Forale Setuual

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

In dei nomine.

Notum sit omnibus qui has literas viderint, quod nos domnus P. petri magister milicie sancti Jacobi et G. petri commendator mertole, vna cum conuento eiusdem loci damus et condecimus populatoribus de Setuual cartam et forum de palmella: Excepto quod damus eis pro benefactoria quod non vadant in exercitu nec in cavalgada nec per terram nec per mare, nisi in juuando vicinos suos in apelido, sicut et ipsi juubant illos quando forte opus fuerit.

Et nos debemus habere omnes furnos et alfandegas et tendas et aljazarias et balnea in Setuual: et omnes vendas extraneorum debent vendi in nostris domibus et non in aliis.

Et nos debemus habere de foro decimas de omnibus iliis que venirent per mare vel que acquisiuerint per illud, exceptis istis, scilicet, de madeira quam duxerint ad domos suas faciendum, et de lenha quam duxerint ad cremandum, et de pinnas quas duxerint pera comedere.

Preterea de piscatoribus qui piscauerint cum rethibus de pede, scilicet, de illis qui ambulant puiscando per gargantas in mare, et piscibus de scanis qui inueniuntur mortui, debent facere forum de vlixbona.

Et de omnibus aliis rebus vt dictum est persoluant de foro decimas. Et vt aliquis contra hanc cartam venire non possit, eam nostris sigillis fecimus sigilari: que fui facta et concessa apud alcacer mense marcio sub era M.ª CC. LXXX. VII.

In Portugaliae Monumenta Historica, Leges, v. I, Lisboa, Academia das Ciências de Lisboa, 1856, p. 634