Epitaphium Doralices

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Epitaphium Doralices


Doralicem mecum silvae lugete peremptam,
Lugete et fontes, et maestis flumina ripis.
Nunc horti plantaeque arescite, nunc hyacinti
Liliaque expirate, puellarum interiit flos
Nymphae Sarmatides, periit flos vester et orbis
Deliciae Arctoi, lugubrem scindite vestem
Et fletu humectate genas et ponite crinem.
Doralice periit cum qua veneresque, iocique
Et fidium cantus, et Slavica mortua Musa est.
    Dicite Pegasides funestum dicite carmen.
Illa assueta tua spaciari, Vistula, ripa
Et tibi serta dare, et placidis colludere Nymphis.
Doralice ambustum Stygio lavit amne capillum
Persephonaeque comes per valles Ditis opacas
Ingratos frutices et amara absinthia carpit.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Non Itys est Philomela tibi, aut tibi flendus hirundo.
Fletus Itys satis est tot saecula; damna nova adsunt
Doralice sublata. Illam infelice querela
Flebilibusque modis noctes iterate diesque,
Perque omnes saltus, perque omnes dicite silvas.
Doralice periit vocem vaga repetat Echo.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Phoebei lugete cygni, lugete cicadae
Et genus omne avium, quorum concentibus aer
Mulcetur, valles imae lugete feraeque.
Os illud vocale, os stillans dulcia mella
Defecit subito et vocem non amplius edit,
Vocem cygneam, vocem tibi Sappho Pieri
Non concessuram concessuramve Corinnae.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Doralice extincta lacrimas fudere tepentes
Naiades tristique ulularunt voce Napeae.
Flevit et ipsa Venus, flevit cum matre Cupido
Extinxitque facem, pharetramque abiecit et arcum.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Quo fato fit, uti pulcherrima et optima quaeque
Ante diem pereant, cum deterioribus aetas
Contingat longa atque annis attrita senectus?
Doralice prima decessit rapta iuventa,
Doralice forma praestans donisque Diones.
Sima autem Phillis inflatoque horrida labro
Vivit et ingratos iuvenum venatur amores.
Sane equidem vivat. Veneris plus mortua certe
Doralice retinet, quam vita sospite Phillis.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Heu quam formosa apparet vel mortua! Credas
Ludo defessam dulcem captare quietem,
Usque adeo exanimi vernans rosa perstat in ore.
Expergiscere Doralice, expergiscere pulchra
Doralice, aequales uno omnes te ore requirunt.
Nec sine te implicuisse manus alternave curant
Carmina concinuisse, pedemve inferre choreis.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Nequicquam instamus, dura devicta quiete
Doralice aeterno demisit lumina somno.
Nec nostras audit voces curatve choreas
Obscuris inserta choris et tristibus umbris.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Crudelis Pluto falcem Cerealis acutam
Non nisi maturis immittit messor aristis.
Poma neque arboribus lactentia decutit unquam
Agricola, aut crudas decerpit vitibus uvas,
Sed manet autumnum, quo persultante per agros
Poma ultro casura et coctas solibus uvas
Tum demum legit, et venturum servat in annum.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Tu pueros primaque aufers aetate puellas,
Nec sinis annorum iustam contingere metam
Immanis; quasi vero homini sit vivere longo
Tempore concessum, aut cuiquam vitare liceret
Duras Parcarum leges tuaque horrida iura.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Vile apium, viles malvae iuncique palustres
Cum defecerunt, venientem rursus in annum
E terra erumpunt rursusque illaesa virescunt.
Nos praestans natura, quibus genus ab Iove summo,
Cum simul in nigram Ditis concessimus aulam,
Aethereas nunquam posthac revocamur ad oras.
Nunc quoque Doralice lacrimis te flemus amaris,
Mox lugendi aliis ipsi quoque cum fera vitam
Abstulerit Clotho volucresque abruperit annos.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen,
Sic est Doralice iam fato urgente locuta
Et moritura statim: “Moriarne, o Iuppiter, inquit,
Tam cito fatalisque mihi iam ducitur hora?
Et moriar sane. Te, furva Proserpina, testor
Me non invitam nigrae concedere morti
Invitamve Erebi coecas descendere ad umbras.
Maternis angor lacrimis fletuque perenni,
Quae nata amissa luctu tabescit inani
Et mecum infelix Stygias parat ire per undas,
Invita Lachesi, et fatali stamine salvo.
Parce tibi o mater, parce o dulcissima mater,
Quam superesse dii voluere et ducere vitam.
Atque utinam tibi det quos nobis abstulit annos
Parca tuaque simul nostraque aetate senescas.
Iamque vale, me fata vocant, Aviprate vale et tu,
Et nostri memorem conserva in pectore curam
Qui si nunc adsis, sed ego Diis supplico surdis”.
Haec vox extrema et morientis verba fuere.
    Dicite Pegasides, funestum dicite carmen.
Heu Aviprate, tui nec in ipsa frigida morte
Doralice oblita est, at tu quo lentus in orbe
Erres, incertum est. Nec dum tua vulnera sentis
Infelix, sed ubi subitas hic nuncius aures
Perculerit, quantos luctus lacrimasque ciebis,
Crudeles Divos accusansque impia fata.
Necquicquam; neque enim Plutonem flectere quibis
Doralicemve tuam pallentibus eripere umbris,
Non si praecipitem venias vitalis ad orcum
Threicioque fidem modereris blandius Orpheo.