Expositio in Boethii librum "De bonorum hebdomade"

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio in Boethii librum "De bonorum hebdomade"
Commentarium in Boethium
Saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

PROLOGUS

[1] Quod Graece "philosophia" Latine "amor sapientiae" dicitur. Cuius quidem tota species philosophis, id est amatoribus sapientiae, placet sed non cuilibet totam ostendunt. Attendunt enim in ipso, quo sunt, id est hominum genere plurimos qui tanquam bruta animalia sese totos sensibus aut imaginationibus dedunt: multos uero qui primo quasi rationis motu ad ea quae praeter sensus et imaginationes concipi debent, contendunt.

[2] Illos ergo philosophi omnino contemnunt. Hos autem quibusdam elementis et quasi nutibus exteriorum significationum erudiunt. Et hii quidem hac disciplina quae Graece dicitur "schola" significationibus acceptis fari gestiunt. Sed quoniam id praeter dicendi rationes attemptant, saepe in errores labuntur: saepe aut incongrua aut imperfecta aut superabundanti oratione balbutiunt. Quorum aliquos uel negligentiae torpor uel ingenii hebetudo in his quibus consueuerunt, exteriorum significationum detinent elementis.

[3] Alios uero ad ipsam rerum ueritatem, quam ultra significationes mentis acies naturaliter sentit, eiusdem ueritatis cupiditas trahit. Hos quoque philosophi propriis sibique conuenientibus officiis destinant.

[4] Nam hebetes illos inculto et ut ita dicatur rusticano sermone quo sensus magis quam euoluatur inuoluitur, semper laborare permittunt. Spectabilem uero sapientiae formam illis nequaquam expositione prostituunt.

[5] Alios uero ad ipsam quadam quae uocatur "rationum uia" dirigunt. Non tamen ad eam aeque omnes admittunt. Plures enim -- communibus et quae omnibus notae sunt rationibus tamquam publica uia currentes -- ad imaginem eius, quae in naturalium concretionibus quodammodo adumbratur, adducunt.

[6] Multos uero his naturalium speculis assuetos ad ea quae a concretionibus altior disciplina -- quae Graece dicitur "mathesis" -- abstrahit, uocant ut ibi rerum naturam et proprietatem ac per hoc sapientiae speciem, quae in huiusmodi magis resultat, purius comprehendant.

[7] Paucos uero quos intensiore studio uident attentos et mentis acie perspicaciores nec tam laudis proprie leuitate subuehi quam ueritatis ipsius specie trahi -- uere dignos quibus sapientiae dignitas exaratur -- in quoddam quasi diuersorium extra publicam rationalium uiam et theoremata siue anxiomata, hoc est speculationes siue dignitates, disciplinalium ducunt ubi quodam quasi sinu secreti sapientiae ipsius quandam prae caeteris dignitatem illis ostendunt.

[8] Hanc igitur illi pauci ea ui mentis, quae "intellectus" uocatur, diu multumque in omni rerum genere -- uidelicet et in naturalibus et in mathematicis et maxime in theologicis -- intuentes mirantur eius rationes ab aliorum rationibus esse diuersas nec, quibus explicari possint, cognatos esse sermones et, si quando proportione rationis alicuius ad eam ab aliis contingat immo necesse sit uerba transsumi, inextricabiles admodum quaestiones praestare.

[9] Haec igitur sunt sapientiae in qualibet facultate sed maxime in theologica paucis nota secreta, quorum quia gloria dignitatis summorum etiam philosophorum trahit admirationem, ab ipsis "paradoxa" uocantur. Et quia praestant quaestiones quando translatis dictionibus proponuntur, "emblemata" uel "enigmata", hoc est propositiones, dicuntur.

[10] Quoniam uero haec altior intelligentia percipit, per excellentiam "hebdomades", hoc est conceptiones, nominantur: utique longe diuersae ab illis conceptionibus quae "enthymemata" appellantur. Est enim quoddam argumentationis genus quo ante conclusionem logos cum logo id est sermo cum sermone, assumptio scilicet cum propositione, coniungitur. Ideoque tota illa oratio syllogismus id est conlocutio dicitur.

[11] Est uero aliud argumentationis genus quo ante conclusionem aliquid quidem dicitur sed aliud, quod similiter dictione exponendum erat, in anima absque dictione tenetur: ut "Est homo, igitur est animal". Hic enim ex eo quod dictum est "Est homo" et ex eo quod absque dictione cogitatur -- scilicet homo naturaliter esse animal -- conclusum est "est animal". Idcirco tota oratio ab illa parte antecedentis, quae sine expositione tenetur in anima, "enthymema" uocatur.

[12] Sunt et alia enthymemata quae aut iuxta qualitatem summarum oratoriarum aliquid menti relinquunt -- ut "mater diligit" -- aut in conclusione, aliquo sub interrogatione posito, contrarium intelligi uolunt -- ut "Quod scis prodest et quod nescis non obest"?

[13] Sed nulla talibus conceptionibus dignitas inest. Non enim a ratione et consuetudine uulgaris etiam sermonis discedunt. Eoque magis illas in mente tenet orator quod superfluum apud se iudicat eas omnibus notas oratione proponi.

[14] Quae uero "hebdomades" appellantur, a sensu simplicium omnino procul sunt. Et qui in plurimis studuerunt et sophisticis etiam exercitationibus probati paruerunt, earum miraculo commouentur: et, sicut praedictum est, ad ipsarum contemplationem nonnisi paucos eosque ualde probatos admittunt.

[15] Huiusmodi multas prae mente Boethius, sapientiae amator, habebat et Iohanni romano diacono diu pulsanti dignoque cui aliquando aperiretur, qualiter poterat in naturali ideoque composito fabricatoque sermone aliquas exerebat.

[16] Inter quas una erat qua dicebatur: ea, quae sunt, esse bona in eo quod sunt cum tamen non sint substantialia bona.

[17] Quam admiratione quidem uenerabatur Iohannes. Sed a ueritate sensus illius quarundam rationum -- qui uidebatur in ea -- conflictus eiusdem intelligentiam excludebat. Hunc ergo conflictum rogatus ab eo Boethius primum illi proposuit: et ea, quae sunt, non modo in eo quod sunt uerum etiam nullo modo esse bona quarundam fantasiis rationum conclusit. Deinde totam huius enigmatis nubem diuisione decussit et sic ad hebdomadis, hoc est conceptionis, diuinitatem intelligentiam eius admisit.

[Expositio]


[1] POSTULAS UT EX HEBDOMADIBUS NOSTRIS EIUS QUAESTIONIS OBSCURITATEM QUAE CONTINET MODUM QUO SUBSTANTIAE IN EO QUOD SINT BONAE SINT, CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA, DIGERAM ET PAULO EUIDENTIUS MONSTREM; IDQUE EO DICIS ESSE FACIENDUM, QUOD NON SIT OMNIBUS NOTUM ITER HUIUSMODI SCRIPTIONUM. TUUS VERO TESTIS IPSE SUM QUAM HAEC VIVACITER FUERIS ANTE COMPLEXUS. HEBDOMADAS VERO EGO MIHI IPSE COMMENTOR POTIUSQUE AD MEMORIAM MEAM SPECULATA CONSERUO QUAM CUIQUAM PARTICIPO QUORUM LASCIVIA AC PETULANTIA NIHIL A IOCO RISUQUE PATITUR ESSE SEIUNCTUM. PROHINC TU NE SIS OBSCURITATIBUS BREUITATIS ADUERSUS, QUAE CUM SINT ARCANI FIDA CUSTODIA TUM ID HABENT COMMODI, QUOD CUM HIS SOLIS QUI DIGNI SUNT CONLOQUUNTUR.

Quid Iohannes diaconus petat et quid se facturum super hoc Boethius spondeat, tamquam breui prologo quo attentionem eius, quae in formando soluendoque emblemate magis erat necessaria, moueat praemittit et ait:

[2] POSTULAS quasi rem a nobis tuae amicitiae debitam UT unam EX HEBDOMADIBUS NOSTRIS uidelicet OBSCURITATEM QUAESTIONIS EIUS QUAE CONTINET MODUM QUO scilicet SUBSTANTIAE id est quae in naturalibus res subsistentes dicuntur, BONAE SINT IN EO QUOD SINT, CUM NON SINT SUBSTANTIALIA BONA -- hoc est: cum bonitas ipsa non sit eorum, de quibus praedicatur, subsistentium esse -- DIGERAM quod est ET PAULO EUIDENTIUS hoc est aliquatenus euidenter MONSTREM: uidelicet quibus argumentis affirmatio quibusque negatio probari posse uideatur et, quo multiplicitatis loco diuiso uere scientiae error cedat, exponam.

[3] DICISQUE ID ESSE FACIENDUM id est quaestionis huius obscuritatem ita esse digerendam idEO QUOD NON OMNIBUS NOTUM SIT ITER HUIUSMODI SCRIPTIONUM. Id est: non multi sunt qui de huiusmodi scribere consueuerint aut etiam scribendi nouerint rationem. Nam etsi hos, quos "graues locos" uocabant, suis quandoque orationibus inseruerint, ut Socrates et Cato et alii multi, minime tamen his tractandis operam dabant.

[4] Quod VERO hoc SCRIPTIONUM ITER paucis notum sit, et te uere attendisse et etiam -- ne usu communi, si scilicet a pluribus huiusmodi tractarentur, uilescerent -- tibi ualde placuisse, ex epistola tua ad me, ut de hac scriberem quaestione, directa comperi.

[5] Nam ex his quae in ea legi ego IPSE SUM TUUS TESTIS QUAM VIVACITER, ANTEhac FUERIS COMPLEXUS id est tibi placuerint HAEC: scilicet paucis, sicut dictum est, notum esse ITER HUIUSMODI SCRIPTIONUM. Et tu quidem de praedicta hebdomade digerenda sic POSTULAS.

[6] EGO VERO IPSE et hanc et alias HEBDOMADES COMMENTOR quidem id est in mente frequenter comminiscor. Sed hoc MIHI tantum. Quod est: SPECULATAQUE CONSERUO AD MEMORIAM MEAM POTIUS QUAM PARTICIPO id est communico CUIQUAM illorum QUORUM LASCIVIA interior AC exterior PETULANTIA NIHIL PATITUR ESSE CONIUNCTUM id est perfectum in se et aliis congruum quod Graeci dicunt "harmonicum".

[7] Quod utique prouenit non ab animi ratione sed a IOCO lasciuiae RISUQUE petulantiae suae. Tales namque sua tantum inuenta solent laudare, caeterorum uero uituperare et tanquam nullius sint deridere. His ergo sapientiae secreta -- quoniam propter eos qui digni uidentur omnino tacere non possumus -- aliqua de locis multiplicitatis conformata specie ueri aut saltem aliqua uerhorum contractione obducimus.

[8] PROHINC TU, moneo, NE SIS ADUERSUS OBSCURITATIBUS BREUITATIS, id est quae ex breuitate contingere possunt. QUAE CUM SINT contra obliquos obtrectatorum morsus arcani fida custodia -- quod non mediocriter utile est -- TAMEN ID etiam COMMODI id est hoc commodum naturaliter HABENT QUOD CONLOQUUNTUR cum HIS SOLIS QUI, quatenus possunt conuenientium rationum uia uestigant et indeficientium studiorum impendio comparant conceptionum archana. Qui uere DIGNI SUNT intromitti ad ea.

[9] UT IGITUR IN MATHEMATICA FIERI SOLET CAETERISQUE ETIAM DISCIPLINIS, PRAEPOSUI TERMINOS REGULASQUE QUIBUS CUNCTA QUAE SEQUUNTUR EFFICIAM.

Quasi: Postulas ut digeram et euidentius monstrem obscuritatem quaestionis etc. UT IGITUR tuae satisfaciam postulationi, feci sic UT FIERI SOLET IN MATHEMATICA maxime disciplina id est arithmetica geometrica musica astronomica ET in CAETERIS ETIAM pluribus DISCIPLINIS ut in praedicamentis et analyticis in quibus quaedam secuturis tractatibus necessaria praeponuntur: uidelicet PRAEPOSUI TERMINOS REGULASQUE.

[10] Eosdem quos uocat "terminos" uocat etiam "regulas": sed regulas quidem quoniam locali similitudine multa continent: terminos uero quoniam ex eorum principiis demonstratio propositorum deducitur et eorundem postremis inductionibus tanquam finibus terminatur.

[11] Hos igitur siue terminos siue regulas praeposui QUIBUS EFFICIAM CUNCTA QUAE SEQUUUNTUR id est quibus et propositam hebdomadem adduci in dubitationem ostendam et multiplicitatis loco diuiso ipsam confirmem.

Prima regula:

[12] COMMUIS ANIMI CONCEPTIO EST ENUNTIATIO QUAM QUISQUE PROBAT AUDITAM. HARUM DUPLEX MODUS EST. NAM UNA ITA COMMUNIS EST UT OMNIUM SIT HOMINUM, VELUTI SI HANC PROPONAS: "SI DUOBUS AEQUALIBUS AEQUALIA AUFERAS, QUAE RELINQUUNTUR AEQUALIA ESSE" NULLUS ID INTELLEGENS NEGET. ALIA VERO EST DOCTORUM TANTUM, QUAE TAMEN EX TALIBUS COMMUNIBUS ANIMI CONCEPTIONIBUS VENIT, UT EST: "QUAE INCORPORALIA SUNT, IN LOCO NON ESSE" ET CAETERA; QUAE NON VULGUS SED DOCTI COMPROBANT.

Prima quam ponit regula omnium quae sequuntur immo omnium cuiuscumque facultatis sint, generalium sententiarum -- quas etiam hoc loco "conceptiones" uocat -- est locus. Ut enim de positiuis grammaticae facultatis regulis taceamus, certum est quod et qui uocantur "communes loci" rhetorum et "maxime propositiones" dialecticorum et "theoremata" geometrarum et "anxiomata" musicorum et "generales sententiae" ethicorum seu philosophorum continentur uniuersalitate huius regulae qua dicitur:

    COMMUNIS ANIMI CONCEPTIO EST ENUNTIATIO QUAM QUISQUE PROBAT
    AUDITAM.

[13] Non unius tantum sed "communis animi" id est multorum animorum uocat eam de qua nunc loquitur conceptionem quoniam, scilicet quae infinitarum singularium concessarum seu dubiarum localis est ratio, plurimis uel natura uel opifice logica adeo notam esse conuenit ut, cum ad aliquid confirmandum adducetur, testimonio probationis non egeat.

[14] Unde et alibi "indemonstrabilis" et "per se nota" dicitur et hic "enuntiatio quam quisque probat auditam". Ideo namque aut caeteris inuentis saepe interseritur aut orationibus: iam perfectis atque terminatis exponitur quoniam uel naturaliter uel ex logica disciplina illis, cum quibus sermo conseritur, est omnino indubia.

[15] Nec te moueat quod conceptio dicitur "enuntiatio" aut si etiam e conuerso enuntiatio dicatur "conceptio" quoniam et quod concipimus a enuntiamus et quod enuntiamus concipimus.

[16] HARUM autem, quae ita communis animi dicuntur, conceptionum DUPLEX EST MODUS. NAM UNA ITA COMMUNIS animi EST UT OMNIUM HOMINUM SIT id est ut omnes homines hanc naturaliter nouerint VELUTI SI HANC conceptionem geometricam PROPONAS qua dicitur: SI DUOBUS EQUALIBUS EQUALIA AUFERAS, QUAE RELINQUUNTUR EQUALIA ESSE NULLUS INTELLIGENS id est nullus sane mentis homo ID NEGET. Omnes enim etiam praeter logicam disciplinam id uerum esse naturaliter cognoscunt.

[17] ALIA VERO ita communis animi est quod non omnium hominumsed DOCTORUM TANTUMMODO EST. QUAE TAMEN VENIT EX TALIBUS CONCEPTIONIBLS quae, qualiter praedictum est, COMMUNIS sunt ANIMI UT EST haec: QUAE INCORPORALIA SUNT, IN LOCO NON ESSE. Haec enim non quidem eius, quae dicitur "logice rationis", uniuersalitate locus est sed -- ex logice loco ueniens -- naturalis.

[18] Est namque dialecticorum omnibus nota topice generalis: "Quod soli alicui proprium est, id sine eo esse non potest" ut color, quia soli corpori accidit, nonnisi in corpore est. Ex huius igitur loci uniuersalitate omnibus etiam hominibus naturaliter cognita uenit haec conceptio siue enuntiatio naturalis qua dicitur: QUAE INCORPORALIA SUNT, IN LOCO NON ESSE.

[19] Locus enim -- et quo locale et quo locatum aliquid uere intelligitur -- solis corporibus accidit. Solidi namque interualli circumscriptio, quae in genere quantitatum "locus" uocatur, in solis corporibus est.

[20] Itaque et ille locus, qui ex quadam interuallarium ad se inuicem ordinabili collatione "collocatio" nominatur, tantum corporum est secundum quam generaliter quidem "locata" specialiter uero "intra et extra ultra et citra subter et supra" et huiusmodi corpora ipsa sola recte dicuntur.

[21] Et haec quidem collocatio uniuersis mundane machine partibus conuenit. Ipsa uero secundum se totam utique localis est quoniam interuallaris eius protensio suis quibusdam terminis retinetur quod est circumscribitur.

[22] Quia tamen praeter ipsam non est aliud corpus, nec extra nec intra nec ultra nec citra nec subter nec supra nec iuxta nec circa aliquid esse nec huiusmodi aliqua praedicamenta recipere ideoque nec secundum se totam locata esse potest. Atque in hoc cum incorporalibus conuenit quae, quia non sunt localia, nequaquam locata intelligi possunt.

[23] Sed, sicut dictum est, quamuis illa maxima propositio et topice generalis, ex qua naturalis haec uenit et in qua cum infinitis aliis continetur, omnibus etiam naturaliter nota sit, haec tamen quae inde uenit tantummodo doctorum dicitur esse.

[24] Recte utique. Caeteri namque usu uerborum, qui saepe ex aliqua causa extenditur ultra naturam, decepti ex eodem sensu dictum accipiunt: "Anima est intra corpus animalis et extra corpus lapidis" et "linea sita in corpore et extra animam est" et huiusmodi, ex quo sensu corpus aliquod intra uel extra aliud corpus est, audiunt.

[25] Docti uero, quos una facies diuersarum dictionum non decipit, sensus ipsos qui sub eadem dicendi qualitate diuersi sunt diuidunt. Ideoque quod aliis minime uidetur cognoscunt.

[26] Haec est igitur communis animi illa conceptio siue enuntiatio, quae doctorum tantummodo est, ET caetera HUIUSMODI QUAE NON VULGUS COMPROBANT SED multo usu diuersarum disciplinarum et tam exemplis quam regulis DOCTI.

Secunda regula:

    DIVERSUM EST ESSE ET ID QUOD EST; IPSUM ENIM ESSE NONDUM EST, AT
    VERO QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA EST ATQUE CONSISTIT.

[27] Hic commemorandum uidetur quod diuersorum philosophorum in diuersis facultatibus usu diuerso "esse" et "esse aliquid" multipliciter dicuntur. Nam in theologica, diuina essentia -- quam de Deo praedicamus cum dicimus "Deus est" -- omnium creatorum dicitur esse. Cum enim dicimus "corpus est" uel "homo est" uel huiusmodi, theologici hoc esse dictum intelligunt quadam extrinseca denominatione ab essentia sui principii.

[28] Non enim dicunt corporalitate corpus esse sed esse aliquid: nec humanitate hominem esse sed esse aliquid. Et similiter unumquodque subsistens essentia sui principii praedicant non esse aliquid sed esse: illa uero, quae in ipso creata est, subsistentia non esse sed esse aliquid. Et ad eundem modum: quicquid operante summo principio est, eadem principali et increata essentia dicunt esse, suo uero quolibet genere aliquid esse.

[29] Illorum uero philosophorum, quibus suae facultatis genera sunt sola illa quae ex principio esse ceperunt, alii quaelibet illa orationum suarum themata id est materias, de quibus loquuntur, eodem quo dicunt esse dicunt etiam esse aliquid. Unde etiam hoc uerbum "est" dicunt de omnibus aequiuoce praedicari.

[30] Alii uero diuidunt. Et ea quae subsistunt dicunt esse subsistentiis et esse aliquid his quae subsistentias comitantur: interuallaribus scilicet mensuris et qualitatibus.

[31] Caeteris uero septem generum praedicamentis eadem subsistentia nec esse nec aliquid esse concedunt. Similiter et nullum illorum quae abstractio mathematica ab his, de quibus praedicantur, diuidit uel esse uel aliquid esse consentiunt.

[32] Ergo cum dicitur: DIVERSUM EST ESSE ET ID QUOD EST, secundum theologicos quidem intelligitur "esse" id quod est principium: "id quod est" uero illud quod est ex principio.

[33] Sed secundum alios philosophos "esse" subsistentium sole illorum, quae praedicantur, subsistentiae: "quae uero sunt" ea tantum quae illas in se habendo subsistunt. Sic ergo et secundum theologicos et secundum alios philosophos recte potest dici: "Diuersum est esse et id quod est".

[34] Sed et hanc regulam et caeteras quae sequuntur, praeter septimam, tam usu theologicorum quam aliorum philosophorum hoc loco accipi debere sequentia nos docebunt. Nos tamen omnes, praeter illam septimam, ut significantius demonstrentur, in naturalibus exemplabimus.

[35] Ait ergo: DIVERSUM EST ESSE id est subsistentia, quae est in subsistente, ET ID QUOD EST id est subsistens in quo est subsistentia: ut corporalitas et corpus, humanitas et homo.

[36] Vere. IPSUM ENIM quod per abstractionem quodammodo ab illo, in quo est, intellectus separat, ESSE NONDUM EST. Non ait "non est" sed "nondum est". Dum enim ipsam illam simplicem puramque formam ut in se ipsa est intuemur -- quod est eam aliter quam sit attendere -- quodammodo non est eo quod non, qualiter attenditur, est. Etsi enim abstractim attenditur, est tamen inabstracta.

[37] AT VERO id QUOD EST, ACCEPTA in se FORMA ESSENDI id est ea, quam _ abstractim intellectus concipit, subsistentia -- quae acceptio dicitur "generatio" -- EST ATQUE materiae, quae Graece *hyle* dicitur, formaeque huius, quae Graece *ousiosis* uocatur, concursu -- opifice illa forma, quae nominatur *ousia*, iuxta exemplar illius, quae dicitur *idea*, *ikon* -- hoc est illius exemplaris exemplum et imago -- CONSISTIT: ut corpus eo quod ut esse corporalitatem habet est corpus et homo eo quod humanitatem.

Tertia regula:

    QUOD EST PARTICIPARE ALIQUO POTEST, SED IPSUM ESSE NULLO MODO
    ALIQUO PARTICIPAT. FIT ENIM PARTICIPATIO CUM ALIQUID IAM EST; EST
    AUTEM ALIQUID, CUM ESSE SUSCEPERIT.

[38] Sensus: Id QUOD EST hoc est subsistens quod ea, quam in se habet, subsistentia est POTEST PARTICIPARE ALIQUO id est cum ipsa subsistentia aliquid aliud, quod ad potentiam subsistentiae illius pertineat, in se potest habere: ut corpus, quod corporalitate quam in se habet est, cum ea colorem etiam et lineam et diuersorum generum qualitates et quantitates alias ad corporalitatis potentiam pertinentes, quibus ipsum quale et quantum est, in se habet.

[39] SED IPSUM ESSE id est subsistentia, quae inest subsistenti, NULLO MODO, PARTICIPAT ALIQUO. Quippe quod in se non habet esse, quo sit, nullo modo cum esse potest habere in se quo quale uel quantum sit.

[40] Esse namque subsistentia est, non substantia. Itaque cum esse non possit in se habere, quo sit, nec participatione aliud aliquid in se habebit.

[41] Vere. CUM ENIM ALIQUID id est subsistens IAM EST aliqua subsistentia, tunc FIT alterius naturae ad illius subsistentiae potentiam pertinentis PARTICIPATIO qua subsistens ipsum quale uel quantum fit.

[42] Est enim in his quae praedicantur quidam ordo -- non temporis, sed rationis -- quo naturaliter id quod est esse praecedit et quod proprietatis cuiusdam ratione illi addictum est sequitur. Ac per hoc cum iam aliquid est, deinde, quo cum esse suo participet, quaeritur. EST AUTEM illud ALIQUID CUM, sicut in secunda regula dictum est, ESSE hoc est essendi formam SUSCEPERIT.

Quarta regula:

    ID QUOD EST HABERE ALIQUID PRAETERQUAM QUOD IPSUM EST POTEST;
    IPSUM VERO ESSE NIHIL ALIUD PRAETER SE HABET ADMIXTUM.

[43] Haec regula quodammodo praecedentis sensum explanat. Ideo namque id, quod est, participare aliquo dictum est quoniam ID ipsum, QUOD EST, POTEST HABERE ALIQUID PRAETERQUAM illud sit QUOD IPSUM, quod est, EST, id est praeter quam sit esse quo ipsum est: ut corpus praeter corporalitatem cum ipsa, qua est, corporalitate habet colorem.

[44] IPSUM VERO ESSE idcirco nullo modo aliquo participat quoniam NIHIL ALIUD PRAETER SE HABET cum eo, quo forte fingatur esse, in sese ADMIXTUM.

Quinta regula:

    DIVERSUM EST TANTUM ESSE ALIQUID ET ESSE ALIQUID IN EO QUOD EST;
    ILLIC ENIM ACCIDENS HIC SUBSTANTIA SIGNIFICATUR.

[45] Sicut praediximus: ea, quae subsistunt, quidam philosophorum dicunt "esse" solis subsistentiis et "esse aliquid" quibusdam quae alia sunt a subsistentiis: uidelicet solis accidentibus. Secundum hunc usum hoc loco solum subsistens solis accidentibus "esse aliquid" dicitur.

[46] Dicimus etiam quoniam id, quod est aliquid, quandoque dicitur "esse aliquid in eo quod est" -- et hoc quoque duobus modis -- quandoque uero ita simpliciter "esse aliquid" quod nullo modo in eo quod est.

[47] Verbi gratia: aliquod opus et aereum dicitur et humanum et triangulum. Sed aereum atque humanum "in eo quod est" -- diuersa tamen ratione -- triangulum uero nulla ratione in eo quod est sed "tantum" triangulum.

[48] Et aereum quidem dicitur "esse in eo quod est" quoniam eo ipso quo est -- suo scilicet genere -- dicitur aereum. Humanum uero dicitur "esse in eo quod est" non quidem quoniam sit humanum genere, quo ipsum est, sed quoniam hoc, quod ipsum opus esse ereum praedicatur, ideo humanum est quia auctor eius uere "in eo quod est" id est genere proprio humanus est: siquidem ministro ac per hoc quodammodo auctore homine accessit lapidi calor quo solutus est et ita es factus est.

[49] Triangulum uero idem utique opus dicitur sed nulla ratione "in eo quod est". Neque enim quod est triangulum eo ipso, quo est id est genere suo, est triangulum. Neque uero ideo quod esse illius -- id scilicet quo ipsum opus est dicatur triangulum eo quod auctor eius id est homo sit triangulus. Ideoque sola accidente figura, quae scilicet nec operis nec auctoris est esse, triangulum dicitur.

[50] Unde manifestum est quod DIVERSUM EST ESSE ALIQUID TANTUM id est cui, cum praedicatur "esse aliquid", non potest addi in eo quod est: ET ESSE ALIQUID IN EO QUOD EST id est cui, cum dicitur esse aliquid", potest addi "in eo quod est".

[51] Vere. ILLIC ENIM: id est cum de quolibet dicitur "est aliquid" ita quod non potest addi "in eo quod est" significatur esse ACCIDENS id quo ita "esse aliquid" dicitur: ut quod opus dicitur esse triangulum.

[52] HIC uero id est cum de quolibet dicitur "est aliquid" ita quod potest addi in eo quod est SIGNIFICATUR esse SUBSTANTIA, hoc est subsistentia, id quo ita "esse aliquid" dicitur: sed uel ipsius esse subsistentia quod proponitur esse aliquid -- ut "opus est aereum" -- uel illius esse subsistentia quo auctore est esse illius quod aliquid esse proponitur per quod tam esse illius quam illud ipsum eadem auctoris subsistentia esse aliquid affirmatur -- ut "opus est humanum".

Sexta regula:

    OMNE QUOD EST PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT; ALIO VERO
    PARTICIPAT UT ALIQUID SIT. AC PER HOC ID QUOD EST PARTICIPAT EO
    QUOD EST ESSE UT SIT; EST VERO UT PARTICIPET ALIO QUOLIBET.

[53] Supra in regula tertia qua dictum est QUOD EST PARTICIPARE ALIQUO POTEST participationem dicebat id quod est cum suo esse aliud habere quiddam. Unde in quarta aperte dicebat ID QUOD EST HABERE ALIQUID PRAETERQUAM QUOD IPSUM EST POTEST. In quo etiam et in eo quod in tertia clausula ponebat dicens EST AUTEM ALIQUID CUM ESSE SUSCEPERIT, et in fine secundae subiungens QUOD EST ACCEPTA ESSENDI FORMA EST, patenter ostendit quoniam habere ipsum esse participatio est.

[54] Utrumque igitur habitum -- uidelicet et quo habetur ipsum esse et quo aliud aliquid cum ipso ab uno solo id est ab eo quod est -- in hac sexta regula manifeste "participationem" appellat et ait:

[55] OMNE QUOD EST scilicet omne subsistens PARTICIPAT EO QUOD EST eius ESSE non quidem ut eo sit aliquid sed ad hoc tantum UT eo SIT. Cum eodem VERO idem subsistens quodam ALIO PARTICIPAT UT eo SIT ALIQUID.

[56] Sed illa participatio, qua eo quod est esse participat, natura prior est: altera uero posterior. Unde infert: AC PER HOC.

Quasi: quia uidelicet non potest esse aliquid nisi prius naturaliter sit, ID QUOD EST, sicut dictum est, PARTICIPAT EO QUOD EST ESSE UT SIT. EST VERO naturaliter prius UT deinde PARTICIPET ALIO QUOLIBET quo aliquid sit.

Septima regula:

    OMNE SIMPLEX ESSE SUUM ET ID QUOD EST UNUM HABET.

[57] Hoc in solis theologicis exemplari potest. Nam omnia naturalia non modo creata sed etiam concreta sunt.

Mathematica uero etsi nec re nec proportione dicuntur habere in se, quo sint uel aliquid sint, aliqua tamen eorum ex suae rationis partibus constant: ut illa, quae ex omnibus tam innatis quam extrinsecus affixis colligitur, primarum substantiarum plena proprietas et ea subsistentia specialis quae ex generali et eius potentiis constat.

Horum quoque et omnium aliorum, quae -- quoniam huiusmodi partes non habent -- "simplicia" uocantur, effectus est multiplex.

[58] Deus uero omnino est simplex. Nam etsi -- quoniam non habemus illi cognatos, quibus de ipso loquamur, sermones -- a naturalibus ad ipsum uerba transsumimus dicentes: "In Deo est essentia qua ipse est et potentia qua potens est et sapientia qua sapiens est" et huiusmodi, non tamen cogitamus ab essentia, qua illum esse praedicamus, potentiam aut sapientiam eius -- quibus quasi esse aliquid dicimus eum de quo omnino nec scimus nec scire possumus quid sit -- ulla ratione esse diuersam.

[59] Et tanta in illo est sub hac horum nominum diuersitate non dico rerum unio sed rei singularis et simplicis et indiuidue unitas ut de eo uere dicatur non modo "Deus est, Deus est potens, Deus est sapiens" uerum etiam "Deus est ipsa essentia, Deus est ipsa potentia, Deus est ipsa sapientia" et huiusmodi.

[60] Ipse enim solus quicquid est -- iuxta huiusmodi nominum diuersitatem ex unius muneris eius, quod est Spiritus sanctus, usu diuerso nostrorum -- uere est in eo quod est et ipsum quod est.

[61] Quicumque uero diuerso praedicti muneris usu uel potens uel sapiens uel huiusmodi est, est quidem hoc qualitercumque in eo quod est sed nullo modo est ipsum quod est. Pluribus enim est et pluribus aliquid est. Ipse uero eodem, quo est, aliquid est. Et est uere in eo quod est et uere id quod est.

[62] Ideoque recte dictum uidetur: OMNE SIMPLEX ESSE SUUM ET ID QUOD EST UNUM HABET. Id est: si quis de eo quod uere est simplex dicat "est et item dicat "est aliquid", nullus intelligere debet quod secunda oratione praedicauerit de ipso aliquid proprietate aliqua diuersum ab eo quod praedicauerat in prima.

[63] Ut: si uel de Patre uel de Filio eius uel de utrorumque Spiritu dicat quis 'est' ita "Pater est, Filius est, utrorumque Spiritus est" et postea de eodem Patre uel de eodem Filio uel de eodem amborum Spiritu dicat est aliquid" ita "Pater est potens, Filius est potens, Spiritus amborum est potens", nulla ratione intelligi debet aliud esse quo est et aliud esse quo potens est quoniam et Patri et Filio et amborum Spiritui idem omnino est et esse et potentem esse.

[64] Similiter illorum trium cuilibet idem est esse et sapientem esse. Iteln cuilibet illorum idem est esse et bonum esse et huiusmodi. Quod in non simplicibus -- quod sunt omnia quae creata subsistunt -- minime uerum est. Unde et

Octaua regula est:

    OMNI COMPOSITO ALIUD EST ESSE, ALIUD IPSUM EST.

[65] Duobus modis compositio accipitur. Unus est quo subsistens aliquod ex subsistentibus inter se diuersis et a quibus compositum ipsum aliud est dicitur esse compositum: ut homo qui ex carnibus atque ossibus uel ex corpore et spiritu compositus est. De quo composito non dubium est plurima praedicari.

[66] Nam et omne quo quidlibet componens est et quo aliquid est: et esse quod ex omni componentium esse et aliis quibusdam componitur quo et ipsum compositum subsistens est: et omne quo idem -- iuxta compositum esse -- aliquid est, de ipso homine praedicatur: ut "homo est carnes et ossa, est corpus et spiritus, est coloratus et intelligere potens, est homo et aptus ad ridendum" et huiusmodi plurima.

[67] Alius uero compositionis est modus quo non quidem subsistens ex subsistentibus -- nam quantum ad hoc simplex est -- sed et multis quorum unoquoque est: et multis quorum unoquoque aliquid est, eius constat proprietas: ut hominis spiritus qui -- unus et simplex quantum ad hoc quod non ex diuersis subsistentibus constat -- et multis subsistentiis est et multis earum accidentibus aliquid est ideoque compositus nec ipsum quod est.

Non enim in eo compositionem attendimus quoniam aliud est, quod est, aliud quo est.

[68] Nam si -- quemadmodum quod est unum tantum est ita quoque -- unum simplex tantum esset quo et esset et aliquid esset, nulla ratione compositum esset. Itaque quoniam alio est, alio aliquid est, etiamsi non ex diuersis subsistentibus constet, subsistens ipsum concretum atque compositum est.

[69] Quoniam ergo omne subsistens tale est, generaliter ait: OMNI COMPOSITO id est omni subsistenti ALIUD EST ESSE quo scilicet est. IPSUM uero EST ALIUD alio quodam quo scilicet aliquid est.

Nona regula:

    OMNIS DIVERSITAS DISCORS, SIMILITUDO VERO APPETENDA EST; ET QUOD
    APPETIT ALIUD, TALE IPSUM ESSE NATURALITER OSTENDITUR QUALE EST
    ILLUD HOC IPSUM QUOD APPETIT.

[70] Diuersitati identitas contraria est, similitudo uero repugnans. Idcirco quamuis, quibuscumque rationibus "idem" dicitur, eisdem "diuersum" quoque dicatur, tamen hoc loco in ea ratione in qua similitudo intelligitur diuersitatem intelligendam docuit cum -- praemisso quod OMNIS DIVERSITAS DISCORS -- non subiunxit: identitas uero sed potius SIMILITUDO VERO etc.

[71] Similitudo dicitur quaedam ex proportione contrariorum aut parium aut sub eandem rationem cadentium comparatio. De qua nihil ad praesentem locum.

[72] Est etiam alia ad hunc pertinens locum quae et proprius dicitur "similitudo" quae scilicet est quaedam unio diuersorum. "Unio" dico, non unitas: et "quedam", non quaelibet.

[73] Illam enim, quae uero nomine dicitur, unitatem sola naturae singularis proprietas facit. Quae natura quandoque in uno tantum est -- ut quaelibet illa qua supercaelestis spiritus aliquis unum aliquid est -- quandoque in multis quae, etsi non alterutrius, saltem alterius numero constat esse diuersa: ut quaelibet humani corporis natura quae non modo in corpore hominis uerum etiam in ipso qui ex corpore constat, uidelicet in homine, esse dicitur et de ipso homine praedicatur cum tamen corpus hominis atque homo non et corporis et hominis sed tantummodo hominis numero differant.

[74] Non enim corpus hominis est naturae suae proprietate aliud unum quam homo. Sed homo multarum naturarum suarum proprietatibus est aliud unum quam hominis corpus. Unde homo et corpus, ex quo ipse constat, non sibi unita sed uere unum atque idem dicuntur. Non tamen quod corpus illud omnino sit idem quod homo: sed quod homo idem omnino quod corpus illud est.

[75] Unio uero semper illorum est quae diuersa sunt utriusque numero. Sed haec est modis ex diuersitate rationum diuersis.

Aliter namque sibi unita dicuntur materia atque forma ut quodam rationali habitu unum subsistens sit: aliter pars et pars ut, quod constat ex eis, naturali aut rationali habitu unum totum sit aut aliarum rationum consortiis: ut, in ciuilibus, aut linguae aut ritus aut legis aut loci aut affectus unius consortio dicantur multi "una gens unus populus unus conuentus unum cor" et huiusmodi. De quibus omnibus nihil ad praesentem locum.

[76] Sed est quaedam alterutrius numero diuersorum unio quam conformitatis ratio facit. Quae ad praesentem pertinet locum.

Haec unio "similitudo" uocatur. Et est uel secundum naturam uel secundum quaedam extrinseca. Secundum naturam uero dupliciter: aut enim secundum propositae naturae plenitudinem -- et dicitur "substantialis similitudo" qualiter album albo simile est et homo homini -- aut secundum propositae naturae partes aliquas -- et uocatur "imaginaria similitudo" qualiter humana pictura uero homini dicitur similis.

Illa uero, quae est secundum extrinseca, dicitur "imitatio" qualiter artifex aliquis alii artifici uel homo Deo iuxta uoluntatem eius aliquid faciendo dicitur similis.

[77] Itaque contra hanc, quae est similitudinis, unionem dissimilitudinis diuersitatem uolens intelligi ait: OMNIS DIVERSITAS dissimilitudinis est DISCORS. Sese etenim quodammodo abhorrent fugiuntque contraria.

[78] Unde et in mundana spera ignis, qui est acutus subtilis et mobilis, est supremus. Terra uero est extrema quae est obtusa corpulenta et immobilis.

[79] SIMILITUDO VERO APPETENDA EST immo appetitur. Unde et in eadem mundana spera aer et aqua ita sunt media quod igni aer quam; aqua similior quoniam similiter subtilis et mobilis illi propinquior est. Sic et terre aqua loco quam aer est uicinior quoniam ipsa quoque similitudine est illi quam aer coniunctior.

[80] Inde est quod, si quis supra ignem terram locare laboret, propria alterutrius ponderositate et ignem sursum leuitas subuehit et terram deorsum grauitas sidit. Similiter et de sub aqua uel terra inuento meatu sua ponderositate aer exploditur et ad ignem usque contendens sub ipso retinetur. Et aqua super aerem uel ignem posita propria similiter ponderositate iusum uersus usque ad terram liquitur ibique retenta super ipsam locatur.

[81] Fugit enim unumquodque, quicquid in genere suo dissimilitudine a se diuersum est. Accedit uero ad id quod qualicumque similitudine sibi conforme est. Et e conuerso qualitercumque conforme est quod accedit. Unde subdit: ET QUOD APPETIT ALIUD, eo ipso quod appetit, OSTENDITUR IPSUM ESSE NATURALITER TALE aliqua superius diuersarum similitudinum specie QUALE EST HOC IPSUM: uidelicet ILLUD aliud QUOD APPETIT.

[82] SUFFICIUNT IGITUR QUAE PRAEMISIMUS; A PRUDENTE VERO RATIONIS INTERPRETE SUIS UNUMQUODQUE APTABITUR ARGUMENTIS.

Regulas siue terminos, quibus ea quae sequuntur efficiat, huc usque proposuit. Quibus quoniam et propositam hebdomadem in dubitationem adducere et quod de illa sentit se posse confirmare non dubitat, ait: SUFFICIUNT IGITUR ad ea quae sequuntur efficienda haec QUAE PRAEMISIMUS.

Quae tamen quibus secuturae demonstrationis siue inuentis siue conclusionibus possint aptari, ego propter illos quorum petulantia nihil patitur esse coniunctum, studens obscuritatibus breuitatis, minime notaui ut dicerem hoc uel illud ex huius uel illius regulae ratione constare.

[83] A PRUDENTE VERO INTERPRETE RATIONIS qui scilicet ex ipsis inuentis et forma ratiocinationis locos ipsos rationales, a quibus haec sunt deducta, prudenter animaduertit, UNUMQUODQUE praedictorum SUIS APTABITUR ARGUMENTIS id est ad quam earum, quae praedictae sunt, regularum illud uel illud pertineat, assignabitur.

[84] QUAESTIO VERO HUIUSMODI EST. EA QUAE SUNT BONA SUNT; TENET ENIM COMMUNIS SENTENTIA DOCTORUM OMNE QUOD EST AD BONUM TENDERE, OMNE AUTEM TENDIT AD SIMILE. QUAE IGITUR AD BONUM TENDUNT BONA IPSA SUNT.

Demonstraturus quod ea quae sunt in eo quod sunt, bona sunt cum non sint substantialia bona prius quaerit: ea quae sunt an bona sint an non.

Quae quaestio ut non conficto nomine et sola praeter rationis ueritatem forma, qualiter a sophistis fieri solet, nuncupari "quaestio" uideatur, ex utriusque partis suae -- prout uidetur -- firmamentis eam in dubitationem adducit.

[85] Et primum probat illam partem qua dicitur: "ea quae sunt, bona sunt". Deinde illam qua dicitur: "ea quae sunt, bona non sunt". Et sic, occasione soluendae quaestionis istius, occultum propositae hebdomadis sensum qualiter a sapiente percipi possit exponit.

[86] Ostendit enim non modo esse bona ea quae sunt uerum etiam qualiter bona sunt. In quo non esse quidem substantialia bona et tamen in eo, quod sunt, esse bona definit.

[87] Ait ergo: QUAESTIO VERO hebdomadis HUIUSMODI EST id est per hanc quaestionem aliam -- et his, quae nunc dicentur, argumentis -- in ambiguitatem adducitur.

Dico quod EA QUAE SUNT id est quae subsistunt -- quod sic intelligendum ex sequentibus patet -- BONA SUNT. Certum est ENIM et hoc TENET COMMUNIS SENTENTIA non quidem omnium hominum sed omnium DOCTORUM: uidelicet OMNE QUOD EST AD primum summumque BONUM TENDERE.

[88] Quamuis enim aliter et aliter, aliorum et aliorum, tamen omnium ad id, quod est summum perfectumque bonum, festinat intentio. Nam irrationalis creatura ut bruta animalia immo insensata ut arbores et herbe et etiam inanimata ut lapides naturaliter ad summum bonum, quod uere et proprie et est et unum est, tendunt cum utcumque suoque, quo sibi a summo opifice datum est, modo et ut sint et ut unum sint cupiunt et, ne hoc omnino amittant, resistunt.

[89] Rationalis uero creatura non modo sicut caetera naturaliter uerum etiam officio facit cum non tantum esse uel unum esse cupit sed etiam suum Principium uite moribus colit et mentis intelligentia recolit et toto caritatis nisu, ut sibi detur in praemium, petit.

[90] Ideoque hanc doctorum sententiam qua dicitur "omne quod est ad bonum tendere", multis atque firmissimis rationibus nixam nullum prorsus contrarium concutit. Immo quicquid forte -- sicut id quod dicitur "malum" -- ab ea dissentire uidetur, si quis diligentius altiusque attendat, omnino consentit.

[91] Addit: OMNE AUTEM TENDIT AD sibi SIMILE. Similitudo, sicut praediximus, aut proportionis comparatio aut numero diuersorum quaedam unio est. Hanc igitur, quae dicitur "unionis", hoc loco uolens intelligi: ait: OMNE quod est id est omne subsistens TENDIT AD id quod sibi unione quadam SIMILE est.

[92] Quae etiam omnium doctorum est communis sententia. Haec enim omnium philosophorum omniumque ethicorum regula est conceptioque communis. Ex qua et ex praemissa quae tantum est ethicorum -- hac scilicet: omne quod est tendit ad bonum -- posset inferre: omne quod est, bono simile est. Sed quoniam hoc illis praemissis satis manifestum erat, dimisit.

[93] Ne tamen bipartita remaneret ratiocinatio, iuxta Ciceronis praeceptum, huius consequens infert et ait: quaecumque IGITUR sunt, IPSA BONA SUNT. Sed hoc inferendo, primam in eodem ipso repetit propositionem dicens: QUAE AD BONUM TENDUNT.

[94] Notandum est huius ratiocinationis necessitatem ex prima atque nona regula esse. Quod enim ait: "tenet communis sententia doctorum", tanquam modus suppositus est illi prime regulae qua dictum est: "communis animi conceptio est enuntiatio quam quisque probat auditam". Assumptio uero qua dixit: "omne autem tendit ad simile", ad illam partem none regulae spectat qua dictum est: "similitudo uero appetenda est".

[95] SED QUEMADMODUM BONA SINT INQUIRENDUM EST -- UTRUMNE PARTICIPATIONE AN SUBSTANTIA? SI PARTICIPATIONE, PER SE IPSA NULLO MODO BONA SUNT; NAM QUOD PARTICIPATIONE ALBUM EST, PER SE IN EO QUOD IPSUM EST ALBUM NON EST, ET DE CAETERIS QUALITATIBUS EODEM MODO. SI IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA, IPSA PER SE NULLO MODO BONA SUNT; NON IGITUR AD BONUM TENDUNT.

Quaestionis partem illam quae est: "ea quae sunt, bona sunt", huc usque probauit. Nunc ingreditur demonstrare partem alteram quae est: ea quae sunt, bona non sunt.

Quasi: ea quae tendunt ad bonum, bona sunt. SED INQUIRENDUM EST QUEMADMODUM SINT BONA: uidelicet UTRUMNE PARTICIPATIONE AN SUBSTANTIA.

[96] Hic substantiam uult intelligi non id quod est sed ipsum esse id est non subsistens sed ipsam subsistentiam quam subsistens in se habendo -- quod est ea participando -- subsistit. Nam et in sexta regula aperte dicitur: "omne quod est participat eo quod est esse".

[97] Quod tamen subsistens non ea participet, uidetur sentire cum ait: "utrumne participatione an substantia". Quasi: quae non habetur participatione.

[98] Ad quod dicimus quod participatio, sicut et in his quae praemissae sunt regulis significatum est, pluribus dicitur modis. Cum enim subsistens in se aliquid -- ut naturam qua sit uel aliquid sit -- habet, dicitur quod ipsum ea natura participat. Natura uero quae, quoniam inest subsistenti, dicitur ab eo participari, alia ita prima est ut nullam prae se, quam sequatur, nisi primordialem habeat causam: ut ea, quae omni subsistenti inest, generalissima subsistentia.

[99] Alia huius prime quodammodo comes est et, post causam primordialem, illam quoque ita causam habet ut ad potentiam eius ipsa pertineat et proprietate, qua sine ea esse non possit, adhaereat. Tales sunt omnes differentiae ille quaecumque uel huic generalissimo proxime cum ipso quaedam con tractioris similitudinis constituunt genera -- quae a logicis sub naturali, quae ab ipsis est, subsistentium appellatione "subalterna" uocantur -- uel subalternis similiter adhaerentes quamlibet sub ipsis subsistentiam specialem componunt.

[100] Hae omnes non modo habitu illo quo inhaerent subsistenti uerum etiam illo, quo generibus eius praedicta potestate atque proprietate adhaerent, dicuntur haberi. Ac per hoc duplici ratione participantur. Quoniam tamen harum accessione subsistens, in quo habent fieri, generatur et decessione corrumpitur, non tam participatione quam substantia -- sicut genera ipsa quibus adsunt uel species de quibus sunt -- subsistenti inesse dicuntur.

[101] Sed praeter has alia quaedam esse disciplinalis scientia mathematicorum attendit quae logici Graece "sumbebel;ota", Latine "accidentia" uocant. Quae scilicet, sicut differentiae, non modo generum sed etiam differentiarum et specierum potestati proprietate addicta sunt nec species subsistentium nec specierum partes esse possunt. Ideoque nullo modo subsistentium esse sunt. Sed ab ipsis tam omni genere quam proprietate et ab ipsorum omni esse -- saepe omni genere, semper tota proprietate -- diuersa sunt. Quae proprie secundum participationem et nullo modo secundum se id est tanquam esse de illis dicuntur.

[102] Unde recte ait: ea quae sunt SI PARTICIPATIONE sunt bona, NULLO MODO PER SE id est sua, qua sunt, subsistentia BONA SUNT. Quod exemplo manifestum esse potest.

[103] NAM QUOD PARTICIPATIONE EST ALBUM -- quod utique est omne album. Albedo enim de subsistente ut accidens eiusdem subsistentiae praedicatur -- PER SE, uidelicet IN EO QUOD IPSUM EST hoc est sua, qua ipsum est, subsistentia ALBUM NON EST. Albedo enim nequaquam albi subsistentia est.

[104] ET DE CAETERIS quae illi quod est esse accidunt QUALITATIBUS EODEM MODO intelligendum est. Similiter IGITUR ea quae sunt XX ea, quam modo intelligi uolumus, hoc est accidentali PARTICIPATIONE SUNT BONA, IPSA PER SE id est ea, quae ipsorum subsistentia intelligatur, NULLO MODO BONA SUNT. Et si hoc est -- ut utique est -- quod ea quae sunt non per se bona sunt, NON IGITUR AD illud summum BONUM, quod uere per se bonum est, TENDUNT.

[105] Hic quoque notandum est ex tertiae et quartae et sextae regulae quibusdam partibus tanquam ex rationalibus locis deductam esse et diuisionem -- qua dixit: "an participatione an substantia ea quae sunt, bona sunt" -- et consequentiam quae est: "si participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt".

[106] Quod enim aliud sit ex participatione esse, aliud uero ex substantia, manifeste docuit in tertia regula dicens "fit participatio cum aliquid iam est" et in quarta ubi ait "id, quod est, habere aliquid praeter quam quod ipsum est potest" et in fine sexte cum de omni quod est loquens dixit "est uero ut participet alio quolibet".

Sed quod ex consequenti prioris consequentiae in secunda intulit "non igitur ad bonum tendunt", spectat ad nonae regulae primam partem quae est "omnis diuersitas discors".

[107] SED CONCESSUM EST.

Dixit quod ea quae sunt si participatione bona sunt, per se ipsa bona non sunt. Et si per se ipsa bona non sunt, non tendunt ad bonum. Nunc assumit oppositum ultimi consequentis et ait: SED tendunt ad bonum.

[108] Nec hoc probatione eget quia iam, inquit, doctorum quorum haec est sententia communis irrefragabili auctoritate CONCESSUM EST ubi ad probandum quod ea, quae sunt, bona sunt inductum est.

[109] NON IGITUR PARTICIPATIONE SUNT BONA SED SUBSTANTIA. QUORUM VERO SUBSTANTIA BONA EST, ID QUOD SUNT BONA SUNT; ID QUOD SUNT AUTEM HABENT EX EO QUOD EST ESSE. ESSE IGITUR IPSORUM BONUM EST; OMNIUM IGITUR RERUM IPSUM ESSE BONUM EST. SED SI ESSE BONUM EST, EA QUAE SUNT IN EO QUOD SUNT BONA SUNT IDEMQUE ILLIS EST ESSE QUOD BONI ESSE.

Hic argumentationem opposito prioris antecedentis concludit.

Quasi: ea quae sunt si participatione bona sunt, per se ipsa bona non sunt. Et si per se ipsa bona non sunt, non tendunt ad bonum. Sed tendunt ad bonum.

[110] NON IGITUR PARTICIPATIONE BONA SUNT SED potius SUBSTANTIA hoc est subsistentia quoniam nihil est medium inter has duas eorum, quae de quolibet subsistente naturaliter dicuntur, rationes. Quicquid enim natural iter de ipso dicitur, aut ut eius esse praedicatur de illo aut ea quae dicta est participatione.

[111] Ideoque bonitas si non participatione, necesse est praedicetur ut esse. QUORUM VERO SUBSTANTIA BONA EST id est quorum bonitas est subsistentia ID QUOD SUNT, BONA SUNT id est bonitas est id quo sunt.

[112] ID QUOD SUNT AUTEM id est quod recte de eis dicitur sunt HABENT EX EO QUOD illorum EST ESSE iuxta sextae regulae partem illam quae est: omne quod est, participat eo quod est esse ut sit. Ex his IGITUR conuenienter infertur quod BONUM id est bonitas ipsa, qua dicuntur bona, EST ESSE IPSORUM. Manifestum est IGITUR quod BONUM EST IPSUM ESSE OMNIUM RERUM id est quod bonitas omnium, de quibus praedicatur, est esse.

[113] SED SI BONUM id est bonitas qua ea, quae sunt, bona dicuntur EST eorum ESSE tunc EA QUAE SUNT ita bona sunt ut dicatur non simpliciter tantum "bona sunt" uerum etiam cum adiectione ita "BONA SUNT IN EO QUOD SUNT".

[114] Quod uere aliud est quam si ita dicerentur bona ut non posset addi "in eo quod sunt" secundum quintam regulam quae est: Diuersum est tantum esse aliquid et esse aliquid in eo quod est, quamuis quod dicitur "in eo quod est" diuersis modis intelligatur: uidelicet quod sit quidem esse sed uel quod sit esse ipsius de quo praedicatur -- ut cum opus dicitur aereum in eo quod est -- uel quod sit esse illius quo auctore et esse ipsius est quod aliquid est et ipsum quod est aliquid -- ut cum opus dicitur humanum in eo quod est.

[115] In quo illud diligenter est attendendum quod -- cum id, quod praedicatur, ipsius est esse de quo praedicatur ut in eo quod dicitur "opus aes, aereum" -- dici potest non modo "opus est aereum in eo quod est" sed etiam "operi idem est esse quod aereum esse". Nec dico "operi idem est aereum esse quod esse" sed "idem est esse quod aereum esse" quoniam id, quo est aereum, non est totum esse etsi totum sit esse.

[116] Semper enim totum genus est illius, cuius genus est, esse. Sed nunquam est totum esse quoniam eiusdem generis plures diuisiue potentiae -- immo omnes quae cum ipso genere speciem componunt -- eius, cuius et ipsum genus, sunt esse.

[117] Itaque si bonitas est esse ipsorum, quae bona sunt, recte de ipsis dicitur sunt bona in eo quod sunt". IdQUE ita quod ILLIS IDEM ESSE QUOD BONIS ESSE id est quod bona esse. Sic enim intelligendum est quamuis casuum seruata similitudine "bonis" dixerit sicut "illis" secundum illud:

Mediocribus esse poetis Non dii non homines non concessere columpne.

Quamuis enim sensus sit: non concessere poetis mediocres esse, tamen casum casui reddens dixit "mediocribus" sicut dixit "poetis".

[118] SUBSTANTIALIA IGITUR BONA SUNT, QUONIAM NON PARTICIPANT BONITATEM. QUOD SI IPSUM ESSE IN EIS BONUM EST, NON EST DUBIUM QUIN SUBSTANTIALIA CUM SINT BONA, PRIMO SINT BONO SIMILIA AC PER HOC HOC IPSUM BONUM ERUNT; NIHIL ENIM ILLI PRAETER SE IPSUM SIMILE EST. EX QUO FIT UT OMNIA QUAE SUNT DEUS SINT, QUOD DICTU NEFAS EST. NON SUNT IGITUR SUBSTANTIALIA BONA AC PER HOC NON IN HIS EST ESSE BONUM; NON SUNT IGITUR IN EO QUOD SUNT BONA. SED NEC PARTICIPANT BONITATEM; NULLO ENIM MODO AD BONUM TENDERENT. NULLO MODO IGITUR SUNT BONA.

Quasi: quandoquidem ea, quae sunt, ita bona sunt quod non modo in eo, quod sunt, bona sunt sed etiam idem eis est esse quod bonis esse, IGITUR SUNT SUBSTANTIALIA BONA id est bonitas de illis praedicatur substantialiter QUONIAM, sicut dictum est, quae non tantum bona sunt sed etiam in eo, quod sunt, bona sunt -- et hoc quoque ita ut idem eis sit esse quod bonis esse -- NON PARTICIPANT BONITATE ea, qua dictum est, participatione: scilicet sicut opus aereum sua triangulatione.

[119] QUOD SI IPSUM BONUM id est bonitas ipsa qua bona sunt EST IN EIS EORUM ESSE, tunc reuera NON EST DUBIUM QUIA scilicet quod CUM SINT etc., uel QUIN CUM SINT BONA, SINT SIMILIA PRIMO SUBSTANTIALI BONO cuius scilicet bonitas uere est eius essentia.

[120] Si enim bonitas sic eorum, quae bona sunt, sicut primi boni est c essentia, manifestum est quod similiter sunt bona sicut primum bonum est bonum. Ac PER HOC id est secundum hanc rationem ERUNT IPSUM primum BONUM. Et unde hoc, supponit: ILLI ENIM primo bono NIHIL substantiali similitudine SIMILE EST PRAETER SE IPSUM.

[121] Quod addit "praeter se ipsum" non ideo addit quod uelit intelligi ipsum primum bonum sibi aliqua ratione simile esse. In nullo enim rerum genere aliquid sibi simile dicitur. Omne namque simile alii a se simile est. Nec modo diuersa sunt, quae sunt similia, sed etiam secundum quae sunt similia.

[122] Sed hic est usus quidam loquendi ut dicamus summo bono nihil simile praeter se ipsum uolentes intelligi nihil omnino sibi simile esse. Velut si absente domino domus dicat quis "non est hic intus dominus praeter me". Qui enim hoc dicit non uult intelligi se dominum esse sed tantummodo eum qui dominus est abesse.

[123] Sic igitur et iste dicens "nihil est simile primo bono praeter se ipsum" non uult intelligi quod ipse sibi similis sit sed quod illi similitudine substantiali nihil possit conferri potiusque, si quid illi forte substantialiter simile uidetur, sit essentiae proprietate quod ipsum est quam ei conformitate diuerse essentiae comparetur.

[124] EX QUO FIT UT OMNIA, QUAE SUNT, DEUS SINT. Non enim dubium est quin, si sint illud primum bonum, sint unum simplex. In septima uero regula aperte dictum est quod "omne simplex esse suum et id quod est unum habet". Unde certum est quoniam ei quod est primum bonum -- quod simplex esse ab omnibus conceditur -- idem est esse quod bonum esse: et ita idem Deo esse quod bonum.

[125] QUOD de quolibet composito cui secundum octauam regulam aliud est esse, aliud ipsum est, DICTU etiam NEFAS EST. Secundum hoc IGITUR patet quod NON SUNT SUBSTANTIALIA BONA id est quod minime ea, quae sunt, substantialiter bona dicuntur. Ac PER HOC BONUM id est bonitas, qua esse bona praedicantur, NON EST IN EIS ut ESSE.

[126] Videtur IGITUR quod NON SUNT BONA IN EO QUOD SUNT. SED et illud in praecedentibus probatum uidetur quod NEC PARTICIPANT BONITATE id est quod nec accidentali participatione bona sunt. NULLO ENIM MODO, sicut praedictum est et uidetur, AD BONUM TENDERENT. Si IGITUR nec substantia nec participatione sunt bona, NULLO MODO SUNT BONA.

[127] Hic conclusa est altera pars quaestionis qua quaesitum est: ea quae sunt, an bona sint an non sint. Quam deinceps ita soluit quod eius etiam, de qua Iohannes quaerebat, hebdomadis occultum sensum prudenter intelligentibus aperit id est ea quae sunt non modo esse bona uerum etiam in eo quod sunt esse bona cum tamen non sint substantialia bona ostendit. Ait ergo:

[128] HUIC QUAESTIONI TALIS POTERIT ADHIBERI SOLUTIO. MULTA SUNT QUAE CUM SEPARARI ACTU NON POSSUNT, ANIMO TAMEN ET COGITATIONE SEPARANTUR; UT CUM TRIANGULUM VEL CAETERA A SUBIECTA MATERIA NULLUS ACTU SEPARAT, MENTE TAMEN SEGREGANS IPSUM TRIANGULUM PROPRIETATEMQUE EIUS PRAETER MATERIAM SPECULATUR. AMOUEAMUS IGITUR PRIMI BONI PRAESENTIAM PAULISPER EX ANIMO, QUOD ESSE QUIDEM CONSTAT IDQUE EX OMNIUM DOCTORUM INDOCTORUMQUE SENTENTIA BARBARARUMQUE GENTIUM RELIGIONIBUS COGNOSCI POTEST.

Quasi: hanc quaestionem qua quaeritur ea quae sunt an sint bona an non sint bona his, quae diximus, argumentis in dubitationem adduci posse uidetur. Sed HUIC QUAESTIONI POTERIT ADHIBERI SOLUTIO TALIS qualis scilicet sequitur.

[129] Et a generali mathematicorum conceptione incipiens ait: MULTA immo omnia quae sine motu inabstracta dicuntur SUNT QUAE CUM ab eis, in quibus sullt, ACTU SEPARARI NON POSSUNT ut scilicet sille illis sint, ANIMO TAMEN ET COGITATIONE id est animi cogitatione SEPARANTUR ut et eorum, quae ita separantur, et eorum, a quibus separantur, natura atque proprietas comprehendatur.

[130] UT TRIANGULUM hoc est qualitatem, qua coaccidente superficiei subiecta utrique materia triangula est VEL CAETERA quae in cuiuslibet generis corpore sunt, ACTU quidem A SUBIECTA sibi MATERIA NULLUS SEPARAT quoniam secundum hoc inabstracta sunt. MENTE TAMEN id est cogitatione SEGREGANS ipsam a subiecta materia speculatur disciplinaliter PRAETER MATERIAM.

[131] Non dico esse praeter materiam sed diuisim a materia IPSUM qui praeter materiam esse non potest TRIANGULUM id est qualitatem qua corpus triangulum est PROPRIETATEMQUE EIUS -- ut sit sensus: triangulum proprietatemque eius id est trianguli proprietatem uel ex proprietate triangulum, quod idem est -- SPECULATUR.

[132] Et sic quidem inabstracta abstrahunt mathematici. IGITUR nos quoque ethici eos in nostra facultate imitatione secuti primum bonum ab his, quae ex ipso fluxerunt, bonis PAULISPER id est donec ad finem suum ratio perducatur, animi cogitatione AMOUEA MUS id est non esse bonum illud, a quo fluxerunt, quadam positione -- quod per rerum naturam nullo modo fieri potest -- ad praesens consentiamus.

[133] Et hic quidem est sensus. Sed pro eo quod debuit dicere "primum bonum ab eis" -- quoniam animo et praesenter id est donec, sicut dictum est, suum finem habeat ratio, haec amotio fit -- ait: PRIMI BONI PRAESENTIAM AMOUEAMUS AB ANIMO.

[134] QUOD primum bonum ESSE QUIDEM hoc est uere esse CONSTAT. IDQUE scilicet illud uere esse POTEST COGNOSCI tum EX SENTENTIA ONINIUM hominum id est DOCTORUM INDOCTORUMQUE quoniam haec est uere iuxta primae regulae primum modum ita communis animi conceptio ut etiam sit indoctorum, scilicet Deum esse, tum QUOQUE ex RELIGIONIBUS id est ex metu et ceremoniis BARBARARUM GENTIUM.

[135] HOC IGITUR PAULISPER AMOTO PONAMUS OMNIA ESSE QUAE SUNT BONA ATQUE EA CONSIDEREMUS QUEMADMODUM BONA ESSE POSSENT, SI A PRIMO BONO MINIME DEFLUXISSENT. HINC INTUEOR ALIUD IN EIS ESSE QUOD BONA SUNT, ALIUD QUOD SUNT. PONATUR ENIM UNA EADEMQUE SUBSTANTIA BONA ESSE ALBA, GRAUIS, ROTUNDA.

Quasi: primum bonum sic amoueamus ab eis quae sunt bona. HOC IGITUR primo bono sic ab eis PAULISPER AMOTO, iterum aliud PONAMUS id est OMNIA QUAE SUNT id est uere subsistunt, ponamus ESSE BONA. ATQUE his duobus positis, EA ipsa quae bona dicimus CONSIDERENIUS QUEMADMODUM hoc est qualiter POSSENT ESSE BONA SI ut essent MINIME DEFLUXISSENT A PRIMO BONO. HOC est: si illorum esse esset quidem et subsistentia eo essent, non tamen auctore uel opifice primo bono.

[136] HINC id est ex hoc ipso quod dicimus "omnia quae sunt ponamus esse bona INTUEOR IN EIS ALIUD ESSE QUOD BONA SUNT, ALIUD uero QUOD SUNT id est alio esse, alio esse bona. Si enim eodem essent quo sunt bona, nequaquam ab eo quod uere sentimus id, quod positiue consentimus, diuideremus.

[137] Quod utique facimus dicentes: ea, quae sunt id est quae recte intelligimus esse, ponamus amoto primo bono esse bona.

Quasi: quod quidem non sunt sed positiue quodammodo consentimus. Nec dubitandum est illa alio esse, alio bona esse.

[138] Ut ENIM hoc ex aliis quoque clarum sit, SUBSTANTIA id est res uere subsistens UNA EA DEMQUE subsistentiae suae proprietate PONATUR a nobis quod modo omnia, quae sunt, amoto primo bono ponebantur, uidelicet ESSE BONA. Ponatur etiam quod caetera non ponebantur scilicet esse ALBA et GRAUIS et ROTUNDA.

[139] TUNC ALIUD ESSET IPSA ILLA SUBSTANTIA, ALIUD EIUS ROTUNDITAS, ALIUD COLOR, ALIUD BONITAS; NAM SI HAEC SINGULA IDEM ESSENT QUOD IPSA SUBSTANTIA, IDEM ESSET GRAUITAS QUOD COLOR, QUOD BONUM, ET BONUM QUOD GRAUITAS -- QUOD FIERI NATURA NON SINIT.

Quasi: illo quod diximus amoto, haec ponere debuimus. Nam si ita poneremus TUNC manifeste pateret tam de bonitate quam de caeteris quod aliud esset ipsa illa substantia id est quod aliud esset id quo subsistens est, ALIUD EIUS ROTUNDITAS qua rotundum est, alilld grauitas qua graue est, ALIUD COLOR quo album est, ALIUD BONITAS qua bonum est.

[140] Vere. NAM SI HAEC SINGULA non generali unione sed ea, quae ex proprietate rei singularis est, unitate IDEM omnino ESSENT QUOD IPSA SUBSTANTIA id est id quo subsistens est, IDEM similiter ex proprietatis unitate ESSET GRAUITAS QUOD COLOR et quod rotunditas et QUOD BONUM id est bonitas ET BONUM idem QUOD GRAUITAS. Et similiter in caeteris.

[141] QUOD FIERI id est haec idem esse proprietate NATURA NON SINIT quae non modo proprietatibus, sicut fieri solet sub eodem genere, uerum etiam diuersitate generum ista diuisit.

[142] ALIUD IGITUR TUNC IN EIS ESSET ESSE, ALIUD ALIQUID ESSE, AC TUNC BONA QUIDEM ESSENT, ESSE TAMEN IPSUM MINIME HABERENT BONUM. IGITUR SI ULLO MODO ESSENT, NON A BONO AC BONA ESSENT AC NON IDEM ESSENT QUOD BONA, SED EIS ALIUD ESSET ESSE ALIUD BONIS ESSE. QUOD SI NIHIL OMNINO ALIUD ESSENT NISI BONA, NEQUE GRAUIA NEQUE COLORATA NEQUE SPATII DIMENSIONE DISTENTA NEC ULLA IN EIS QUALITAS ESSET, NISI TANTUM BONA ESSENT, TUNC NON RES SED RERUM VIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM NEC POTIUS VIDERENTUR, SED VIDERETUR; UNUM ENIM SOLUMQUE EST HUIUSMODI, QUOD TANTUM BONUM ALIUDQUE NIHIL SIT. QUAE QUONIAM NON SUNT SIMPLICIA, NEC ESSE OMNINO POTERANT, NISI EA ID QUOD SOLUM BONUM EST ESSE VOLUISSET. IDCIRCO QUONIAM ESSE EORUM A BONI VOLUNTATE DEFLUXIT, BONA ESSE DICUNTUR. PRIMUM ENIM BONUM, QUONIAM EST, IN EO QUOD EST BONUM EST; SECUNDUM VERO BONUM, QUONIAM EX EO FLUXIT CUIUS IPSUM ESSE BONUM EST; IPSUM QUOQUE BONUM EST. SED IPSUM ESSE OMNIUM RERUM EX EO FLUXIT QUOD EST PRIMUM BONUM ET QUOD BONUM TALE EST UT RECTE DICATUR IN EO QUOD EST ESSE BONUM. IPSUM IGITUR EORUM ESSE BONUM EST, TUNC ENIM IN EO.

Quasi: si ita poneremus, haec essent diuersa ab eo quo subsistens est. TUNC IGITUR ab omnium subsistentium esse bonitas -- qua ea, quae sunt, bona sunt -- simili ratione esset diuersa. Et ita iuxta sextam regulam quae est "omne quod est participat eo quod est esse ut sit, alio uero participat ut aliquid sit" et iuxta octauam quae est "omni composito aliud est esse, aliud ipsum est" rectissime diceretur quod IN EIS ALIUD ESSET ea ESSE, ALIUD ALIQUID ESSE id est esse quidem subsistentiis, aliquid uero esse bonitate.

[143] Ac TUNC ESSENT QUIDEM BONA bonitate qua, sicut dictum est, aliquid essent. MINIME TAMEN IPSUM BONUM id est ipsam bonitatem HABERENT ut ESSE quo essent. IGITUR SI, amoto -- qualiter dictum est -- primo bono, ULLO MODO ESSENT secundum positionem qua hoc paulisper consensimus NON A BONO quidem essent bona. Ac tamen ESSENT BONA.

[144] Ac NON IDEM ESSENT QUOD BONA id est non idem esset eorum esse quod eorundem bonitas. SED iuxta praedictas regulas id est sextam et octauam ALIUD ESSET EIS ESSE, ALIUD uero BONIS ESSE id est aliud esset ea esse, aliud ea esse bona.

[145] QUOD SI NIHIL OMNINO ALIUD ea ESSENT NISI BONA -- scilicet NEQUE essent ponderositate GRAUIA NEQUE qualitate COLORATA NEQUE aliqua SPATII id est longitudinis uel latitudinis uel altitudinis DIMENSIONE DISTENlA -- NEC ULLA omnino IN EIS QUALITAS -- supple: nec quantitas -- ESSET NISI TANTUM bonitas qua ESSENT BONA adeo ut iuxta septimam regulam quae est "omne simplex esse suum et id quod est unum habet" idem esset ea esse et bona esse.

[146] TUNC NON secundum illorum proprietates diuersas, quibus solent esse diuersa subsistentia, uiderentur esse diuerse numero RES SED VIDERENTUR ESSE PRINCIPIUM omnium RERUM. NEC POTIUS dicendum est pluraliter VIDERENTUR SED singulariter VIDERETUR.

[147] Recte utique. UNUM ENIM SOLUMQUE EST HUIUSMODI bonum QUOD TANTUM SIT BONUM NIHILQUE ALIUD sit quoniam uere simplex est. Ideoque secundum septimam praedictam regulam idem est illi esse quod bonum esse. Subsistentia uero talia sunt quod unumquodque illorum et pluribus est et pluribus aliquid est. Ideoque non simplex sed compositum est cui secundum octauam regulam "aliud est esse, aliud ipsum est".

[148] Neque uero in uno tanta multitudo et illorum, quibus sit, et illorum, quibus aliquid sit, esse posset nisi unum principium haec in illo iunxisset. Sicut enim a genuino natiuum, ab eterno temporale, ab uno alterum, sic a simplici auctore quodlibet compositum esse oportet.

[149] QUAEcumque igitur subsistentia QUONIAM, sicut dictum est, tam multa in se habendo NON SIMPLICIA SUNT, dico quod non modo non esse composita sed NEC ESSE OMNINO POTERANT NISI VOLUISSET EA ESSE et, quod sunt, esse ID QUOD ita est bonum quod EST SOLUM BONUM et nihil aliud quam bonum.

[150] Et IDCIRCO uidelicet QUONIAM quodlibet EORUM ESSE id est non modo id quod est et aliquid est itemque id quo est uel quo aliquid est uerum etiam illud et esse et aliquid esse A BONI VOLUNTATE DEFLUXIT, denominatiue BONA ESSE DICUNTUR sicut opus quod aereum est suo genere quo est, et triangulum sua qualitate qua aliquid est, est etiam denominatiue humanum ab esse illius quo secundum aliquam rationem auctore et aereum et triangulum est.

[151] Sicut ENIM duobus modis dicitur "humanum" -- primum scilicet generis proprietate ut "animal humanum " et secundum denominatione quoniam ex eo fluxit cuius humanum est esse ut "opus humanum" -- ita duobus modis dicitur bonum: PRIMUM scilicet BONUM quod EST uere BONUM QUONIAM EST bonum IN EO QUOD EST, scilicet suae essentiae ueritate. SECUNDUM VERO BONUM IPSUM QUOQUE BONUM EST non quidem suae essentiae ueritate sed quadam denominatione que Graece "metonomia" uocatur.

[152] Unde manifestum est iuxta naturalium regulam eum supra diuisisse cum ait "Ea que sunt bona quaero an participatione an substantia bona sint". Quicquid enim naturaliter de subsistente dicitur, aut eius subsistentia aut eius accidens recte intelligitur. Praeter haec tamen de ipso extra naturalium facultatem plurima dicuntur inter que illa etiam smlt que de eodem denominatiue praedicantur.

[153] Quo praedicandi modo ethici omne creatum bonum esse enuntiant denominatione uidelicet quae ideo fit QUONIAM id, quod ita dicitur bonum, et ut esset et ut aliquid esset, FLUXIT EX EO uere auctore et causa CUIUS IPSUM ESSE BONUM EST id est cuius ipsa bonitas essentia est.

[154] SED non modo id quod est et aliquid est itemque uel id quo est uel id quo aliquid est uerum etiam illud IPSUM ESSE OMNIUM RERUM quod significamus cum de aliquo dicimus "est" uel "aliquid est", EX EO ueri nominis auctore et opifice FLUXIT QUOD EST PRIMUM BONUM ET QUOD uere TALE BONUM EST UT illud DICATUR ita ESSE BONUM quod RECTE possit addi IN EO QuOD EST quoniam non alienae sed suae substantie bonitate bonum est.

[155] Hoc IGITUR, quod habet a sua substantia, nomen ad ea, quae ex ipso fluxerunt, denominatiue transsumptum est ut dicatur quod non modo quae sunt et aliquid sunt itemque ea quibus sunt uel aliquid sunt sed etiam IPSUM EORUM ESSE quod significatur cum dicitur "sunt" uel aliquid sunt BONUM EST.

[156] Haec autem a primi boni essentia ad esse illorum, quae sunt et aliquid sunt, transsumptiua denominatio seu denominatiua transsumptio facit ut non modo sint bona sed etiam in eo, quod sunt, bona sint quaecumque hac denominatione sunt bona. TUNC ENIM quamuis bonitas eorum, quae sic bona dicuntur, non sit essentia, recte tamen additur IN EO ut dicatur "in eo, quod sunt, bona sunt" quandoquidem haec ad illa denominatione translata bonitas est auctoris eorum id est primi boni essentia.

[157] QUA IN RE SOLUTA QUAESTIO EST. IDCIRCO ENIM LICET IN EO QUOD SINT BONA SINT, NON SUNT TAMEN SIMILIA PRIMO BONO, QUONIAM NON QUOQUOMODO SINT RES IPSUM ESSE EARUM BONUM EST, SED QUONIAM NON POTEST ESSE IPSUM ESSE RERUM, NISI A PRIMO ESSE DEFLUXERIT, ID EST BONO; IDCIRCO IPSUM ESSE BONUM EST NEC EST SIMILE EI A QUO EST. ILLUD ENIM QUOQUOMODO SIT BONUM EST IN EO QUOD EST; NON ENIM ALIUD EST PRAETERQUAM BONUM. HOC AUTEM NISI AB ILLO ESSET, BONUM FORTASSE ESSE POSSET, SED BONUM IN EO QUOD EST ESSE NON POSSET. TUNC ENIM PARTICIPARET FORSITAN BONO; IPSUM VERO ESSE QUOD NON HABERENT A BONO, BONUM HABERE NON POSSENT. IGITUR SUBLATO AB HIS BONO PRIMO MENTE ET COGITATIONE, ISTA LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD ESSENT BONA ESSE NON POSSENT, ET QUONIAM ACTU NON POTUERE EXSISTERE, NISI ILLUD EA QUOD VERE BONUM EST PRODUXISSET, IDCIRCO ET ESSE EORUM BONUM EST ET NON EST SIMILE SUBSTANTIALI BONO ID QUOD AB EO FLUXIT; ET NISI AB EO FLUXISSENT, LICET ESSENT BONA, TAMEN IN EO QUOD SUNT BONA ESSE NON POSSENT, QUONIAM ET PRAETER BONUM ET NON EX BONO ESSENT, CUM ILLUD IPSUM BONUM PRIMUM [EST] ET IPSUM ESSE SIT ET IPSUM BONUM ET IPSUM ESSE BONUM.

Superius cum recte probasset quod ea, quae sunt, bona sunt -- uolens uideri astruere posse quod ea, quae sunt, bona non sunt -- a diuisione incepit et quaesiuit utrumne participatione an substantia bona essent. Deinde diuisionis huius utramque partem forma indirectarum ratiocinationum improbauit cum -- ipsis quadam positione antecedentibus -- primum ex una recte, deinde ex alia -- per quaedam multiplicia inuenta ex artis sophisticae locis deducta -- impossibilia intulit.

[158] In prima quidem: quod non tendunt ad bonum. In secunda uero: quod Deus sunt. Quae quoniam esse non possunt, primum intulit partium diuisionis praedictae contraria. Deinde utramque rationem in eo quod uolebat uideri conclusit: uidelicet quod nullo modo sunt bona. Quoniam ergo ratiocinationum partes perseuere artis sophistice multiplici unione atque unita multiplicitate neque sunt neque non uidentur sibi regulariter conexe, ut conexionis figuram praeter rei ueritatem esse ostenderet, multiplicia inuenta per modos suarum significationum diuisit.

[159] Ait enim bonum duobus modis accipi ac per hoc id quoque quod huic additur nomini cum proponitur "est bonum in eo quod est" multipliciter dici. Est enim, inquit, primum bonum. Est et secundum. Primum quod est solum bonum et aliud nihil. Secundum uero quod, ut esset quicquid est, a primi boni uoluntate defluxit.

[160] De utroque tamen dicitur quod "ei idem est esse quod bonum esse" et quod "est bonum in eo quod est". Sed hoc quoque modo diuerso. Nam primum dicitur esse "bonum in eo quod est" quoniam bonitas est eius essentia. Secundum uero dicitur esse "bonum in eo quod est" non quidem quoniam bonitas sit eius essentia sed quoniam qui fecit ut id esset, quicquid est, est bonus essentia cui substantialiter simile esse illud secundum non potest.

[161] QUA IN RE utraque QUAESTIO id est et ea qua quaerebatur an ea quae sunt, bona sint: et ea propter quam haec fiebat scilicet an ea quae sunt. Bona sint in eo quod sunt cum non sint substantialia bona, diuisione huius nominis quod est "bonum" et huius quod dicitur "in eo quod est" SOLUTA EST.

[162] Etiam cum duobus modis "bonum" dicatur -- scilicet uel ita ut eius, quod dicitur "bonum", ipsa bonitas sit essentia uel denominatione ideo facta quod omne illius esse fluxit ab eo cuius est essentia bonitas -- manifestum est quoniam ea quae sunt, etsi non eo modo quo primum bonum est bonum id est substantia nec etiam participatione, tamen alio modo ac per hoc bona sunt.

[163] Et ideo non recte superius illum intulisse cum dixit "si neque substantia neque participatione, nullo igitur modo bona sunt". Similiter etiam quamuis non eo modo quo primum in eo quod sunt, tamen alio modo ac per hoc ipsa quoque in eo quod sunt. Atque ideo illum supra non recte dixisse "si in eo quod sunt, bona sunt, substantialia igitur bona sunt et primo bono similia". Neque enim ideo erunt substantialiter similia primo bono quoniam in eo, quod sunt, bona sunt. Quae tamen in secunda ratiocinatione sophistice formabatur connexio.

[164] LICET ENIM IN EO, QUOD SINT, BONA SINT TAMEN IDCIRCO euenit quod NON SUNT SIMILIA PRIMO BONO QUONIAM NON, QUOQUOMODO RES SINT, uerum est quod IPSUM EARUM ESSE BONUNS EST. Quasi: uerum quidem est quod ipsum earum esse bonum est. Sed non quolibet modo uerum est. Non enim idcirco uerum est quod bonitas sit eorum subsistentia qua naturaliter sint.

[165] SED IDCIRCO potius uere dicitur quod IPSUM earum ESSE BONUM EST QUONIAM NON POTEST ESSE IPSUM RERUM quodlibet ESSE NISI DEFLUXERIT A PRIMO ESSE ID EST primo BONO. NEC EST substantialiter SIMILE EI primo A QUO EST. ILLUD ENIM primum esse, QUOQUOMODO SIT quicquid praedicetur esse, BONUM EST ita quod IN EO QUOD EST posset addere. Et ita quod idem est ei esse quod bonum esse.

[166] Recte utique quoniam sequitur: NON ENIM ALIUD EST ipsum PRAETERQUAM: BONUM: uidelicet non est ab eius bonitate alia, quae de ipso praedicetur, essentia. Simplex enim est quod iuxta septimam regulam "esse suum et id quod est unum habet". Hoc AUTEM rerum quodlibet esse NISI ESSET AB ILLO primo bono id est si amoto quod illud primum, a quo est, non esset bonum, FORTASSE POSSET ESSE BONUM qualiter id, quod est, est album uel graue uel rotundum.

[167] SED NON POSSET ESSE BONUM IN EO QUOD EST. Vere. TUNC ENIM nisi uidelicet esset ab illo id quod quoquomodo esse praedicatur, FORSITAN PARTICIPARET BONO id est participatione esset bonum sicut album uel huiusmodi.

[168] BONUM VERO QUOD HABERET NON POSSET HABERE tanquam haberet IPSUM ESSE id est in ea ratione qua suum quodlibet esse habet, scilicet in eo quod est, quandoquidem non haberet A BONO id est quoniam non, esset bonum id a quo haberet.

[169] Manifestum est IGITUR quod PRIMO BONO MENTE ET COGITATIONE hoc est mentis cogitatione AB HIS ita SUBLATO ut non esse bonum cogitatione ponatur id, a quo sunt quicquid sunt, ISTA quae sunt ab eo LICET ESSENT BONA TAMEN NON POSSENT ESSE BONA IN EO QUOD ESSENT. ET ideo e contrario patet quod QUONIAM NON POTUERE ACTU EXISTERE NISI ILLUD, QUOD VERE BONUM EST, EA PRODUXISSET id est nisi esset uere bonum quod ea produxit, IDCIRCO ET BONUM ipsum EST EORUM ESSE id est ita de eis dicitur sicut esse: scilicet in eo quod sunt, bona esse ac per hoc illi primo bono, ad quod tendunt, quoquomodo similia.

[170] ET tamen ID QUOD AB EO FLUXIT bonum NON EST substantialiter SIMILE primo SUBSTANTIALI BONO id est bonum quidem est: et in eo, quod est, bonum est. Sed hoc denominatiue, non substantialiter. ET NISI AB EO primo bono huiusmodi quaecumque bona FLUXISSENT LICET, sicut praedictum est, ESSENT BONA TAMEN NON POSSENT ESSE BONA IN EO QUOD SUNT.

Et quare, supponit: QUONIAM ET PRAETER BONUM NON EX BONO ESSENT bona CUM tamen ILLUD IPSUM PRIMUM BONUM uere EST: et hoc ita ut ET IPSUM ESSE SIT ET IPSUM BONUM ET e conuerso BONUM sit IPSUM ESSE.

[171] AT NON ETIAM ALBA IN EO QUOD SUNT ALBA ESSE OPORTEBIT EA QUAE ALBA SUNT, QUONIAM EX VOLUNTATE DEI FLUXERUNT UT ESSENT ALBA?

MINIME. ALIUD EST ENIM ESSE, ALIUD ALBIS ESSE; HOC IDEO, QUONIAM QUI EA UT ESSENT EFFECIT BONUS QUIDEM EST. MINIME VERO ALBUS. VOLUNTATEM IGITUR BONI COMITATUM EST UT ESSENT BONA IN EO QUOD SUNT; VOLUNTATEM VERO NON ALBI NON EST COMITATA TALIS EIUS QUOD EST PROPRIETAS UT ESSET ALBUM IN EO QUOD EST; NEQUE ENIM EX ALBI VOLUNTATE DEFLUXERUNT. ITAQUE QUIA VOLUIT ESSE EA ALBA QUI ERAT NON ALBUS, SUNT ALBA TANTUM; QUIA VERO VOLUIT EA ESSE BONA QUI ERAT BONUS, SUNT BONA IN EO QUOD SUNT.

Superius cum bonum in primum et secundum diuideret dixit quod secundum bonum est bonum quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse bonum est. Et idcirco de ipso quoque secundo quod de primo dicitur: scilicet quod ipsum etiam in eo, quod est, bonum est. Certum est autem: quaecumquae sunt quicquid sunt ex eadem causa sunt, scilicet quoniam ex eodem principio ut essent fluxerunt. Ac per hoc id quod sunt, quicquid illud sit, in eo quod sunt esse uidentur.

[172] Unde recte quaerit dicens: AT ETIAM cum dicimus ALBA, NONne EA QUAE ALBA SUNT eadem ratione OPORTEBIT ESSE ALBA IN EO QUOD SUNT QUONIAM scilicet UT ESSENT ALBA, EX VOLUNTATE eiusdem principii hoc est DEI FLUXERUNT? Et respondet: MINIME. Et quare minime? Ita ait: ALIUD ENIM EST eis ESSE, aliud alba esse. Hunc casum nominatiuum, sicut superius dictum est, et sensus et uerbum exigit demonstrationis. Sed consequentiam casus ad casum hic quoque seruans ait: ALIUD ALBIS ESSE.

[173] Hoc autem -- quod uidelicet aliud est eis esse, aliud albis esse cum his, quae bona sunt idem sit esse et bonis esse -- IDEO est QUONIAM QUI EA, quae bona dicuntur et alba, EFFECIT UT ESSENT quicquid sunt, BONUS QUIDEM EST, MINIME VERO est ALBUS. Hoc IGITUR, scilicet UT ESSENT BONA ea quae sunt, COMITATUM EST VOLUNTATEM BONI. Ac per hoc dicuntur esse bona IN EO QUOD SUNT.

[174] VOLUNTATEM VERO NON-ALBI EST quidem COMITATA TALIS PROPRIETAS EIUS quod est UT uidelicet ESSET ALBUM sed NON ut hoc esset IN EO QUOD EST. Et quare, supponit: NEQUE ENIM, ut essent alba, DEFLUXERUNT EX VOLUNTATE ALBI. Unde recte infert dicens: ITAQUE QUIA scilicet VOLUIT EA ESSE ALBA QUI ERAT NON-ALBUS -- hoc est: quia erat non-albus qui ea uoluit esse alba -- SUNT ALBA TANTUM id est et non in eo quod sunt.

[175] QUIA VERO VOLUIT EA ESSE BONA QUI ERAT BONUS -- hoc est: quia erat bonus qui ea uoluit esse bona -- SUNT BONA ita quod potest addi IN EO QUOD SUNT. Est enim denominatio quod dicuntur esse bona -- sicut quod dicuntur esse -- quandoquidem ille, a quo sunt et bona sunt, sic uere et substantialiter bonus est sicut uere et substantialiter est. Quod uero sunt alba, proprietas non denominatio est quoniam ille, a quo sunt alba, non sic substantia albus est sicut substantia est.

[176] SECUNDUM HANC IGITUR RATIONEM CUNCTA OPORTET ESSE IUSTA, QUONIAM IPSE IUSTUS EST QUI EA ESSE VOLUIT? NE HOC QUIDEM.

Supra cum dixisset "ea quae sunt, bona esse" et adiecisset "in eo quod sunt" huiusque adiectionis causam reddidisset "quoniam a primo bono fluxerunt", quaesiuit cur etiam cum dicuntur esse alba non additur "in eo quod sunt" quandoquidem ut essent alba ex eadem causa fluxerunt? Et respondit: quoniam ille, a quo sunt bona et alba, bonus est sed non albus.

[177] Nunc uero -- quia ex eo quod dixerat supra "secundum bonum ideo bonum est quoniam ex eo fluxit cuius esse bonum est", posset putari similiter omnia esse iusta quoniam ab illo fluxerunt qui uere iustus est -- quaerit et ait: IGITUR si scilicet ea, quae sunt, bona sunt eo quod bonus est ille qui ea esse uoluit, quaero an SECUNDUM eandem RATIONEM id est secundum eiusdem rationis proportionem CUNCTA quae sunt OPORTET ESSE IUSTA QUONIAM uidelicet IPSE IUSTUS EST QUI EA ESSE VOLUIT?

[178] Et respondet: NEC HOC QUIDEM oportet sicut scilicet nec illud oportere praedictum est quod uidelicet ea, quae sunt alba, sint alba in eo quod sunt quoniam, ut essent alba, ex uoluntate Dei fluxerunt.

[179] NAM BONUM ESSE ESSENTIAM, IUSTUM VERO ESSE ACTUM RESPICIT. IDEM AUTEM EST IN EO ESSE QUOD AGERE; IDEM IGITUR BONUM ESSE QUOD IUSTUM. NOBIS VERO NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE; NON ENIM SIMPLICES SUMUS. NON EST IGITUR NOBIS IDEM BONIS ESSE QUOD IUSTIS, SED IDEM NOBIS EST ESSE OMNIBUS IN EO QUOD SUMUS. BONA IGITUR OMNIA SUNT, NON ETIAM IUSTA.

Hic dicendum uidetur quod bonum duobus modis dicitur: uno quidem secundum se, altero uero secundum usum qui, ex eo quod secundum se bonum dicitur, alii prouenit. Ideoque illud absolute -- sicut et quando dicitur "esse" -- hoc uero non absolute sed quadam ad alium, cui ex illo bono aliquis usus prouenit, comparatione.

[180] Nam de multis ita dictum inuenitur: "Hoc illi bonum est" uel "ad hoc bonum est". Nec moclo de creaturis uerum etiam de Deo qui, cum per se bonus sit, est etiam bonus nobis. Sicut ergo ab eo, qui uere est, denominatiue de quolibet secundum ethicos aut theologicos per se praedicatur "est", ita quoque secundum eosdem de quolibet per se praedicatur "bonum".

[181] Sed si aliud alii bonum esse affirmetur, hoc, sicut dictum est, non per se sed ex alterius ad alterum collatione. Et ideo magis uel minus uel aeque bonum aliud alio, uel etiam se ipso nunc magis quam prius, et Deus omnibus melior immo omnium optimus intelligitur.

[182] Iustum uero nequaquam secundum se de his quae sunt praedicatur. Sed semper aut ex agendi uirtute aut ex actu uirtutis hoc nomen accipitur. Et ex agendi quidem uirtute cum bene constitute mentis habitu quis "iustus" uocatur. Cum uero talis habitus officio et officii proprio fine quid facit, uirtutis actu "iustus" appellatur.

[183] Nec tantum ipse qui facit sed etiam id quod fit, quadam denominatione "iustum" dicitur. Sed et cum impius remissione dicitur "iustus", hoc quoque fit actu iustificantis cui tamen idem est esse quod iustum esse et, secundum aliquam rationem, idem esse quod agere.

[184] Ex his manifestum est hoc nomen nec solis nec omnibus creaturis inditum esse quandoquidem et Deus "iustus" uocatur et nonnisi rationales creature et earum aliqua opera. Et haec, qualiter dictum est, uel agendi uirtute uel actu uirtutis uel praeter haec etiam gratia iustificantis uel nominis huius transsumptiua denominatione "iusta" dicuntur. Itaque longe aliter dicitur aliquid iustum esse quam bonum.

[185] NAM BONUM ESSE -- secundum illum modum quo secundum se, siue de Deo uere siue de quolibet alio denominatiue, dicitur bonum -- ESSENTIAM qua Deus -- id quod est -- bonus est RESPICIT quam auctor omnium eo quod ab ipso fluxerunt -- sicut uere esse quod de eo praedicatur cum dicitur "Deus est" -- omnibus communicat ita ut non modo "bona" sed etiam "in eo quod sunt" et ut "eis idem sit esse quod bonis esse" bona dicantur.

[186] IUSTUM VERO ESSE nullo modo essentiam sed ACTUM tantummodo uel iustificantis uel agendi uirtutem habentis uel officio et fine agentis respicit. Atque ideo quae "iusta" dicuntur, neque in eo, quod sunt, iusta sunt: neque illis idem est esse quod iustis esse.

[187] IN EO AUTEM secundum quandam rationem IDEM EST ESSE QUOD AGERE. Quamuis enim ipse qui omnium principium est nunquam quidem esse, facere uero quandoque ceperit, quia tamen in eo uirtus faciendi nunquam esse cepit, dicitur quod in eo idem est esse quod agere. Eadem IGITUR ratione IDEM est illi BONUM ESSE QUOD IUSTUM esse.

[188] NOBIS VERO qui non tam ab eius uirtute quam ab eius actu -- immo ab effectu -- qui ipso nos iustificante uel mentem nostram ad agendum officio et fine officii bene constituente uel ipsam mentem ad sic agendum mouente prouenit -- dicimur "iusti", NON EST IDEM ESSE QUOD AGERE.

[189] Et quare, supponit: NON ENIM SUMUS SIMPLICES -- quasi: sicut ille -- sed compositi ut uidelicet ille iuxta septimam regulam esse suum et id quod est recte intelligatur unum habere, nos uero iuxta octauam aliud esse, aliud aliquid esse.

[190] NOBIS IGITUR secundum eandem octauam regulam NON IDEM EST ESSE BONIS QUOD IUSTIS. SED quoniam cum dicimur esse ab eo, qui uere est, denominatiue hoc dicimur, certum est ex supra dictis quod NOBIS OMNIBUS quaecumque scilicet sumus IDEM EST ESSE IN EO QUOD SUMUS. Quoniam IGITUR nobis quoque secundum quandam rationem -- sicut illi secundum aliam -- idem est esse quod bona esse, manifestum est quoniam OMNIA, quae utique sumus in eo quod sumus, SUMUS BONA. NON uero ETIAM IUSTA omnia sed aliqua quoniam non quod sumus uel bona sumus sumus etiam iusta.

[191] AMPLIUS BONUM QUIDEM GENERALE EST; IUSTUM VERO SPECIALE NEC SPECIES DESCENDIT IN OMNIA. IDCIRCO ALIA QUIDEM IUSTA ALIA ALIUD OMNIA BONA.

Ostendit non omnia esse iusta. Ex quo sine dubio intelligi potest proportionem rationis supradictae non recte collatam qua dicendum uidebatur quod sicut omnia bona sunt quoniam ipse bonus est, qui ea esse uoluit, ita omnia essent iusta quoniam ipse iustus est qui ea esse uoluit.

[192] Item propter idem ut scilicet illa proportio minime recte comparata uideatur, probat quod, cum omnia bona sint, non tamen sunt omnia iusta. Et ait: AMPLIUS quod non omnia iusta sunt, cum tamen omnia bona sint, ostendimus ex hoc quoque quod BONUM QUIDEM apud ethicos GENERALE EST eo quod omnino conformi denominatione conuenit omnibus.

[193] IUSTUM VERO quoniam iustum esse idem secundum aliquid est quod bonum esse, cum non idem sit bonum esse quod iustum, SPECIALE est. NEC uero SPECIES, quae secundum regulam dialecticorum et rhetorum genus diuidit, DESCENDIT IN OMNIA ut scilicet de omnibus, quae supponuntur generi, praedicetur.

[194] IDCIRCO omnium, quae sunt, secundum eorum regulas ALIA QUIDEM sunt IUSTA secundum unam speciem boni, ALIA sunt ALIUD secundum eiusdem generis aliam. OMNIA uero secundum harum specierum genus sunt BONA.