o bone et dulcíssime Iésu,
ante conspéctum tuum génibus me provólvo,
ac máximo ánimi ardóre te oro atque obtéstor
ut meum in cor
vívidos fídei, spei et caritátis sensus,
atque veram peccatórum meórum paeniténtiam,
eáque emendándi firmíssimam voluntátem,
velis imprímere;
dum magno ánimi afféctu et dolóre
tua quinque vúlnera
mecum ipse consídero
ac mente contémplor,
illud prae óculis habens
quod iám in ore ponébat tuo David prophéta de te,
o bone Iésu:
"Fodérunt manus meas et pedes meos,
dinumeravérunt ómnia ossa mea".