Reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris et Tulli. sed cum id corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum quam tum habebamus quam humanissime potuerim rescripsisse. sed neque tum me humanitat¬e litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS C sic accepisse ut ii accipiunt quibus epistulae per haec tempore molestae sunt