Georgicon/Liber IV

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Georgicon - liber III


Protinus aerii mellis caelestia dona
exsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum
magnanimosque duces totiusque ordine gentis
mores et studia et populos et proelia dicam.        5
In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.

Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditus—nam pabula venti
ferre domum prohibent—neque oves haedique petulci        10
floribus insultent aut errans bucula campo
decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis meropesque aliaeque volucres
et manibus Procne pectus signata cruentis;        15
omnia nam late vastant ipsasque volantes
ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
At liquidi fontes et stagna virentia musco
adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,
palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,        20
ut, cum prima novi ducent examina reges
vere suo ludetque favis emissa iuventus,
vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
In medium, seu stabit iners seu profluet umor,        25
transversas salices et grandia conice saxa,
pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivum solem, si forte morantes
sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
Haec circum casiae virides et olentia late        30
serpylla et graviter spirantis copia thymbrae
floreat inriguumque bibant violaria fontem.
Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis,
seu lento fuerint alvaria vimine texta,
angustos habeant aditus: nam frigore mella        35
cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
nequiquam in tectis certatim tenuia cera
spiramenta linunt fucoque et floribus oras
explent collectumque haec ipsa ad munera gluten        40
et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
sub terra fovere larem, penitusque repertae
pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
Tu tamen et levi rimosa cubilia limo        45
ungue fovens circum et raras superinice frondes.
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentes
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
saxa sonant vocisque offensa resultat imago.        50

Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit
sub terras caelumque aestiva luce reclusit,
illae continuo saltus silvasque peragrant
purpureosque metunt flores et flumina libant
summa leves. Hinc nescio qua dulcedine laetae        55
progeniem nidosque fovent, hinc arte recentes
excudunt ceras et mella tenacia fingunt.
Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli
nare per aestatem liquidam suspexeris agmen
obscuramque trahi vento mirabere nubem,        60
contemplator: aquas dulces et frondea semper
tecta petunt. Huc tu iussos adsperge sapores,
trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
ipsae consident medicatis sedibus, ipsae        65
intima more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint, nam saepe duobus
regibus incessit magno discordia motu,
continuoque animos vulgi et trepidantia bello
corda licet longe praesciscere; namque morantes        70
Martius ille aeris rauci canor increpat et vox
auditur fractos sonitus imitata tubarum;
tum trepidae inter se coeunt pennisque coruscant
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
et circa regem atque ipsa ad praetoria densae        75
miscentur magnisque vocant clamoribus hostem.
Ergo ubi ver nactae sudum camposque patentes,
erumpunt portis; concurritur, aethere in alto
fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
praecipitesque cadunt; non densior aëre grando,        80
nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
ipsi per medias acies insignibus alis
ingentes animos angusto in pectore versant,
usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
aut hos versa fuga victor dare terga subegit.        85
Hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulveris exigui iactu compressa quiescent.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
dede neci; melior vacua sine regnet in aula.        90
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore
et rutilis clarus squamis, ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius alvum.

Ut binae regum facies, ita corpora plebis.        95
Namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
cum venit et sicco terram spuit ore viator
aridus; elucent aliae et fulgore coruscant
ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
Haec potior suboles, hinc caeli tempore certo        100
dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum
et liquida et durum Bacchi domitura saporem.

At cum incerta volant caeloque examina ludunt
contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,
instabiles animos ludo prohibebis inani.        105
Nec magnus prohibere labor: tu regibus alas
eripe; non illis quisquam cunctantibus altum
ire iter aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti
et custos furum atque avium cum falce saligna        110
Hellespontiaci servet tutela Priapi.
Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
tecta serat late circum, cui talia curae;
ipse labore manum duro terat, ipse feraces
figat humo plantas et amicos inriget imbres.        115

Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum
vela traham et terris festinem advertere proram,
forsitan et, pingues hortos quae cura colendi
ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,
quoque modo potis gauderent intiba rivis        120
et virides apio ripae, tortusque per herbam
cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi
pallentesque hederas et amantes litora myrtos.
Namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,        125
qua niger umectat flaventia culta Galaesus,
Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis
nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho.
Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum        130
lilia verbenasque premens vescumque papaver
regum aequabat opes animis seraque revertens
nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
Primus vere rosam atque autumno carpere poma,
et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa        135
rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,
ille comam mollis iam tondebat hyacinthi
aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
Ergo apibus fetis idem atque examine multo
primus abundare et spumantia cogere pressis        140
mella favis; illi tiliae atque uberrima pinus,
quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
induerat, totidem autumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos
eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes        145
iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.

Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse
addidit, expediam, pro qua mercede canoros        150
Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae
Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
Solae communes natos, consortia tecta
urbis habent magnisque agitant sub legibus aevum,
et patriam solae et certos novere penates,        155
venturaeque hiemis memores aestate laborem
experiuntur et in medium quaesita reponunt.
Namque aliae victu invigilant et foedere pacto
exercentur agris; pars intra saepta domorum
Narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten        160
prima favis ponunt fundamina, deinde tenaces
suspendunt ceras: aliae spem gentis adultos
educunt fetus, aliae purissima mella
stipant et liquido distendunt nectare cellas.
Sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,        165
inque vicem speculantur aquas et nubila caeli
aut onera accipiunt venientum aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis        170
cum properant, alii taurinis follibus auras
accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;
illi inter sese magna vi bracchia tollunt
in numerum versantque tenaci forcipe ferrum:        175
non aliter, si parva licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urget habendi,
munere quamque suo. Grandaevis oppida curae
et munire favos et daedala fingere tecta.
At fessae multa referunt se nocte minores,        180
crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim
et glaucas salices casiamque crocumque rubentem
et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus:
mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem        185
vesper ubi e pastu tandem decedere campis
admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi iam thalamis se composuere, siletur
in noctem fessosque sopor suus occupat artus.        190
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt
longius aut credunt caelo adventantibus Euris,
sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur,
excursusque breves temptant et saepe lapillos,
ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,        195
tollunt, his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes
in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:
verum ipsae e foliis natos, e suavibus herbis        200
ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites
sufficiunt aulasque et cerea regna refigunt.
Saepe etiam duris errando in cotibus alas
attrivere ultroque animam sub fasce dedere:
tantus amor florum et generandi gloria mellis.        205
Ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
excipiat, neque enim plus septima ducitur aestas,
at genus immortale manet multosque per annos
stat fortuna domus et avi numerantur avorum.
Praeterea regem non sic Aegyptus et ingens        210
Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes
observant. Rege incolumi mens omnibus una est;
amisso rupere fidem constructaque mella
diripuere ipsae et crates solvere favorum.
Ille operum custos, illum admirantur et omnes        215
circumstant fremitu denso stipantque frequentes
et saepe attollunt umeris et corpora bello
obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.

His quidam signis atque haec exempla secuti
esse apibus partem divinae mentis et haustus        220
aetherios dixere; deum namque ire per omnes
terrasque tractusque maris caelumque profundum.
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;
scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri        225
omnia nec morti esse locum, sed viva volare
sideris in numerum atque alto succedere caelo.

Siquando sedem angustam servataque mella
thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum
ora fove fumosque manu praetende sequaces.        230
Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,
Taygete simul os terris ostendit honestum
Pleas et Oceani spretos pede reppulit amnes,
aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
tristior hibernas caelo descendit in undas.        235
Illis ira modum supra est, laesaeque venenum
morsibus inspirant et spicula caeca relinquunt
adfixae venis animasque in vulnere ponunt.
Sin duram metues hiemem parcesque futuro
contunsosque animos et res miserabere fractas,        240
at suffire thymo cerasque recidere inanes
quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit
stellio et lucifugis congesta cubilia blattis
immunisque sedens aliena ad pabula fucus
aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,        245
aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae
laxos in foribus suspendit aranea casses.
Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
incumbent generis lapsi sarcire ruinas
complebuntque foros et floribus horrea texent.        250

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
vita tulit, tristi languebunt corpora morbo—
quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
continuo est aegris alius color, horrida vultum
deformat macies, tum corpora luce carentum        255
exportant tectis et tristia funera ducunt;
aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,        260
frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,
ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis:
hic iam galbaneos suadebo incendere odores
mellaque harundineis inferre canalibus, ultro        265
hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallae admiscere saporem
Arentesque rosas aut igni pinguia multo
defruta vel psithia passos de vite racemos
Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea.        270
Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
namque uno ingentem tollit de caespite silvam,
aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
funduntur, violae sublucet purpura nigrae;        275
[saepe deum nexis ornatae torquibus arae;]
asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
Huius odorato radices incoque Baccho
pabulaque in foribus plenis adpone canistris.        280

Sed siquem proles subito defecerit omnis,
nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,
tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis
insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem        285
expediam prima repetens ab origine famam.
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
accolit effuso stagnantem flumine Nilum
et circum pictis vehitur sua rura phaselis,
quaque pharetratae vicinia Persidis urget,        290
[et viridem Aegyptum nigra fecundat harena,
et diversa ruens septem discurrit in ora
usque coloratis amnis devexus ab Indis]
omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
Exiguus primum atque ipsos contractus in usus        295
eligitur locus; hunc angustique imbrice tecti
parietibusque premunt artis et quattuor addunt,
quattuor a ventis obliqua luce fenestras.
Tum vitulus bima curvans iam cornua fronte
quaeritur; huic geminae nares et spiritus oris        300
multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto
tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
Sic positum in clauso linquunt et ramea costis
subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes.
Hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,        305
ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
Interea teneris tepefactus in ossibus umor
aestuat et visenda modis animalia miris,
trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,        310
miscentur tenuemque magis magis aëra carpunt,
donec, ut aestivis effusus nubibus imber,
erupere aut ut nervo pulsante sagittae,
prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?        315
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis
multa querens atque hac adfatus voce parentem:        320
'Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo,
invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri
pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?        325
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
Quin age et ipsa manu felices erue silvas,
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes        330
ure sata et validam in vites molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,        335
drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores,        340
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem        345
Vulcani Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divum numerabat amores
carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvunt, iterum maternas impulit aures
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes        350
obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores
prospiciens summa flavum caput extulit unda
et procul: 'O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam        355
stat lacrimans et te crudelem nomine dicit.'
Huic percussa nova mentem formidine mater,
'duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum
tangere,' ait. Simul alta iubet discedere late
flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum        360
curvata in montis faciem circumstetit unda
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
Iamque domum mirans genetricis et umida regna
speluncisque lacus clausos lucosque sonantes
ibat et ingenti motu stupefactus aquarum        365
omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque
et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus
unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta
saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,        370
et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
in mare purpureum violentior effluit amnis.
Postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum et nati fletus cognovit inanes        375
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
germanae tonsisque ferunt mantelia villis;
pars epulis onerant mensas et plena reponunt
pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;
et mater, 'Cape Maeonii carchesia Bacchi:        380
Oceano libemus,' ait. Simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores
centum quae silvas, centum quae flumina servant.
Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,
ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.        385
Omine quo firmans animum sic incipit ipsa:

'Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
et iuncto bipedum curru metitur equorum.
Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit        390
Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ipse
grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius
armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.        395
Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
expediat morbi causam eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
orando flectes; vim duram et vincula capto
tende; doli circum haec demum frangentur inanes.        400
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus,
cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,
in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,        405
tum variae eludent species atque ora ferarum
Fiet enim subito sus horridus atraque tigris
squamosusque draco et fulva cervice leaena,
aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis
excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.        410
Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,
tanto, nate, magis contende tenacia vincla,
donec talis erit mutato corpore, qualem
videris, incepto tegeret cum lumina somno".

Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem,        415
quo totum nati corpus perduxit; at illi
dulcis compositis spiravit crinibus aura
atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens
exesi latere in montis, quo plurima vento
cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,        420
deprensis olim statio tutissima nautis;
intus se vasti Proteus tegit obice saxi.
Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha
collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit.
Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos        425
ardebat, caelo et medium sol igneus orbem
hauserat; arebant herbae et cava flumina siccis
faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
cum Proteus consueta petens e fluctibus antra
ibat; eum vasti circum gens umida ponti        430
exsultans rorem late dispergit amarum.
Sternunt se somno diversae in litore phocae.
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,
auditisque lupos acuunt balatibus agni,        435
considit scopulo medius numerumque recenset.
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
vix defessa senem passus componere membra
cum clamore ruit magno manicisque iacentem
occupat. Ille suae contra non immemor artis        440
omnia transformat sese in miracula rerum,
ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.
Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
in sese redit atque hominis tandem ore locutus:
'Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras        445
iussit adire domos? Quidve hinc petis?' inquit. At ille:
'Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam
sed tu desine velle. Deum praecepta secuti
venimus hinc lapsis quaesitum oracula rebus".
Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa        450
ardentes oculos intorsit lumine glauco
et graviter frendens sic fatis ora resolvit.

"Non te nullius exercent numinis irae;
magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus
haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant,        455
suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
immanem ante pedes hydrum moritura puella
servantem ripas alta non vidit in herba.
At chorus aequalis Dryadum clamore supremos        460
implerunt montes; flerunt Rhodopeiae arces
altaque Pangaea et Rhesi mavortia tellus
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.
Ipse cava solans aegrum testudine amorem
te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,        465
te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
et caligantem nigra formidine lucum
ingressus manesque adiit regemque tremendum
nesciaque humanis precibus mansuescere corda.        470
At cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt
vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
matres atque viri defunctaque corpora vita        475
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum,
quos circum limus niger et deformis harundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
alligat et noviens Styx interfusa coercet.        480
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
tartara caeruleosque implexae crinibus angues
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora
atque Ixionii vento rota constitit orbis.
Iamque pedem referens casus evaserat omnes;        485
redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem,
cum subita incautum dementia cepit amantem,
ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes.
Restitit Eurydicenque suam iam luce sub ipsa        490
immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis
effusus labor atque immitis rupta tyranni
foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
Illa, Quis et me, inquit, miseram et te perdidit, Orpheu,
quis tantus furor? En iterum crudelia retro        495
Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte
invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras
commixtus tenues, fugit diversa, neque illum,        500
prensantem nequiquam umbras et multa volentem
dicere, praeterea vidit, nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.
Quid faceret? Quo se rapta bis coniuge ferret?
Quo fletu Manis, quae numina voce moveret?        505
Illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.
Septem illum totos perhibent ex ordine menses
rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam
flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris
mulcentem tigres et agentem carmine quercus;        510
qualis populea maerens philomela sub umbra
amissos queritur fetus, quos durus arator
observans nido implumes detraxit; at illa
flet noctem ramoque sedens miserabile carmen
integrat et maestis late loca questibus implet.        515
Nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.
Solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis
lustrabat raptam Eurydicen atque inrita Ditis
dona querens; spretae Ciconum quo munere matres        520
inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua        525
ah miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat:
Eurydicen toto referebant flumine ripae".

Haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,
quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.
At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:        530

'Nate, licet tristes animo deponere curas.
Haec omnis morbi causa; hinc miserabile Nymphae,
cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
exitium misere apibus. Tu munera supplex
tende petens pacem et faciles venerare Napaeas;        535
namque dabunt veniam votis irasque remittent.
Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam.
Quattuor eximios praestanti corpore tauros,
qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,
delige et intacta totidem cervice iuvencas.        540
Quattuor his aras alta ad delubra dearum
constitue et sacrum iugulis demitte cruorem,
corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,
inferias Orphei Lethaea papavera mittes        545
et nigram mactabis ovem lucumque revises:
placatam Eurydicen vitula venerabere caesa".

Haud mora; continuo matris praecepta facessit;
ad delubra venit, monstratas excitat aras,
quattuor eximios praestanti corpore tauros        550
ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit lucumque revisit.
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto        555
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
immensasque trahi nubes, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebam
et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum        560
fulminat Euphraten bello victorque volentes
per populos dat iura viamque adfectat Olympo.
Illo Vergilium me tempore dulcis alebat
Parthenope studiis florentem ignobilis oti,
carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,        565
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.

Fairytale left blue.png Georgicon - liber III