Fabulae (Phaedrus)/Appendix Perottina

E Wikisource
Appendix Perottina

I. [Simius et vulpes].[recensere]

Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare.

Vulpem rogabat partem caudae simius,
Contegere honeste posset ut nudas nates;
Cui sic maligna: «Longior fiat licet,
Tamen illam citius per lutum et spinas traham,
5 Quam parvam quamvis partem impertiar tibi».


II. [Auctor].[recensere]

De his qui legunt libellum.

Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,
Nequitia pariter laudat et frugalitas,
Sed haec simpliciter; illa tacita irascitur.


III. [Auctor].[recensere]

Non esse plus aequo petendum.

Arbitrio si natura finxisset meo
Genus mortale, longe foret instructius:
Nam cuncta nobis attribuisset commoda,
Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit:
5 Elephanti vires, et leonis impetum,
Cornicis aevum, gloriam tauri trucis,
Equi velocis placidam mansuetudinem,
Et adesset homini sua tamen sollertia.
Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,
10 Haec qui negavit magno consilio homini,
Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo contenti munere invicti Iovis
Fatalis annos decurramus temporis,
Nec plus conemur quam sinit mortalitas.


IV. [Mercurius et duae mulieres].[recensere]

De eodem alia fabella.

Mercurium hospitio mulieres olim duae
Illiberali et sordido receperant:
Quarum una in cunis parvum habebat filium,
Quaestus placebat alteri meretricius.
5 Ergo ut referret gratiam officiis parem,
Abiturus et iam limen excedens ait:
«Deum videtis; tribuam vobis protinus
Quod quaeque optarit». Mater suppliciter rogat,
Barbatum ut videat natum quam primum suum;
10 Moecha, ut sequatur sese quicquid tetigerit.
Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.
Barbatus infans ecce vagitus ciet.
Id forte meretrix cum rideret validius,
Nares replevit humor, ut fieri solet.
15 Emungere igitur se volens prendit manu
Traxitque ad terram nasi longitudinem,
Et aliam ridens ipsa ridenda exstitit.


V. [Prometheus et Dolus].[recensere]

De veritate et mendacio.

Olim Prometheus saeculi figulus novi
Cura subtili Veritatem fecerat,
Ut iura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magni Iovis
5 Commendat officinam fallaci Dolo,
In disciplinam nuper quem receperat.
Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
Una statura, simile et membris omnibus,
Dum tempus habuit, callida finxit manu.
10 Quod prope iam totum mire cum positum foret,
Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
Redit magister; quo festinanter Dolus
Metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantam similitudinem,
15 Propriae videri voluit artis gloriam.
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
Quibus percoctis atque infuso spiritu,
Modesto gressu sancta incessit Veritas;
At trunca species haesit in vestigio.
20 Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
Mendacium appellatum est; quod negantibus
Pedes habere facile et ipse assentio.


VI. Nihil diu occultum.[recensere]

Simulata interdum vitia prosunt hominibus,
Sed tempore ipso tamen apparet veritas.


VII. [Auctor].[recensere]

Sensum aestimandum esse, non verba.

Ixion quod versari narratur rota,
Volubilem Fortunam iactari docet.
Adversus altos Sisyphus montes agit
Saxum labore summo, quod de vertice
5 Sudore semper irrito revolvitur,
Ostendit hominum sine fine esse miserias.
Quod stans in amne Tantalus medio sitit,
Avari describuntur, quos circumfluit
Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
10 Urnis scelestas Danaides portant aquas,
Pertusa nec complere possunt dolia;
Immo luxuriae quicquid dederis perfluet.
Novem porrectus Tityos est per iugera,
Tristi renatum suggerens poenae iecur;
15 Quo quis maiorem possidet terrae locum,
Hoc demonstratur cura graviore affici.
Consulto involvit veritatem antiquitas,
Ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

VIII. [Auctor].[recensere]

De oraculo Apollinis.

Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro,
Qui Delphos et formosum Parnasum incolis.
Quid hoc? sacratae vatis horrescunt comae,
Tripodes moventur, mugit adytis Religio,
5 Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
Voces resolvit icta Python numine:
«Audite, gentes, Delii monitus dei:
Pietatem colite; vota superis reddite;
Patriam, parentes, natos, castas coniuges
10 Defendite armis, hostem ferro pellite;
Amicos sublevate; miseris parcite;
Bonis favete, subdolis ite obviam;
Delicta vindicate; cohibete impios;
Punite turpi thalamos qui violant stupro;
15 Malos cavete; nulli nimium credite».
Haec elocuta concidit virgo furens:
Furens profecto, nam quae dixit perdidit.


IX. [Aesopus et scriptor].[recensere]

De malo scriptore se laudante.

Aesopo quidam scripta recitarat mala,
In quis inepte multum se iactaverat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,
«Numquid tibi» inquit «visus sum superbior?
5 Haud vana nobis ingeni fiducia est».
Confectus ille pessimo volumine:
«Ego» inquit «quod te laudas vehementer probo,
Namque hoc ab alio numquam continget tibi».


X. [Pompeius Magnus et eius miles].[recensere]

Quam difficile sit hominem nosse.

Magni Pompei miles vasti corporis
Fracte loquendo et ambulando molliter
Famam cinaedi traxerat certissimam.
Hic insidiatus nocte iumentis ducis,
5 Cum veste et auro et magno argenti pondere
Avertit mulos. Factum rumor dissipat;
Arguitur miles, rapitur in praetorium.
Tum Magnus: «Quid ais? tune me, commilito,
Spoliare es ausus?» Ille continuo exscreat
10 Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.
«Sic, imperator, oculi exstillescant mei,
Si vidi aut tetigi». Tum vir animi simplicis
Id dedecus castrorum propelli iubet,
Nec cadere in illum credit tantam audaciam.
15 Breve tempus intercessit, et fidens manu
Unum e Romanis provocabat barbarus.
Sibi quisque metuit; primi mussitant duces.
Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,
Adit sedentem pro tribunali ducem,
20 Et voce molli: «Licet?» Enimvero eici
Virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
«Hunc ego committi satius Fortunae arbitror,
In quo iactura levis est, quam fortem virum,
25 Qui casu victus temeritatis te arguat».
Assensit Magnus et permisit militi
Prodire contra; qui mirante exercitu,
Dicto celerius hostis abscidit caput
Victorque rediit. His tunc Pompeius super:
30 «Corona, miles, equidem te dono libens,
Quia vindicasti laudem Romani imperi;
Sed exstillescant oculi sic» inquit «mei»,
Turpe illud imitans ius iurandum militis,
«Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas».


XI. [Iuno, Venus et gallina].[recensere]

De mulierum libidine.

Cum castitatem Iuno laudaret suam,
Iucunditatis causam non sprevit Venus,
Nullamque ut affirmaret esse illi parem,
Interrogasse sic gallinam dicitur:
5 «Dic sodes quanto possis satiari cibo».
Respondit illa: «Quicquid dederis, satis erit,
Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere».
«Ne scalpas» inquit «satis est modius tritici?»
«Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere.»
10 «Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?»
Tum denique illa fassa est naturae malum:
«Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen».
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
Quia per gallinam denotarit feminas.


XII. [Paterfamilias et Aesopus].[recensere]

Quomodo domanda sit ferox iuventus.
Paterfamilias saevum habebat filium.
Hic e conspectu cum patris recesserat,
Verberibus servos afficiebat plurimis
Et exercebat fervidam adulescentiam.
5 Aesopus ergo narrat hoc breviter seni:
Quidam iuvenco vetulum adiungebat bovem.
Is cum refugiens impari collo iugum
Aetatis excusaret vires languidas:
«Non est quod timeas», inquit illi rusticus;
10 «Non ut labores dico, sed ut istum domes,
Qui calce et cornu multos reddit debiles.
Et tu nisi istum tecum assidue detines
Feroxque ingenium comprimis clementia,
Vide ne querela maior accrescat domus».

15 Atrocitati mansuetudo est remedium.

XIII. [Aesopus et victor gymnicus].[recensere]

Quomodo conprimatur aliquando iactantia.

Victorem forte gymnici certaminis
Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus,
Interrogavit an plus adversarius
Valuisset eius. Ille: «Ne istud dixeris;
5 Multo fuere vires maiores meae».
«Quod» inquit «ergo, stulte, meruisti decus,
Minus valentem si vicisti fortior?
Ferendus esses, forte si te diceres
Superasse, melior qui fuisset viribus».


XIV. [Asinus ad lyram].[recensere]

Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant.

Asinus iacentem vidit in prato lyram.
Accessit et temptavit chordas ungula;
Sonuere tactae. «Bella res, sed mehercules
Male cessit» inquit «artis quia sum nescius.
5 Si repperisset aliquis hanc prudentior,
Divinis aures oblectasset cantibus».

Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.


XV. [Mulier vidua et miles].[recensere]

Quanta sit inconstantia et libido mulierum.

Per aliquot annos quaedam dilectum virum
Amisit et sarcophago corpus condidit;
A quo revelli nullo cum posset modo
Et in sepulcro lugens vitam degeret,
5 Claram assecuta est famam castae virginis.
Interea fanum qui compilarant Iovis,
Cruci suffixi luerunt poenas numini.
Horum reliquias ne quis posset tollere,
Custodes dantur milites cadaverum
10 Monumentum iuxta mulier quo se incluserat.
Aliquando sitiens unus de custodibus
Aquam rogavit media nocte ancillulam,
Quae forte dominae tunc assistebat suae
Dormitum eunti; namque lucubraverat
15 Et usque in serum vigilias perduxerat.
Paulum reclusis foribus miles prospicit
Videtque et aegram et facie pulchra feminam.
Corruptus animus ilico succenditur
Et uritur sensim impudentis cupiditas.
20 Sollers acumen mille causas invenit,
Per quas videre possit illam saepius.
Cotidiana capta consuetudine
Paulatim facta est advenae submissior;
Mox artiore vinxit animum copula.
25 Hic dum consumit noctes custos diligens,
Desideratum est corpus ex una cruce.
Turbatus miles factum exponit mulieri.
At sancta mulier: «Non est quod timeas» ait
Virique corpus tradit figendum cruci,
30 Ne subeat ille poenas neglegentiae.
Sic turpitudo laudis obsedit locum.


XVI. [Duo iuvenes sponsi dives et pauper].[recensere]

Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus favere.

Unam expetebant virginem iuvenes duo;
Vicit locuples genus et formam pauperis.
Ut nuptiarum dictus advenit dies,
Amans dolorem quia non poterat perpeti,
5 Maerens propinquos contulit se in hortulos,
Quos ultra paulo villa splendida divitis
Erat acceptura virginem e matris sinu,
Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.
Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
10 Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
Asellus autem, qui solebat pauperi
Quaestum referre, stabat portae in limine.
Illum puellae casu conducunt suae,
Viae labores teneros ne laedant pedes.
15 Repente caelum, Veneris misericordia,
Ventis movetur, intonat mundi fragor
Noctemque densis horridam nimbis parat:
Lux rapitur oculis et simul vis grandinis
Effusa trepidos passim comites dissipat,
20 Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
Asellus notum proximum tectum subit
Et voce magna sese venisse indicat.
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem
Et admirantur: deinde domino nuntiant.
25 Inter sodales ille paucos accubans
Amorem crebris avocabat poculis.
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis
Hortante Baccho et Venere, dulces perficit
Aequalitatis inter plausus nuptias.
30 Quaerunt parentes per praeconem filiam;
Novus maritus coniuge amissa dolet.
Quid esset actum postquam populo innotuit,
Omnes favorem comprobarunt caelitum.


XVII. [Aesopus et domina].[recensere]

Quam noceat saepe verum dicere.

Aesopus turpi cum serviret feminae,
Quae se expingendo totum intricaret diem,
Vestem, uniones, aurum, argentum sumeret,
Nec inveniret digito qui se tangeret:
5 «Licetne paucis?» inquit – «Dicas.» – «Censeo,
Quidvis efficies, cultum si deposueris».
«Adeone per me videor tibi meliuscula?» –
«Immo, nisi dederis, sponda cessabit tua».
«At non cessabunt latera» respondit «tua»,
10 Et obiurgari iussit servum garrulum.
Post paulo armillam tollit fur argenteam.
Quam non apparere ut dictum est mulieri,
Furore plena vocat omnes et verbera
Proponit gravia, verum si non dixerint.
15 «Aliis minare» inquit «me non falles, era;
Flagris sum caesus, verum quia dixi modo.»


XVIII. [Gallus lectica a felibus vectus].[recensere]

Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.

Feles habebat gallus lecticarios.
Hunc gloriosum vulpes ut vidit vehi,
Sic est locuta: «Moneo praecaveas dolum;
Istorum vultus namque si consideras,
5 Praedam portare iudices, non sarcinam.»

  • * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *

Postquam esurire coepit societas fera,
Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.


XIX. [Scrofa parturiens et lupus].[recensere]

Faciendum prius de homine periculum, quam eius te committas fidei.

Premente partu scrofa cum gemeret iacens,
Accurrit lupus et obstetricis partibus
Se posse fungi dixit, promittens opem.
Quae vero nosset pectoris fraudem improbi,
5 Suspectum officium repudiavit malefici
Et: «Satis est» inquit «si recedis longius.»
Quod si perfidiae se commisisset lupi,
Pari dolore fata deflesset sua.


XX. [Aesopus et servus profugus].[recensere]

Non esse malo addendum malum.

Servus profugiens dominum naturae asperae,
Aesopo occurrit notus e vicinia.
«Quid tu confusus?» – «Dicam tibi clare, pater,
Hoc namque es dignus appellari nomine,
5 Tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;
Subinde ad villam mittor sine viatico.
Domi si cenat, totis persto noctibus,
Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.
10 Emerui libertatem, canus servio.
Ullius essem culpae mihi si conscius,
Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur
Et super infelix saevum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere,
15 Abire destinavi quo tulerint pedes.»
«Ergo» inquit «audi: cum mali nil feceris,
Haec experiris, ut refers, incommoda;
Quid si peccaris? quae te passurum putas?»
Tali consilio est a fuga deterritus.


XXI. [Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus].[recensere]

Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.

Equum ex quadriga multis palmis nobilem
Abegit quidam et in pistrinum vendidit.
Productus ad bibendum cum foret a molis,
In circum aequales ire conspexit suos,
5 Ut grata ludis redderent certamina.
Lacrimis obortis: «Ite felices» ait;
«Celebrate sine me cursu sollemnem diem;
Ego quo scelesta furis attraxit manus,
Ibi sorte tristi fata deflebo mea.»


XXII. [Ursus esuriens].[recensere]

Famem acuere animantibus ingenium.

Si quando in silvis urso desunt copiae,
Scopulosum ad littus currit et prendens petram
Pilosa crura sensim demittit vado;
Quorum inter villos simul haeserunt canceres,
5 In terram abripiens excutit praedam maris
Escaque fruitur passim collecta vafer.

Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.


XXIII. [Viator et corvus].[recensere]

Verbis saepenumero homines decipi solere.

Quidam per agros devium carpens iter
«Ave» exaudivit et moratus paululum,
Adesse ut vidit neminem, cepit gradum.
Iterum salutat idem ex occulto sonus.
5 Voce hospitali confirmatus restitit,
Ut quisquis esset par officium reciperet.
Cum circumspectans errore haesisset diu
Et perdidisset tempus aliquot milium,
Ostendit sese corvus et supervolans
10 «Ave» usque ingessit. Tum se lusum intellegens:
«At male tibi sit» inquit «ales pessime,
Qui festinantis sic detinuisti pedes.»


XXIV. [Pastor et capella].[recensere]

Nihil ita occultum esse quod non reveletur.

Pastor capellae cornu baculo fregerat:
Rogare coepit ne se domino proderet.
«Quamvis indigne laesa, reticebo tamen;
Sed res clamabit ipsa quid deliqueris».


XXV. [Serpens et lacerta].[recensere]

Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse; hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.

Serpens lacertam forte aversam prenderat;
Quam devorare patula cum vellet gula,
Arripuit illa prope iacentem surculum,
Et pertinaci morsu transversum tenens,
5 Avidum sollerti rictum frenavit mora.
Praedam dimisit ore serpens irritam.


XXVI. [Cornix et ovis].[recensere]

Multos lacessere debiles et cedere fortibus.

Odiosa cornix super ovem consederat;
Quam dorso cum tulisset invita et diu:
«Hoc» inquit «si dentato fecisses cani,
Poenas dedisses». Illa contra pessima:
5 «Despicio inermes, eadem cedo fortibus;
Scio quem lacessam, cui dolosa blandiar;
Ideo senectam mille in annos prorogo».


XXVII. [Servus et dominus].[recensere]

Nullum maledictum esse gravius conscientia.

Cum servus nequam Socrati malediceret,
Uxorem domini qui corrupisset sui,
Idque ille sciret notum circumstantibus:
«Places tibi» inquit «quia cui non debes places;
5 Sed non impune, quia cui debes non places».


XXVIII. [Lepus et bubulcus].[recensere]

Multos verbis blandos esse, pectore infideles.

Cum venatorem celeri pede fugeret lepus
Et a bubulco visus veprem irreperet:
«Per superos oro perque spes omnes tuas,
Ne me indices, bubulce; nihil umquam mali
5 Huic agro feci». Et rusticus: «Ne timueris;
Late securus.» Iamque venator sequens:
«Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus?»
«Venit, sed abiit hac ad laevam»; et dexteram
Demonstrat nutu partem. Venator citus
10 Non intellexit seque e conspectu abstulit.
Tunc sic bubulcus: «Ecquid est gratum tibi,
Quod te celavi?» «Linguae prorsus non nego
Habere atque agere maximas me gratias;
Verum oculis ut priveris opto perfidis.»


XXIX. [Meretrix et iuvenis].[recensere]

Multa esse nobis iucunda quae tamen sunt incommoda.

Cum blandiretur iuveni meretrix perfida,
Et ille laesus multis saepe iniuriis
Tamen praeberet sese facilem mulieri,
Sic insidiatrix: «Omnes muneribus licet
5 Contendant, ego te plurimi facio tamen».
Iuvenis recordans quotiens deceptus foret:
«Libenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio,
Non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi».


XXX. [Fiber].[recensere]

Multi viverent, si salutis gratia parvi facerent fortunas.

Canes effugere cum iam non possit fiber,
(Graeci loquaces quem dixerunt castorem
Et indiderunt bestiae nomen dei,
Illi se verborum copia),
5 Abripere morsu fertur testiculos sibi,
Quia propter illos sentiat sese peti.
Divina quod ratione fieri non negem;
Venator namque simul invenit remedium,
Omittit ipsum persequi et vocat canes.

10 Hoc si praestare possent homines, ut suo
Vellent carere, tuti posthac viverent;
Haud quisquam insidias nudo faceret corpori.


XXXI. [Papilio et vespa].[recensere]

Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.

Papilio vespam praetervolitans viderat.
«O sortem iniquam! dum vivebant corpora,
Quorum ex reliquiis animam nos accepimus,
> Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.»
Et vespa dignam moribus vocem edidit:
10 «Non qui fuerimus, sed qui nunc simus vide.»


XXXII. [Terraneola et vulpes].[recensere]

Pravis non esse fidem adhibendam.

Avis quam dicunt terraneolam rustici,
In terra nidum quia componit scilicet,
Forte occucurrit improbae vulpeculae;
Qua visa, pennis altius se sustulit.
5 «Salve» inquit illa «cur me fugisti, obsecro?
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus,
Grilli, scarabaei, locustarum copia:
Nihil est quod metuas, ego te multum diligo
Propter quietos mores et vitam probam.»
10 Respondit contra: «Tu quidem bene praedicas;
In campo non sum, sed sub dio par tibi.
Quin sequere: tibi salutem non committo meam.»