Fabulae (Aesopus) - 13. De uulpe et aquila

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
◄  12. De mure urbano et rustico Fabulae (Aesopus) 14. De aquila et testudine  ►
Dum uulpes aquilam pro rapta prole perungit
Melle precum, predam reddere nescit auis.
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi,
Sed redimit natos utilis arte parens.
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum,
In stipulam docto dirigit ore facem.
In pullos aquile coniurat copia fumi.
Hunc tamen et uulpem prouida pacat auis.
Non sit qui studeat, quia maior, obesse minori,
Cum bene maiori possit obesse minor.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
Print/export
Arca ferramentorum
Aliae linguae