Epitaphium

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere


Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste, viator.
et mea scrutare pectore dicta tuo,
ut tua deque meis agnoscas fata figuris:
vertitur o species, ut mea, sique tua.
quod nunc es fueram, famosus in orbe, viator,
et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
delicias mundi casso sectabar amore,
nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
quapropter potius animam curare memento,
quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
me tenet hic requies: sic tua parva fiet.
cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro
quod mox esuriens pulvere vermis edet?
ut flores pereunt vento veniente minaci,
sic tua namque, caro, gloria tota perit.
tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis huius
et dic: 'da veniam, Christe, tuo famulo.'
obsecro, nulla manus violet pia iura sepulcri,
personet angelica donec ab arce tuba:
'qui iaces in tumulo, terrae de pulvere surge,
magnus adest iudex milibus innumeris.'
Alchuine nomen erat sophiam mihi semper amanti,
pro quo funde preces mente, legens titulum.
Hic requiescit beatae memoriae domnus Alchuinus abba, qui obiit in pace XIV.
Kal. Iunias. Quando legeritis, o vos omnes, orate pro eo et dicite, 'Requiem
aeternam donet ei dominus.' Amen.