Epitaphium Cretcovii

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Epitaphium Cretcovii


Hic te, Cretcovii, mors et tua fata manebant,
Cum terras omnes et cum maria omnia circum
Lustrares, nullo defessus membra labore.
Te rapidus Ganges, gelidaeque Borysthensis undae,
Te Tagus et Rhenus, te ripa binominis Istri,
Et septem gemini noverunt ostia Nili.
Nunc concessisti magnum visurus Olympum
Aethereasque domos, ubi diis immistus inanes
Et curas et spes hominum lamentaque rides.