Gesta Hammaburgensis Pontificum Liber I

E Wikisource

Nota: Fons librorum est editio ab G. Waitz 1876

Beatissimo patri et electo celitus archiepiscopo Hammaburgensi Liemaro A., minimus sanctae Bremensis ecclesiae canonicus, integrae devotionis parvum munus. Cum in numerum gregis vestri, pastor euangelice, nuper a decessore vestro colligerer, sedulo operam dedi, ne proselitus et advena tanti muneris beneficio ingratus existerem. Mox igitur ut oculis atque auribus accepi, ecclesiam vestram antiqui honoris privilegio nimis extenuatam , multis egere constructorum manibus, cogitabam diu, quo laboris nostri monimento exhaustam viribus matrem potuerim iuvare. Et ecce occurrunt michi plurima, interdum legenti vel audienti facta ab antecessoribus vestris, quae tum sui magnitudine, tum ecclesiae huius necessitate videantur digna relatu. Sed quoniam rerum memoria latet, et pontificum loci hystoria non est tradita litteris, fortasse dixerit aliquis, aut nichil eos dignum memoria fecisse in diebus suis, aut si fecerant quippiam, scriptorum qui hoc posteris traderent diligentia caruisse. Hac ego necessitate persuasus, appuli me ad scribendum de Bremensium sive Hammaburgensium serie praesulum, non alienum credens meae devotionis officio seu negotio vestrae legationis, si, cum sim filius ecclesiae, sanctissimorum patrum, per quos ecclesia exaltata et christianitas in gentibus dilatata est, gesta revolvo. Ad quod nimirum valde arduum et viribus meis impar onus, eo maiorem flagito veniam, quoniam fere nullius qui me praecesserit vestigia sequens, ignotum iter, quasi palpans in tenebris, carpere non timui, eligens in vinea Domini pondus diei ferre et aestus, quam extra vineam ociosus stare. Tuo igitur, sanctissime praesul, examini audacter incepta committo: te iudicem simulque defensorem imploro, sciens tibi pro sapientia tua nichil dignum posse deferri: qui decurso mundanae prudentiae stadio, ad studium divinae philosophiae maiore gloria nunc ascendisti, terrena despiciens et sola meditans celestia . Cumque doctrina et veritate, hoc est verbo et exemplo pastorali, facile multos excellas, praecipua est in virtutibus tuis humilitas, quae omnibus te communem faciens, michi quoque fiduciam dedit, qua balbuciens audeam cum philosopho loqui, et Saul inter prophetas videri. Scio tamen aliquos, ut in novissimis rebus fieri consuetum est, adversarios michi non defuturos, qui dicant haec ficta et falsa veluti somnia Scipionis a Tullio meditata; dicant etiam si volunt per eburneam portam Maronis egressa. Nobis propositum est non omnibus placere, sed tibi, pater, et ecclesiae tuae; difficillimum est enim invidis placere, Et quoniam sic emulorum coqit improbitas, fateor tibi, quibus ex pratis defloravi hoc sertum, ne dicar specie veri captasse mendacium: itaque de hiis quae scribo, aliqua per scedulas dispersa collegi, multa vero mutuavi de hystoriis et privilegiis Romanorum, pleraque omnia seniorum, quibus res nota est, traditione didici, testem habens veritatem, nichil de meo corde prophetari, nichil temere definiri; sed omnia quae positurus sum certis roborabo testimoniis, ut si michi non creditur, saltem auctoritati fides tribuatur. In quo opere talibusque ausis sciant omnes, quod nec laudari cupio ut historicus, nec improbari metuo ut falsidicus; sed quod bene ego non potui, melius scribendi ceteris materiam reliqui. Ab introitu igitur sancti Willehadi, cum Saxonia tota et armis subacta Francorum et divino cultui mancipata est, ordiens, in tuo salutari ingressu pono metam libelluli, simul omnipotentis Dei misericordiae supplicans, ut, qui te populo suo diu erranti et afflicto pastorem constituit, annuat etiam tua opera tuisque diebus ea quae inter nos prava sunt corrigi et correcta perpetuo conservari. Ad hec quae in gentium conversione a decessoribus tuis strennue dudum incepta sunt, a te, qui hereditariam predicandi legationem possides in totam septentrionis latitudinem, mature perfici concedat Iesus Christus dominus noster, cuius regni non est finis per omnia secula seculorum, Amen.

Capitulum 1.[recensere]

Historiam Hammaburgensis ecclesiae scripturi, quoniam Hammaburg nobilissima quondam Saxonum civitas erat, non indecens aut vacuum fore putamus, si prius de gente Saxonum et natura eiusdem provintiae ponemus ea, quae doctissimus vir Einhardus aliique non obscuri auctores reliquerunt in scriptis suis. 'Saxonia', inquiunt, 'pars non modica est Germaniae, et eius quae a Francis incolitur duplum in lato putatur habere, cum ei longitudine possit esse consimilis'. Positio eius recte metientibus trigona videtur; ita ut primus angulus in austrum porrigatur usque ad Renum flumen, secundus vero inchoans a maritimis Hadelohe regionis, longo secus Albiam limite protenditur in orientem usque ad Salam fluvium. Ibi est angulus tercius. Itaque ab angulo in angulum habes iter octo dierum, praeter eam partem Saxoniae, quae trans Albiam supra incolitur a Sorabis, infra autem a Nordalbingis. Saxonia viris, armis et frugibus inclita. Excepto quod raris intumescit collibus, tota fere declivis in planitiem consideratur. Sola caret vini dulcedine; alia omnia fert usui necessaria. Ager ubique fertilis, compascuus et silvestris; qua Thuringeam accedit aut Salam vel Renum fluvios, ibi prorsus opimus. Ceterum iuxta Fresiam palustris, et aridus propter Albiam, degenerat aliquantum. Iocunda ubique nec minus oportuna provinciam rigat amnium copia.

Capitulum 2.[recensere]

Nobilissimi Saxoniae fluvii sunt Albis, Sala, Wisara, qui nunc Wissula vel Wirraha nuncupatur. Is in Thuringiae saltu fontem habet, quemadmodum et Sala; deinde mediam cursu pertransiens Saxoniam, in vicinia Fresonum sortitur occasum. Verum maximus Albis, qui nunc Albia nomen habet, etiam Romanorum testimonio predicatur, cuius ortum ferunt trans Bohemiam mox Sclavos dirimit a Saxonibus. Iuxta Magdeburg in se recipit Salam fluvium, nec longe ab Hammaburg ipse Albia mergitur in occeanum. (Quartus ex magnis Saxoniae fluminibus est Emisa, qui Westphalos a reliquis illius provinciae dirimit populis. Isque oritur in saltu Patherburnensi ; currit autem per medios Fresonum terminos in occeanum Britannicum).

Capitulum 3.[recensere]

Quaerentibus autem qui mortales ab initio Saxoniam coluerint, vel a quibus haec gens primo finibus egressa sit, compertum est nobis ex multa lectione veterum, istam gentem, sicut omnes fere populos, qui in orbe sunt, occulto Dei iudicio non semel de regno ad populum alterum fuisse translatos, et ex nomine victorum provincias quoque vocabula sortitas. Quippe, si Romanis credendum est scriptoribus, primi circa Albiam et in reliqua Germania Swevi habitarunt, quorum confines erant illi, qui dicuntur Driade, Bardi, Sicambri, Huni, Wandali, Sarmatae, Longobardi, Heruli, Dacae, Marcomanni, Gothi, Nordmanni et Sclavi. Qui propter inopiam soli natalis contentionesque domesticas, aut sicut dicitur, minuendae multitudinis causa a loco suo egressi, totam simul Europam inundaverunt et Affricam. De antiquitate vero Saxonum meminit Orosius et Gregorius Turonensis ita: 'Saxones', inquit, 'gens ferocissima, virtute et agilitate terribilis, in oceani litore habitat, inviis inaccessa paludibus, quae periculosam tunc Romanis finibus eruptionem meditans, a Valentiniano imperatore oppressa est. Deinde cum occuparent Gallias Saxones, a Syagrio, duce Romanorum, victi sunt, insulae eorum captae'. Igitur Saxones primo circa Renum sedes habebant, [et vocati sunt Angli], quorum pars inde veniens in Brittanniam, Romanos ab illa insula depulit. Altera pars Thuringiam oppugnans, tenuit illam regionem. Quod breviter conscribens Einhardus, tali modo suam ingreditur historiam:

Capitulum 4.[recensere]

'Saxonum gens', inquit, 'sicut tradit antiquitas, ab Anglis Britanniae incolis egressa, per occeanum navigans, Germaniae littoribus studio et necessitate quaerendarum sedium appulsa est in loco qui vocatur Hadoloha eo tempore quo Theodericus, rex Francorum, contra Hirminfridum, ducem Thuringorum, generum suum, dimicans, terram eorum crudeliter ferro vastavit et igne. Et cum iam duobus praeliis ancipiti pugna incertaque victoria miserabili caede suorum decertassent, Theodericus spe vincendi frustratus, misit legatos ad Saxones, quorum dux erat Hadugato. Ut audivit causam adventus eorum, pollicitisque pro victoria cohabitandi sedibus, conduxit eos in adiutorium. Quibus secum quasi iam pro libertate et patria fortiter dimicantibus, superavit adversarios, vastatisque indigenis et ad internicionem pene deletis, terram eorum iuxta pollicitationem suam victoribus delegavit. Qui eam sorte dividentes, cum multi ex eis in bello cecidissent, et pro raritate eorum tota ab eis occupari non potuit, partem illius, eam maxime quae respicit orientem, colonis tradebant singulis, pro sua sorte sub tributo exercendam; caetera vero loca ipsi possederunt.'

Capitulum 5.[recensere]

'A meridie quidem Francos habentes et partem Thuringorum, quos praecedens hostilis turbo non tetigit, alveoque fluminis Unstrote dirimuntur; a septentrione vero Nordmannos, gentes ferocissimas; ab ortu solis Obodritos; et ab occasu Frisos, a quibus sine intermissione vel federe vel concertacione necessaria finium suorum spacia tuebantur. Erant enim inquieti nimis et finitimorum sedibus infesti, domi vero pacati et civium utilitatibus placida benignitate consulentes'.

Capitulum 6.[recensere]

'Generis quoque ac nobilitatis suae providissimam curam habentes, nec facile ullis aliarum gentium vel sibi inferiorum conubiis infecti, propriam et sinceram, tantumque sui similem gentem facere conati sunt. Unde habitus quoque ac magnitudo corporum comarumque color, sicut in tanto numero hominum, idem pene omnibus. Quatuor igitur differentiis gens illa consistit, nobilium scilicet et liberorum, libertorum atque servorum. Et id legibus firmatum, ut nulla pars in copulandis coniugiis propriae sortis terminos transferat; sed nobilis nobilem ducat uxorem et liber liberam, libertus coniungatur libertae et servus ancillae. Si vero quispiam horum sibi non congruentem et genere praestantiorem duxerit uxorem, cum vitae suae dampno componat. Legibus etiam ad vindictam malefactorum optimis abutebantur. Et multa utilia atque secundum legem naturae honesta, in morum probitate studuerunt habere; quae eis ad veram beatitudinem promerendam proficere potuissent, si ignorantiam creatoris sui non haberent et a veritate culturae illius non essent alieni.'

Capitulum 7.[recensere]

'Coluerunt enim eos qui natura non erant dii, inter quos praecipue Mercurium venerabantur, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare consueverant. Deos suos neque templis includere, neque ulla humani oris specie assimilare, ex magnitudine et dignitate coelestium arbitrati sunt. Lucos ac nemora consecrantes, deorumque nominibus appellantes, secretum illud sola reverentia contemplabantur . Auspicia et sortes quam maxime observabant. Sortium consuetudo simplex erat. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputabant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargebant; mox si publica consultatio fuit, sacerdos populi, si privata, ipse pater familias precatus Deos, celumque suspiciens ter singulos tulit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatus est. Si prohibuerunt, nulla de eadem re ipsa die consultatio; si permissum est, eventuum adhuc fides exigebatur.'

Capitulum 8.[recensere]

'Avium voces et volatus interrogare proprium erat illius gentis. Equorum quoque presagia ac motus experiri, hinnitusque ac fremitus observare. Nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed etiam apud proceres habebatur. Erat et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorare solebant. Eius quippe gentis cum qua bellandum fuit, captivum quoquo modo interceptum, cum electo popularium suorum, patriis quemque armis committere et victoriam huius vel illius pro iudicio habere. Quomodo autem certis diebus, cum aut inchoatur luna aut impletur, agendis rebus auspicatissimum initium crediderint, aliaque innumerabilia vanarum supersticionum genera, quibus implicati sunt, observaverint, praetereo. Haec vero ideo commemoravi, quo prudens lector agnoscat, a quantis errorum tenebris per Dei gratiam et misericordiam sint liberati, quando eos ad cognitionem sui nominis lumine verae fidei perducere dignatus est. Erant enim, sicut omnes fere Germaniam incolentes, et natura feroces et cultui demonum dediti, veraeque religioni contrarii, neque divina neque humana iura vel polluere vel transgredi inhonestum arbitrabantur. Nam et frondosis arboribus fontibusque venerationem exhibebant. Truncum quoque ligni non parvae magnitudinis in altum erectum sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur universalis columpna, quasi sustinens omnia'. Haec tulimus excerpta ex scriptis Einhardi de adventu, moribus et superstitione Saxonum, quam adhuc Sclavi et Sueones ritu paganico servare videntur.

Capitulum 9.[recensere]

Qualiter autem gens dura Saxonum pervenerit ad cognitionem divini nominis, aut quibus praedicatoribus ad christianae religionis normam pertigerit, explicare locus quaerit, si prius de bello Karoli, quod cum Saxonibus longo tempore profligatum est, mentionem facimus et belli causas simul connectimus. Thuringi vel Saxones, itemque caeterae quae circa Renum sunt nationes, ex antiquo Francis tributariae leguntur. Quibus deinde a regno eorum deficientibus Pippinus, genitor Karoli, bellum intulit, quod tamen filius peregit maiore felicitate; de quo idem scriptor Heinhardus brevi epilogo meminit dicens: 'Susceptum est igitur bellum adversum Saxones, quod magna utrimque animositate, tamen maiore Saxonum quam Francorum dampno, per continuos triginta tres annos gerebatur; poterat siquidem citius finiri, si Saxonum hoc perfidia pateretur.'

Capitulum 10.[recensere]

'Omnibus igitur qui resistere solebant profligatis et in suam potestatem redactis, ea conditio a rege proposita et ab illis suscepta est, ut abiecto demonum cultu, relictisque patriis cerimoniis, christianae fidei sacramenta susciperent et Francis adunati, unus cum eis populus efficerentur'. Tractumque per tot annos bellum, ita constat esse finitum. Nunc autem spiritales animarum triumphos ad scribendum succincti, praedicatoribus, de his qui ferocissimos Germaniae populos ad divinam religionem perduxerint , tale sumamus exordium.

Capitulum 11.[recensere]

Primus omnium qui australes Germaniae partes, ydolorum cultui deditas, ad cognitionem divinae ac christianae religionis adduxit, Winifridus erat natione Anglus, verus Christi philosophus, cui postea cognomentum ex virtute erat Bonefacius. Et quamvis alii scriptorum vel Gallum in Alemannia vel Hemmerannum in Baioaria sive Kylianum in Francia seu certe Willebrordum in Fresia priores verbum Dei asserant praedicasse, hic tamen omnes alios, uti Paulus apostolus, studio ac praedicationis labore antevenit. Ipse enim, ut in Gestis suis legitur, apostolicae sedis auctoritate fultus, legationem ad gentes suscepit, Teutonumque populos, apud quos nunc et summa imperii Romani et divini cultus reverentia viget ac floret, ecclesiis, doctrina virtutibusque illustravit. Quorum etiam provincias in episcopatus distribuens, seorsum Francos cis Rhenum, Hessones ac Thuringos, qui Saxonum confines sunt, primitivo quodam laboris sui fructu Christo et ecclesiae copulavit. Tandemque a Fresonibus, quos iam ante ad fidem converterat, illustri martyrio coronatus est. Gesta eius plenaria manu a discipulis edita sunt, qui eum ferunt agonizasse cum aliis quinquaginta et amplius commilitonibus suis, anno ordinationis suae 37. Ipse est annus dominicae incarnationis 755, Pippini iunioris 14.

Capitulum 12.[recensere]

Post passionem sancti Bonifacii Willehadus, et ipse Angligena, fervens amore martyrii, properavit in Fresiam, ubi consistens ad sepulcrum beati martyris, paganos facti penitentes suscepit et credentium multa milia baptizavit. Deinde cunctam in circuitu provinciam cum discipulis perlustrans, ydola confregisse populosque ad culturam veri Dei euangelizasse, tunc et gentilium zelo fustibus percussus et gladio legitur ad iugulandum proscriptus. Licet gratia Dei maioribus eum predestinaret titulis, suae tamen voluntati et studio nichilominus erat ad martyrium. Post haec missus in Saxoniam a Karolo rege, primus omnium doctorum maritimas et boreales Saxoniae partes ac Transalbianos populos ad christianam fidem provocavit. Septem annos praedicasse dicitur eandem regionem, usque ad annum rebellionis Saxonum duodecimum, cum Widichind persecutionem movens in christianos, Francorum terminos usque ad Renum vastabat. In qua persecutione discipuli sancti Willehadi quidam Bremae, multi per Fresiam, ceteri trans Albiam passi leguntur. Unde confessor Dei, maius adhuc lucrum expectans de conversione plurimorum, dicitur secundum euangelicum praeceptum de civitate in civitatem fugisse, dispersisque sociis ad praedicandum, ipse Romam venisse cum Liudgero. Ubi sanctissimi papae Adriani consolatione relievati, Liudgerus in Montem Cassinum recessit ad confessionem sancti Benedicti, Willehadus in Galliam repedavit ad sepulchrum sancti Willebrordi. Itaque biennium uterque reclusi, contemplativae vitae operam dabant, adprime orantes pro persecutoribus et gente Saxonum, ne iactum in eis semen verbi Dei inimicus homo zizaniis oppleret, impletumque in eis est quod scriptura dicit: 'Multum valet deprecatio iusti assidua'. Haec de Vita eius ad sensum excerpta protulimus. Transacto igitur biennio, quod est anno Karoli octavodecimo, Widichind, incentor rebellionis ad fidem Karoli venit, baptizatusque est ipse cum aliis Saxonum magnatibus, et tunc demum Saxonia subacta in provintiam redacta est. Quae simul in octo episcopatus divisa, Mogontino et Coloniensi archiepiscopis est subiecta. Cuius exemplar divisionis, quod ex praecepto regis in Bremensi ecclesia servatur, cognosci potest his verbis:

Capitulum 13.[recensere]

'In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, Karolus, divina ordinante providentia rex. Si domino Deo exercituum succurrente in bellis victoria potiti, in illo et non in nobis gloriamur, et in hoc seculo pacem et prosperitatem, et in futuro perpetuae mercedis retributionem nos promereri confidimus. Quapropter noverint omnes Christi fideles, quod Saxones, quos progenitoribus nostris ob suae pertinatiam perfidiae semper indomabiles, ipsique Deo et nobis tamdiu rebelles, quousque illius, non nostra, virtute ipsos et bellis vicimus et ad baptismi gratiam Deo annuente perduximus, pristinae libertati donatos et omni nobis debito censu solutos, pro amore illius, qui nobis victoriam contulit, ipsi tributarios et sublegales devote addiximus; videlicet, ut qui nostrae potestatis iugum hactenus ferre detrectaverunt, victi iam, Deo gratias, et armis et fide, domino ac salvatori nostro Iesu Christo et sacerdotibus eius omnium suorum iumentorum et fructuum tociusque culturae decimas ac nutriturae, divites ac pauperes legaliter constricti persolvant. Proinde omnem terram eorum antiquo Romanorum more in provintiam redigentes, et inter episcopos certo limite disterminantes, septentrionalem illius partem, quae et piscium ubertate ditissima et pecoribus alendis habetur aptissima, pio Christo et apostolorum suorum principi Petro pro gratiarum actione devote optulimus, sibique in Wigmodia in loco Bremon vocato, super flumen Wirraham ecclesiam et episcopalem statuimus cathedram. Huic parrochiae decem pagos subiecimus, quos etiam abiectis eorum antiquis vocabulis et divisionibus, in duas redegimus provintias, his nominibus appellantes, Wigmodiam et Lorgoe. Insuper ad praefatae constructionem ecclesiae in supradictis pagis septuaginta mansos cum suis colonis offerentes, tocius huius parrochiae incolas decimas suas ecclesiae suoque provisori fideliter persolvere hoc nostrae maiestatis praecepto iubemus, donamus et confirmamus. Adhuc etiam summi pontificis et universalis papae Adriani praecepto, necnon et Mogonciacensis episcopi Lullonis, omniumque qui affuere pontificum consilio, eandem Bremensem ecclesiam cum omnibus suis appendiciis Willehado, probabilis vitae viro, coram Deo et sanctis eius commisimus. Quem etiam primum eiusdem ecclesiae tertio Idus Iulii consecrari fecimus episcopum, ut populis divini semina verbi secundum datam sibi sapientiam fideliter dispensando, et novellam hanc ecclesiam canonico ordine et monasteriali competentia utiliter instruendo , interim plantet et riget, quousque precibus sanctorum suorum exoratus, incrementum det omnipotens Deus. Innotuit etiam isdem venerabilis vir serenitati nostrae, eam quam diximus parrochiam propter barbarorum infestantium pericula seu varios eventus, qui in ea solent contingere, ad sustentacula sive stipendia Dei servorum inibi Deo militantium minime sufficere posse. Quamobrem quia Deus omnipotens in gente Fresonum, sicut et Saxonum, ostium fidei aperuerat, partem praenominatae regionis, videlicet Fresiae, quae huic contigua parrochiae esse dinoscitur, eidem Bremensi ecclesiae suoque provisori Willehado episcopo eiusque successoribus perpetualiter delegavimus retinendam. Et quia casus praeteritorum cautos nos faciunt in futurum, ne quis, quod non optamus, aliquam sibi in eadem diocesi usurpet potestatem, certo eam limite fecimus terminari, eique hos terminos, mare occeanum, Albiam fluvium, Liam, Steinbach, Hasalam, Wimarcham, Sneidbach, Ostam, Mulimbach, Motam, paludem quae dicitur Sigefridismor, Quistinam, Chissenmor, Ascbroch ,Wissebroch , Bivernam, Uternam, iterumque Ostam, ab Osta vero usque quo perveniatur ad paludem quae dicitur Chaltenbach , deinde paludem ipsam usque in Wemmam fluvium, a Wemma vero Bicinam, Faristinam usque in Wirraham fluvium, de hinc ab orientali parte eiusdem fluminis viam publicam, quae dicitur Hessewech, Sturmegoe et Lorgoe disterminantem, Scebbasam, Alapam, Chaldhowa, iterumque Wirraham, ex occidentali autem parte viam publicam, quae dicitur Folcwech, Derue et Lorgoe dividentem, usque in Huntam flumen, dein ipsum flumen, et Amrinum lucum silvestrem, quem incolae loci Windloch nominant Finolam, Waldesmor, Bercbol, Endiriad paludem, Emisgoe et Ostergoe disterminantem, Brustlacho, Biberlacho, iterumque mare, firmos et intransibiles circumscribi iussimus. Et ut huius donationis ac circumscriptionis auctoritas nostris futurisque temporibus Domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subscripsimus et anuli nostri inpressione signare iussimus. Signum domni Karoli imperatoris ac regis invictissimi. Hildibaldus archiepiscopus Coloniensis et sacri palatii capellanus recognovi. Data pridie Idus Iulii, anno dominicae incarnationis septingentesimo octogesimo octavo, indictione duodecima, anno autem regni domni Karoli vicesimo primo. Actum in palatio Nemetensi feliciter, Amen.'

Capitulum 14.[recensere]

Sedit igitur domnus et pater noster Willehadus post ordinationem suam annos duos, menses 3, dies 26, praedicavitque tam Fresos quam Saxones post martyrium sancti Bonifacii omnes annos triginta quinque. Obiit autem senex et plenus dierum in Fresia, in villa Pleccazze , quae sita est in Rustris. Corpus eius Bremam deportatum, in basilica sancti Petri, quam ipse aedificavit, sepultum est. Transitus eius celebratur festivis gaudiis sexto Idus Novembris, ordinatio tertio Idus Iulii. Extat vitae actuumque eius insignis liber, quem successor eius quartus fideli stilo exaravit Anscarius. Ad cuius lectionem, quia nos ad alia properamus, cupientem scire transmittimus.

Capitulum 15.[recensere]

Proximum sancto Willehado ex discipulis eius Willericum in Bremensi ecclesia praefuisse legimus, (quem alii Willeharium nuncupant). Seditque annos quinquaginta usque ad annum Ludvici senioris penultimum Cum vero scriptum sit in Libro donationum sive traditionum Bremensis ecclesiae a. 37. Karoli usque ad 25. annum Ludvici praesedisse Willericum, 12 anni minus reperiuntur ab eo quem praediximus numero. Et credi potest tanto tempore Bremensem episcopatum cessasse, quemadmodum et alios propter novellam gentis Saxonum conversionem, qui nondum se episcopali ditione regi patiebantur: maxime cum, nullis fere annis a bello vacantibus, tandem Saxones ita profligati legantur, ut ex hiis qui incolunt utrasque ripas Albis fluminis 10 milia hominum cum mulieribus et parvulis in Franciam translati sint. Et hic est annus diuturni Saxonum belli tricesimus tertius, quem Francorum historici ponunt memorabilem; scilicet Karoli imperatoris tricesimum septimum. Quo tempore cum Sclavorum quoque gentes Francorum imperio subicerentur, fertur Karolus Hammaburg civitatem Nordalbingorum, extructa ibidem ecclesia, Heridago cuidam sancto viro, quem loci episcopum designavit, ad regendum commendasse. Cui etiam propter infestacionem barbaricam, ubi interdum posset consistere, cellam Rodnach in Gallia donavit, disponens eandem Hammaburgensem ecclesiam, cunctis Sclavorum Danorumque gentibus metropolem statuere. In qua re ad perfectum ducenda et mors Heridagi presbyteri et occupatio regni Karolum imperatorem, ne desiderata compleret, impedivit. Legimus in Libro donationum Bremensis ecclesiae Willericum Bremensem episcopum Transalbianos etiam ante Ansgarium praedicasse et ecclesiam in Milindorp frequenter visitasse, usque ad tempus quo Hammaburg metropolis facta est.

Capitulum 16.[recensere]

Et quoniam mentionem Danorum semel fecimus, dignum memoria videtur, quod victoriosissimus imperator Karolus, qui omnia regna Europae subiecerat, novissimum cum Danis bellum suscepisse narratur. Nam Dani et ceteri qui trans Daniam sunt populi ab istoricis Francorum omnes Nordmanni vocantur. Quorum rex Gotafridus iam antea Fresis, itemque Nordalbingis, Obodritis et aliis Sclavorum populis tributo subactis, ipsi Karolo bellum minatus est. Haec dissensio voluntatem imperatoris vel maxime de Hammaburg retardavit. Tandem extincto celitus Gotafrido, Hemming successit patruelis eius, qui mox pacem cum imperatore faciens, Egdoram fluvium accepit regni terminum. Nec multo post clarissimus imperator Karolus obiens Ludvicum filium heredem imperii reliquit. Cuius transitus ad superos contigit anno Willerici vicesimo quinto, die quinta ante Kalendas Februari

Capitulum 17.[recensere]

Ludewicus voluntatem patris oblitus provinciam transalbianam Bremensi et Ferdensi episcopis commendavit . A quo tempore incipiunt Gesta sancti Anscarii. Et quoniam borealium gentium hystoria nostram, id est Bremensem ecclesiam in parte respicit, disposui, nec inutiliter, ut arbitror, passim occurrentia tangere Danorum acta. Per idem tempus Hemmingo Danorum rege mortuo, Sigafrid et Anulo, nepotes Godafridi, cum inter se de primatu regni convenire non possent, praelio sceptrum diviserunt, in qua congressione 11 milibus hominum interemptis, reges ambo ceciderunt. Pars Anulonis cruenta victoria potiti, Reginfridum et Haraldum in regnum posuerunt. Moxque Reginfridus ab Haraldo pulsus classe piraticam exercuit; Haraldus cum imperatore foedus iniit. Hystoria Francorum haec plenius exequitur. In diebus illis scribitur, quod Ebo Remensis, cum de salute gentium religionis studio ferveret, legationem ad gentes cum Halitgario suscepit a Pascali papa, quam postea noster Anscarius divina opitulante gratia feliciter peregit. Anno Willerici 33. Ludewicus imperator Novam in Saxonia Corbeiam exorsus, religiosissimos Franciae monachos ad illud congregavit coenobium. Inter quos praecipuus legitur sanctissimus pater noster ac philosophus Christi Anscarius, vitae ac scientiae merito clarus, et omni populo Saxonum acceptus. Eodemque tempore rex Danorum Haraldus a filiis Gotafridi regno spoliatus, ad Ludewicum supplex venit. Qui et mox christianae fidei cathecismo imbutus, apud Mogontiam cum uxore et fratre ac magna Danorum multitudine baptizatus est. Hunc imperator a sacro fonte suscipiens, cum decrevisset in regnum suum restituere, dedit ei trans Albiam beneficium. Fratri eius Horuch, ut piratis obsisteret, partem Fresiae concessit. [Quae adhuc Dani reposcunt quasi legitima iuris sui]. Cum autem nemo doctorum facile posset inveniri, qui cum illis ad Danos vellet pergere, propter crudelitatem barbaricam , qua gens illa ab omnibus fugitur, sanctus Anscarius divino, ut credimus, spiritu accensus, et qui ad martyrium aliqua occasione mallet pertingere, cum socio se optulit ultroneum Autberto, non solum inter barbaros, verum etiam in carcerem et in mortem pro Christo ire paratus. Itaque biennium in regno Danorum commorati, multos ex gentibus ad fidem converterunt christianam. Inde reversi, cum denuo ab imperatore postulati essent, ultimos Sueonum populos euangelii gratia temptare, intrepidus atleta Christi Ansgarius, assumptis secum fratribus Gislemaro et Witmaro doctoribus, gaudens pervenit in Daniam. Ubi relinquens Gislemarum cum Haraldo, ipse in Sueoniam transfretavit cum Witmaro. Ibi vero benigne a rege Beorn suscepti, verbum Dei publice praedicare permissi sunt. Multos itaque per annum integrum lucrati sunt domino Iesu Christo. In quibus Herigarium, Bircae opidi praefectum, quem tradunt etiam miraculis et virtutibus insignem. Hac legationis suae prosperitate gavisi, Corbeiam novi apostoli cum triumpho duarum gentium regressi sunt. Et o mira omnipotentis Dei providentia de vocatione gentium quam disponit artifex, ut vult, et quando vult, et per quem vult. Ecce quod longo prius tempore Willebrordum item alios et Ebonem voluisse legimus nec potuisse, nunc Ansgarium nostrum et voluisse et perfecisse miramur, dicentes cum apostolo: 'Non est volentis neque currentis, sed est Dei miserentis. Ergo cui vult,' inquit, 'miseretur, et quem vult indurat'


Capitulum 18.[recensere]

Tunc imperator cum magnatibus sancto Ansgario de salute gentium congratulatus, ingentes Christo gratias persolverunt. Habito igitur generali sacerdotum consilio, pius cesar votum parentis implere cupiens, Hammaburg civitatem Transalbianorum metropolem statuit omnibus barbaris nationibus Danorum, Sueonum, itemque Sclavorum et aliis in circuitu coniacentibus populis, eiusque cathedrae primum archiepiscopum ordinari fecit Ansgarium. Hoc factum est anno Domini 832, qui est Ludvici imperatoris 18, Willerici Bremensis episcopi 43. Consecratus est autem a Drogone Metensi episcopo, caesaris fratre germano, astantibus atque faventibus Odgario Mogontiensi, Ebone Remensi, Heddi Treverensi et aliis; consentientibus etiam Willerico Bremensi et Helingaudo Ferdensi episcopis, quibus antea diocesis illa commendata est; roborante id papa Gregorio quarto apostolica auctoritate et pallei datione.

Habentur in ecclesia Bremensi praecepta imperatoris et privilegia papae sancto Ansgario data, in quibus hoc quoque una continetur, quandam illi cellam in Gallia Turholz vocatam ad supplementum legationis a caesare concessam anno Domini 834, acta indictione 12, qui est Ludvici 21.

Capitulum 19.[recensere]

Ansgarius autem nunc Danos, nunc Transalbianos visitans, innumerabilem utriusque gentis multitudinem traxit ad fidem. Si quando etiam persecutione barbarorum impeditus est ab studio praedicandi, apud Turholz se cum discipulis retinuit. In adiutorium praedicationis datus est ei Ebo Remensis de quo antea diximus. Hic seu fatigatione itineris, sive corporis debilitate impeditus, sive potius occupatione seculi delectatus, vicarium pro se dedit Ansgario nepotem Gaudbertum. Quem ipsi ambo consecrantes episcopum, vocaverunt Symonem, eumque divinae gratiae commendatum' in Sueoniam miserunt. Haec in vita sancti Ansgarii copiose descripta nobis abbreviandi locum praebuerunt. Verum quod distinctio temporum ibi obscura est, pleraque ab aliis scriptis congruentia tempori mutuavimus. Nunc ad cetera unde incepimus regrediamur.

Capitulum 20.[recensere]

Interea Willericus, Bremensis episcopus, diocesim suam sollicite circumeundo, gentiles baptizando et fideles in Christo confortando, strennui praedicatoris officium peregit. Ecclesias ubique in locis congruis per episcopium erexit, tres vero Bremae, quarum primam, scilicet domum sancti Petri, de lignea lapideam fecit et corpus sancti Willehadi exinde translatum in australi, quod fecit, oratorio recondidit. Quod etiam scriptor Vitae eius noluit praeterire. Narrant quoque posteri hoc factum pro timore piratarum, qui propter virtutem miraculorum confessoris nostri corpus auferre maluerunt. Eodem tempore fertur beatus Ansgarius corpora sanctorum, quae dono Ebonis archiepiscopi susceperat, trans Albiam deportasse, et corpus quidem sancti Materniani apud Heligonstât reposuit, Sixti vero et Sinnicii, cum aliis martyrum patrociniis, collocavit in urbe Hammaburg, (beati vero Remigii cimilia cum decenti honore servavit Bremae). Willericus igitur clerum maximum collegit, de populo vero magnam ecclesiae Bremensi hereditatem acquisivit. In diebus illis Karolus elemosinam optulit Salvatori ad Bremensem ecclesiam centum mansos. Scriptum est in Libro Donationum tercio, capitulo 1, ubi etiam crebro versu hoc repetitur: 'Sacrosanctae basilicae, quae constructa est in honore sancti Petri apostoli, in loco seu villa publica nuncupato Brema, ubi Willericus episcopus, servus servorum Dei, praeesse videtur.' Qui obiit senex et plenus dierum anno Domini 837, qui est annus Ludvici 26. et penultimus. Sepultus est in domo sancti Petri, in parte altaris aquilonali 4. Nonas Maii.

Capitulum 21.[recensere]

Leudericus, ordine tercius, sedit annos octo. Eius annos cum pro certo scire nequimus, ex eodem Libro Traditionum didiscimus, et Willerici diaconem fuisse et sedisse usque ad annum Ludvici iunioris sextum, capitulo 58. scriptum. Hunc etiam tradunt superbum fuisse: quod exinde conici potest, quia se aliquando custodem, aliquando pastorem Bremensis ecclesie gloriabatur.

Capitulum 22.[recensere]

In diebus illis sanctus pater noster Ansgarius legationem sibi creditam viriliter executus; apud Hammaburg novellae plantationi insudavit, doctrina oris et opere manuum exercens ecclesiam. Saepe etiam monasterium Galliae, quod dono caesaris possedit, Turholz visitans, fratribus ibidem Deo militantibus salutaris regulae tramitem verbo exemploque monstravit. In quorum nobili contubernio iam tunc a puero sanctus effulsit Rimbertus, quem sanctus pater Ansgarius adoptans in filium, prophetico spiritu, quo plenus erat, longe ante praedixit, illum suae virtutis aemulum et in cathedra pontificali succedere, gratiaque meritorum in caelesti regno consortem fore. In qua re providentia omnipotentis Dei, quae olim Heliae substituit Helyseum, in Rimberto non fefellit Ansgarium.

Capitulum 23.[recensere]

Interea Nortmanni piraticis excursionibus usquequaque degrassati, Frisones tributo subiciunt. Eodemque tempore per Rhenum vecti Coloniam obsederunt, per Albiam vero Hammaburg incenderunt. Inclyta civitas tota aut praeda aut incendio disperiit. Ibi ecclesia, ibi claustrum, ibi biblioteca, summo collecta studio, consumpta est. Sanctus Ansgarius, ut scribitur, cum reliquiis sanctorum martyrum vix nudus evasit. Excidium Hammaburg Hystoria Francorum non tacet, et privilegia Romanorum . Hoc, ut aiunt, factum est anno Ludvici senioris novissimo.

Tunc quoque Gaudbertus episcopus zelo gentilium a Sueonia depulsus, et Nithardus, capellanus eius, martyrio coronatus est cum aliis. Et exinde Sueonia septennio caruit sacerdotali praesentia. Quo tempore Anundus regno pulsus, in christianos persecutionem habuit. Herigarius , Bircae praefectus, christianitatem ibi solus sustentavit. Qui etiam tantam gratiam fidei meruit, ut potentia miraculorum et exhortatione doctrinae multa paganorum milia salvaret. Scriptum est in Actibus beati Ansgarii.

Capitulum 24.[recensere]

Anno Leuderici Bremensis episcopi 3. Ludvicus imperator obiit. Regnum in contentione remansit, multa inter fratres discordia, bellum maximum, in quo, ut historici testantur, omnes vires Francorum consumptae sunt. Discordiae incentor Ebo; qui et supra filios in patrem armaverat, et nunc fratres intestina seditione concitaverat, proinde conspirationis accusatus, a papa Gregorio depositus est. Sed aliis hoc criminantibus, aliis recte factum astruentibus, veritatem nos in medio relinquemus, praesertim cum a sancto patre nostro Ansgario ea dilectione, qua ab initio secum habuit, usque in finem habitus fuerit. Lege in Vita eius et in capitulo Rhabani de fama Ebonis ambigua. Tandem mediante papa Sergio, pax inter fratres convenit, regnumque divisum est in tres partes, ita ut Lotharius maior natu cum Italia Romam, Lotharingiam cum Burgundia poesideret, Ludvicus Rhenum cum Germania regeret, Karolus Galliam, Pippinus Aquitaniam. Hac inter fratres sortita divisione, Turholz monasterium in partem concessit Karoli, et sic alienatum est a iure sancti Ansgarii.

Capitulum 25.[recensere]

At ille in paupertate sua Deum glorificans, verbum Dei, cuius legatione functus est, tam suis, quam alienis infatigabiliter seminavit. Unde contigit, ut praedium, quod Ramsolan dicitur, a quadam venerabili matrona susceperit, nomine Ikia. Hic locus in episcopatu Ferdensi positus, ab Hammaburg disparatur tribus rastis. Ibi sanctus Dei cenobium constituens, reliquias sanctorum confessorum Sixti et Sinnicii locavit, et alia patrocinia, quae ab Hammaburg portavit fugiens. Ibi gregem profugum collegit et depulsos a gentilibus socios retinuit in eo portu. Ab eo loco Hammaburgensem ecclesiam visitans, Nordalbingos in fide reformavit, quos ante persecutio turbavit. Tum quoque ne legatio gentium sua quapiam tarditate frigesceret, praedicatores misit in Daniam; Hartgarium vero heremitam direxit in Sueoniam. Fertur etiam Bremam venisse, verum ab episcopo loci, qui doctrinae ac virtutibus eius invidit, depulsum esse. Post haec Leudericus, Bremensis episcopus, obiit, et sepultus est in ecclesia sancti Petri ab australi parte altaris. Decessit autem nono Kal. Septembris et ecclesiae diu viduata permansit.

Capitulum 26.[recensere]

Tunc Ludvicus Pius, caesar inclytus, Hammaburgensis ecclesiae desolationem miseratus, venerabili Ansgario contulit Bremensem episcopatum. At ille quamvis canonum decreta non ignoraret, quibus cautum est, ut episcopus, qui a sua civitate persecutionem passus expellitur, in alia vacante recipiatur, tamen ne pro invidia ceteri scandalizarentur, caesari super hac re diu restitit; postremo sicut absque fratrum querela fieri posset, tum solummodo consensit. In Vita nostri antistitis haec plenissime describuntur; obscure vero notatur tempus, quod Liber Donationum significat apertius: anno scilicet Ludvici secundi nono domnum Ansgarium ab Aldrico clerico et comite Reginbaldo, legatis caesaris, ductum in episcopatum. Scripta sunt in libro III, capitulo 20. Sed et in Vita eius haec: 'Multum', inquit, 'temporis fluxit, ex quo beatus Ansgarius Bremensem episcopatum suscepit, antequam hoc a papa Nikolao firmaretur'.

Capitulum 27.[recensere]

Sanctus itaque Ansgarius receptis Bremis, annos 18 sedit. Nam antea in Hammaburgensi cathedra praefuit annis 16, qui fiunt simul 34. Hoc regalis munificentiae dono confessor Dei valde gavisus, in Daniam festinavit. Ubi regem Danorum Horicum inveniens, christianum reddidit. Is statim ecclesiam in portu maritimo erexit apud Sliaswig, data pariter licentia, ut quisquis vellet in regno suo, Christianus fieret. Infinita gentilium credidit multitudo. De quibus hic in libris hoc memoriale relictum est, plures, ut aqua baptismi loti sunt, ab omni corporis infirmitate liberatos.

Capitulum 28.[recensere]

Quibus rebus ex voto completis, dum adhuc sanctus Dei pro gente Sueonum aestuare coepisset, cum Gaudberto episcopo consilium habuit, quis eorum laudabile pro Christo periculum subiret. At ille periculum sponte declinans, Ansgarium potius, ut iret, rogavit. Extimplo atleta intrepidus Horici regis missum rogavit atque sigillum , et a litore Danorum transfretans in Sueoniam pervenit, ubi tunc rex Oleph apud Bircam generale populi sui habuit placitum. Quem, praeveniente misericordia Dei, ita placatum invenit, ut ex eius imperio et populi consensu et iactu sortis et ydoli responso ecclesia ibidem fabricata et baptismi licentia omnibus concessa sit. His etiam ex sententia finitis, ewangelista noster ecclesiam Sueonum Erimberto commendavit presbytero et rediit. Quae in vita sancti Ansgarii latissima gestorum narratione descripta, nos brevitate nitentes amputavimus. Et nisi fallit opinio, prophetia Ezechielis de Gog et Magog convenientissime hic impleta videtur. 'Et mittam', inquit Dominus, 'ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter.' Aliqui haec et talia de Gothis, qui Romam ceperant, dicta arbitrantur. Nos vero considerantes Gothorum populos in Sueonia regnantes, omnemque hanc regionem passim in insulas dispertitam esse, prophetiam opinamur eis posse commodari, cum praesertim multa praedicta sint a prophetis, quae nondum videntur impleta.

Capitulum 29.[recensere]

Interea quaestio magna surrexit in regno Francorum de Bremensi episcopatu, ad invidiam Ansgarii conflata. Ea contentio diu per regnum gravi et ancipiti dissensione profligata, multis partium studiis collidebatur. Tandem orthodoxus caesar Ludvicus, compositis hinc inde contradicentium voluntatibus, praecipue Guntharii, Coloniensis archiepiscopi, cuius suffraganea prius erat Brema, super his Romam nuncios direxit ad sanctissimum papam Nikolaum. Ille quod necessitas ecclesiastica persuasit, et quod patrum conciliis rationabiliter fieri posse comprobatum est, facile consensit. Ergo Bremensem ac Hammaburgensem episcopatum auctoritate apostolica copulari, et deinceps sanxit pro uno haberi. Cuius rei privilegia diligenter adhuc conservantur in Bremensi ecclesia. In quibus etiam additum est, quod idem papa Nykolaus tam ipsum Ansgarium, quam successores eius legatos et vicarios apostolicae sedis constituit in omnibus gentibus Sueonum, Danorum atque Sclavorum; quod et antea Gregorius papa concessit. Igitur Bremensis atque Hammaburgensis parrochiae coadunatio facta est ultimo tempore sancti Ansgarii. Vita eius annum non ponit, praeceptum autem regis ponit annum regni vicesimum primum; privilegium papae notat annum Domini 858, qui est ab ordinatione archiepiscopi vicesimus nonus.

Capitulum 30.[recensere]

Post haec scribitur in Vita beati antistitis, qualiter in Daniam veniens iuniorem Horicum in regno repperit. Cui tempori congruit Hystoria Francorum, quae sic de Danis meminit: Nortmannos per Ligerim Thurones succendisse, per Sequanam Parisios obsedisse, Karolum timore compulsum terram eis dedisse ad habitandum. Deinde Lotharingia inquit, vastata, et subacta Fresia, in sua victrici conversos viscera dextra.

Contendentibus namque ad invicem Gudurm, principe Nortmannorum, cum patruo, scilicet rege Danorum Horico, tanta caede utrique mactati sunt, ut wulgus omne caderet, de styrpe autem regia nemo omnium remaneret, praeter puerum unum, nomine Horicum. Iste mox ut regnum Danorum suscepit, ingenito furore super christicolas efferatus, sacerdotes Dei expulit et ecclesias claudi praecepit.

Capitulum 31.[recensere]

Ad quem sanctus Dei confessor Ansgarius venire non trepidans, comitante gratia divina, crudelem tyrannum sic placatum reddidit, ut Christianitatem ipse susciperet, suisque omnibus, ut Christiani fierent, per edictum mandaret, insuper et in alio portu regni sui apud Ripam extrueret ecclesiam in Dania secundam. Et his ecclesiastico ordine compositis, beatus pastor noster ecclesiam illam Rimberto commendavit presbytero, et reversus est ad Hammaburg, ubi de venditione christianorum Nordalbingos correxit. Inde Fresos adiens, castigavit eos pro labore dominici diei; pertinatius vero agentes igne coelesti multavit; et alia, quae antiquis miraculis non imparia leguntur in Vita eius.

Capitulum 32.[recensere]

Et quoniam totum eius studium erat pro salute animarum, si quando a praedicatione gentilium foris liber erat, domi congregationum suarum curam egit. Quarum primam, quae ab Hammaburg olim barbarica incursione depulsa est, ipse, ut praediximus, ad Ramsolas transtulit. Secundam in Bremis habuit sanctorum virorurn, qui habitu quidem usi canonico, regula vivebant monastica usque ad nostri fere temporis aetatem. Terciam sanctarum virginum congregationem in Birxinon adunavit. Ubi devota Christi matrona Liutgart totum patrimonium suum offerens coelesti sponso, magnum chorum castitatis suo ducatu nutrivit. Ad curam autem pauperum et susceptionem peregrinorum multis locis hospitalia praeparavit. Unum autem vel praecipuum habuit Bremae, ubi per se ipsum cotidie veniens, infirmis non erubuit ministrare. Quorum plurimos dicitur verbo vel tactu sanasse.

Capitulum 33.[recensere]

Ipse retranstulit corpus sancti Willehadi in matricem ecclesiam beati Petri apostoli, [ab illo australi oratorio, quo deportatum est a Willerico]. Et tunc facta sunt illa miracula, quae per merita sancti Willehadi populo ostensa sunt ab anno Domini 861, qui est ab ordinatione archiepiscopi 30. Ipse enim qui transtulit, et vitam et miracula eius singulis libris comprehendit.

Capitulum 34.[recensere]

Sique temporum seriem diligenter computemus, ipsum est tempus quo in Saxoniam translatio sancti Alexandri contigit. In qua illud memorabile videtur, confessorem nostrum cum advena martyre certasse, quis eorum videretur esse maior et in gratia sanitatum populis acceptior. Einhardus in Gestis Saxonum haec dulci calamo prosequitur.

Capitulum 35.[recensere]

Interea beatus Ansgarius captivos redimendo, tribulatos refovendo, erudiendo domesticos, barbaris euangelizando, foris apostolus, intus monachus, nunquam legitur ociosus. Nec solum erga suos, verum et alios quomodo viverent, sollicitus. Episcopos etiam tam voce quam litteris, ut vigilarent supra dominicum gregem, hos arguit, illos obsecravit. At vero regibus Romanorum pro sua legatione, regibus Danorum pro christiana fide crebro mandavit. Extant epistolae eius plures huiusmodi. Unam vero, quam scribit omnibus episcopis de sua legatione, quam ab Ebone orsam asserit, ita claudit: 'Deprecor', inquiens, 'ut apud Deum intercedatis, quatinus haec legatio crescere et fructificare mereatur in Domino. Iam enim Deo propitio et apud Danos et apud Sueones fundata est ecclesia Christi, et sacerdotes absque prohibitione proprio funguntur officio. Omnipotens Deus faciat vos omnes huius operis pia benivolentia participes, et in coelesti gloria Christi coheredes'.

Capitulum 36.[recensere]

Supervixit autem post illam plenariam Hammaburg et Bremae copulationem annos septem. Sedit omnes annos 34. Cuius depositio summa veneratione colitur Februarii. Obiit anno Domini 865, indictione 13, qui est Ludvici secundi 26, sepultusque est in basilica sancti Petri ante altare sanctae Dei genitricis Mariae. Eadem die, qua ipse commendatus est, Rimbertus, diaconus eius, a clero simul et populo electus est. Qui etiam Vitam sanctissimi patris veridico sermone describens, more beati Iohannis quasi de alio scribens, innuit se fidissimum eius discipulorum testimonium perhibere sanctitati, quam cognoverat in viro Dei. Hunc librum ille ad fratres coenobii direxit Novae Corbeiae, beatificans illos, quod talem miserint, et nobis congratulans, quod talem suscipere meruimus pastorem.

Capitulum 37.[recensere]

Post mortem diu optatam Herici Suein ab exilio regressus optinuit regnum patrum suorum, anno depulsionis vel peregrinationis suae 14; et accepit uxorem Herici relictam, matrem Olaph, quae peperit ei Chnut. Sed nichil illi profuit affinitas conubii, cui Deus iratus est. (Olaph rex Sueonum christianissimus erat filiamque Sclavorum Estred nomine de Obodritis accepit uxorem, ex qua genitus est filius Iacobus et filia Ingrad, quam rex sanctus Gerzlef de Ruzzia duxit in coniugium.) Olaph sane, qui post obitum patris Herici regnum super Suevos accepit, cum exercitu superveniens infelicem Suein a regno expulit et ipse optinuit Daniam. Cognovit autem Suein, quod Dominus ipse est Deus, et reversus in semetipsum, peccata sua prae oculis habuit poenitensque oravit ad Dominum, qui exaudivit eum et dedit illi gratiam in conspectu inimicorum suorum, et restituit eum Olaph in regnum suum, eo quod matrem suam habuerit. Feceruntque pactum ad invicem firmissimum, ut christianitatem in regno suo plantatam retinerent et in exteras effunderent nationes.

Capitulum 38.[recensere]

Audiens autem rex Nortmannorum Olaph, filius Trucci, de coniunctione regum, iratus est contra Suein nimis, ratus eum quasi derelictum a Deo tociensque depulsum, a sua etiam multitudine facile posse depelli. Collecta igitur classe innumera bellum intulit regi Danorum. Hoc factum est inter Sconiam et Seland, ubi solent reges navali bello confligere. Est autem brevis traiectus Baltici maris apud Halsinburg, in quo loco Seland a Sconia videri possit, familiare latibulum pyratis. Ibi ergo congressi, Nortmanni a Danis sunt victi et fusi sunt. Olaph rex, qui forte solus remansit, in mare se praecipitans, dignum vitae finem invenit. [Uxor eius post mortem viri fame inediaque miserabiliter vitam consumpsit, ut digna erat.] Narrant eum aliqui illum christianum fuisse, quidam christianitatis desertorem; omnes autem affirmant peritum auguriorum, servatorem sortium, et in avium prognosticis omnem spem suam posuisse. Quare etiam cognomen accepit, ut Olaph Cracabben diceretur. Nam et artis magicae, ut aiunt, studio deditus, omnes, quibus illa redundat patria, maleficos habuit domesticos, eorumque deceptus errore periit.

Capitulum 39.[recensere]

Suein, interfecto Cracabben, duo regna possedit. Ipse igitur, mox destructo ritu ydololatriae, christianitatem in Nortmannia per edictum suscipere iussit. Tunc etiam Gotebaldum quendam ab Anglia venientem episcopum in Sconia posuit doctorem, qui aliquando in Suedia, saepe dicitur euangelizasse in Norvegia.

Capitulum 40.[recensere]

Interea millesimus ab incarnatione Domini annus feliciter impletus est, et hic est annus archiepiscopi 12. Sequenti anno fortissimus Otto imperator, qui iam Danos, Sclavos itemque Francos et Italos domuerat, cum iam tercio Romam victor intrasset, inmatura morte preventus occubuit. Post mortem eius regnum in contentione remansit. Tunc vero et Sclavi a christianis iudicibus plus iusto compressi, excusso tandem iugo servitutis, libertatem suam armis defendere coacti sunt. Principes Winulorum erant Mystiwoi et Mizzidrog, quorum ductu sedicio inflammata est. His ducibus Sclavi rebellantes totam primo Nortalbingiam ferro et igne depopulati sunt. Deinde reliquam peragrantes Sclavoniam, omnes ecclesias incenderunt et ad solum diruerunt. Sacerdotes autem et reliquos ecclesiarum ministros variis suppliciis enecantes, nullum christianitatis vestigium trans Albiam reliquerunt.

Capitulum 41.[recensere]

Apud Hammaburg eo tempore ac deinceps multi ex clero et civibus in captivitatem abducti sunt, plures etiam interfecti propter odium christianitatis. Narravit nobis diu memorandus rex Danorum, qui omnes barbarorum gestas res in memoria tenuit acsi scriptae essent, Aldinburg civitatem populosissimam de christianis inventam esse. 'Sexaginta', inquit, 'presbyteri, ceteris more pecudum obtruncatis, ibi ad ludibrium servati sunt, quorum maior loci praepositus Oddar nomen habuit, noster consanguineus. Ille igitur cum ceteris tali martyrio consummatus est, ut, cute capitis in modum crucis incisa, ferro cerebrum singulis aperiretur. Deinde ligatis post tergum manibus confessores Dei per singulas civitates Sclavorum tracti sunt [et aut verbere aut alio modo vexati], usque dum deficerent. Ista illi spectacula facti et angelis et hominibus in stadio medii cursus exhalaverunt victorem spiritum'. Multa in hunc modum per diversas Sclavorum provintias tunc facta memorantur, quae scriptorum penuria nunc habentur pro fabulis. De quibus cum regem amplius interrogarem: 'Cessa', inquit, 'fili, tantos habemus in Dania vel Sclavania martyres, ut vix possint libro comprehendi'.

Capitulum 42.[recensere]

Omnes igitur Sclavi, qui inter Albiam et Oddaram habitant, per annos 70 et amplius christianitatem coluerunt, omni tempore Ottonum, talique modo se absciderunt a corpore Christi et ecclesiae, cui antea coniuncti fuerant. O vere occulta super homines Dei iudicia, qui miseretur cui vult, et quem vult indurat. Cuius omnipotentiam mirantes, videmus eos ad paganismum esse relapsos, qui primi crediderunt, illis autem conversis ad Christum, qui videbantur novissimi. Ille igitur iudex iustus, fortis et patiens, qui olim, deletis coram Israel septem gentibus Chanaan, solos reservavit Allophilos, a quibus transgressi punirentur, ille, inquam, modicam gentilium portionem nunc indurare voluit, per quos nostra confunderetur perfidia.

Capitulum 43.[recensere]

Haec facta sunt ultimo tempore senioris Libentii, sub duce Bernardo, filio Bennonis, qui populum Sclavorum graviter afflixit. Eodemque tempore contentio Ferdensis episcopi Bernarii de Ramsolan coram papa Sergio terminata est.

Capitulum 44.[recensere]

Anno archiepiscopi 22. Benno, dux Saxonum, obiit et Liudgerus, frater eius, qui cum uxore sua venerabili Emma Bremensi ecclesiae plurima fecerunt bona. Apud Magadburg vero Gisillario archiepiscopo Daganus successit, deinde Walthardus meruit cathedram.

Interea noster archiepiscopus de legatione sua in gentes sollicitus, plures ordinavit episcopos, quorum nomina et sedes incertae sunt, quia tempus persecutionis incubuit. Sicut vero patrum relatione cognovimus, Esico apud Sliaswig Popponi successit. Odinkar, de quo supra diximus, apud Ripam insignis fuit. Et sermo est, post obitum Adeldagi archiepiscopi totam regionem Iudlant usque ad nostram aetatem in duos episcopatus bipartitam esse, tercio apud Arhusan deficiente. In Sclavania vero ordinavit archiepiscopus Folcwardum, deinde Reginbertum; quorum prior a Sclavania pulsus, in Suediam vel Nordveiam missus est ab archiepiscopo, et ipse multos in Domino lucratus, cum gaudio remeavit. Posthaec omnibus bene compositis obiit beatus archimandrita Libentius unaque Ferdensis episcopus anno Domini 1013. et sepultus est in medio chori ante gradus sanctuarii, quod factum est pridie Nonas Ianuarii, indictione undecima.

Capitulum 45.[recensere]

Unwanus archiepiscopus sedit annis 16. Ferulam suscepit ab Heinrico, palleum a maiore papa Benedicto. De choro Podarbrunnensi assumptus est, clarissimo genere Inmedingorum oriundus, praeterea dives et largus, omnibus hominibus acceptus, clero autem adprime benivolus, quibus etiam hortatu Libentii tunc praepositi curtem Botegun optulit, cuius servitium esset per natales apostolorum .

Capitulum 46.[recensere]

Unwanus primus omnium congregationes ad canonicam regulam traxit, quae antea quidem mixta ex monachis vel canonicis conversatione degebant. Ille omnes ritus paganicos, quorum adhuc supersticio viguit in hac regione, praecepit funditus amoveri, ita ut ex lucis, quos nostri paludicolae stulta frequentabant reverentia, faceret ecclesias per diocesim renovari; ex quibus etiam basilicam sancti Viti extra oppidum construi et capellam sancti Willehadi combustam iussit reparari.

Ipso tempore ferunt aggerem Bremensis oppidi firmatum contra insidias et impetus inimicorum regis, praecipue quoniam dux Bernardus, Heinrico imperatori ausus rebellare, terruit ac turbavit omnes ecclesias Saxoniae. Ex illo enim tempore, quo dux constitutus est in hac regione, nunquam discordia cessavit inter geminas domos, scilicet archiepiscopi et ducis: illis impugnantibus regem et ecclesiam, istis pro salute ecclesiae ac fidelitate regum certantibus. Haec aemulatio partium, dum prius occulta esset, ex eo tempore vires accepit et crevit in immensum. Bernardus enim dux, tam avitae humilitatis quam paternae religionis oblitus, primo quidem per avaritiam gentem Winulorum crudeliter opprimens, ad necessitatem paganismi coegit; deinde per superbiam beneficiorum immemor, totam secum ad rebellandum caesari movit Saxoniam; novissime surgens in Christum, ecclesias huius patriae non dubitavit impugnare, praecipue vero nostram, quae et ditior eo tempore ceteris et longinquior videbatur a manu imperatoris. Eius impetum viri dicitur noster archiepiscopus Unwan sua magnanimitate taliter refregisse, ut prae pudore sapientiae ac liberalitatis episcopi cogeretur ipse dux ecclesiae, cui ante adversatus est, deinceps hylaris et benignus esse in omnibus. Igitur habito nostri pontificis consilio rebellis princeps tandem flexus apud Scalchispurg caesari Heinrico supplex dedit manus.

Capitulum 47.[recensere]

Mox quoque favente Unwano Sclavos tributo subiciens , pacem reddidit Nordalbingis et matri Hammaburg. Ad cuius restaurationem venerabilis metropolitanus asseritur post cladem Sclavonicam civitatem et ecclesiam fecisse novam, simul ex singulis congregationibus suis, quae virorum essent, tres eligens fratres, ita ut duodecim fierent, qui in Hammaburg canonica degerent conversatione, vel qui populum converterent ab errore ydolatriae. Ordinavitque in Sclavoniam, mortuo Reginberto, Bennonem, virum prudentem, qui de fratribus Hammaburgensis ecclesiae electus in populo Sclavorum multum praedicando fructum attulit. In Dania vero supervixerunt adhuc theologus Poppo et ille nobilis Odinkar episcopus, quem pro fide ac sanctitate vitae eius familiarissimum habuit archiepiscopus. Hos duos episcopos solummodo in Iudlant fuisse comperimus, antequam Chnut regnum intraret. Solus ex nostris Odinkar transmarinas aliquando visitavit ecclesias, Esico domi sedit, persecutio ceteros tardavit. Archiepiscopus etiam alios viros doctissimos ordinavit in Norvegiam vel Suediam; alios vero in Anglia ordinatos, pro amicitia regum, cum satisfacerent, ad aedificandam dimisit ecclesiam. Multos eorum secum retinens, omnes autem, cum abierant donis cumulans, ad subiectionem Hammaburgensis ecclesiae reddidit voluntarios.

Capitulum 48.[recensere]

Unwanus igitur, cum esset vir nobilissimus, aeque nobilem ac sufficientem liberalitati suae sortitus est episcopatum, in quo et suam magnitudinem animi posset ostendere et necessitati ecclesiae simul prodesse. Quare tesaurum ecclesiae diu solliciteque collectum, et quasi minus necessarium, si infra parietes clauderetur, ipse ad commodum suae legationis curavit ita expendere, ut ferocissimos reges aquilonis hylaritate suorum munerum ad omnia quae voluit benignos obedientesque haberet. In qua re non multum peccavit, ut arbitror, seminans carnalia, ut meteret spiritalia. Quin immo largitio eius in novella gentium conversione utillima videbatur; neque adeo nocuit ecclesiae, quae praecedentium diligentia patrum erat opulentissima. Credo etiam, secutus est exemplum sancti Ansgarii et cuiusdam in Ecclesiastica Hystoria Theotimi, Scytarum episcopi, quorum alter legitur incredulos reges donis placasse, alter vero barbaros natura feroces epulis muneribusque mansuefecisse laudatur. Haec in apologum praesulis dicta sufficiant, nunc per hystoriae ordinem redeamus ad ecclesiae legationem, quae tempore Unwanni prosperrime gesta cognoscitur.

Capitulum 49.[recensere]

Suein, rex Danorum atque Nortmannorum, veteres iniurias tam occisi fratris quam suae repulsionis ulturus, classe magna transfretavit in Angliam, ducens secum filium suum Chnut et Olaph, filium Cracaben, de quo supra dictum est. Itaque multo tempore multis praeliis adversum Anglos exactis, Suein veteranum regem depulit Edilredum et insulam tenuit in sua ditione, verum brevi tempore. Nam tercio mense postquam victoriam adeptus est, ibidem morte praeventus occubuit.

Capitulum 50.[recensere]

Chnud, filius regis, cum exercitu reversus in patriam, denuo bellum molitur in Anglos. Olaph a Nortmannis electus in principem, separatus est a regno Danorum. Tunc vero Chnud ancipiti casu turbatus, pactum iniit cum fratre Olaph, filio Herici, qui regnavit in Suedia, eiusque fultus auxilio deliberavit primo quidem Angliam subiugare, deinde Norvegiam. Itaque mille navibus magnis Chnut armatus occeanum transivit Britannicum, per quem, sicut nautae referunt, a Dania in Angliam, flantibus euris, triduo vela panduntur. Hoc mare magnum et valde periculosum a laeva Orcadas habet, dextrorsum attingit Frisiam.

Capitulum 51.[recensere]

Anno Adalgarii 7. Hermannus, archiepiscopus Coloniensis, magnis Adalgerum nostrum fatigabat iniuriis, Coloniae Bremam subiugare conatus. Collecta igitur synodo apud Triburiam, Haddone Mogontino praesidente, cassata sunt apostolicae sedis privilegia et gloriosorum principum annullata sunt praecepta, consentientibus, ut aiunt, iniquis decretis Formoso papa et rege Arnulfo. Deinde facta subscriptione Adalgarius archiepiscopus in cauda concilii positus est. Fabula grandis de Adelino et Widgero, qui disceptantes ad spectacula synodum traxerunt tragoedie lugubris. Widgerum nostrae partis victum et postero die mortuum, et amplius sub Adalgero et Hogero omni tempore dicunt Bremam Coloniae suffraganeam mansisse. Haec quoniam in eodem concilio scripta repperimus, verane sint an ficta, in medio relinquemus.

Capitulum 52.[recensere]

Anno deinde secundo Formosus papa obiit, quarto vero Arnulfus rex decessit. Sequitur irruptio Ungrorum , persecutio ecclesiarum. Archiepiscopus noster, valde senex, minus poterat vel inimicis resistere vel agenda disponere. Quare fertur illum a monasterio Corbiensi Hogerum suscepisse adiutorem, cuius ope fultus ac ministerio, ipse emeritae senectutis ocio potiretur. Ita omnipotens Deus, qui aliquando iustos, ut meliores fiant, temptari permittit, fecit etiam nostro archiepiscopo cum temptatione proventum, ut posset sustinere. Nam Sergius papa, qui fere per totidem annos septimus erat a Formoso, calumpnias Adalgarii miseratus, privilegia Bremensis ecclesiae renovavit, et omnia, quae a Gregorio et Nicolao, decessoribus suis, Ansgario et Rimberto concessa sunt, roboravit. Ad hoc quia senectutis pondere gravatus pontifex Adalgarius pastorale officium obire non poterat, circueundo, praedicando et consecrando episcopos, dati sunt ei adiutores a papa circumvicini quinque episcopi, Simundus Halverstadensis, Wigbertus Ferdensis, Biso Podarbrunnensis, Bernarii duo, Mindensis et Osnabrugensis , quorum ope senex fulciretur. Ad manum sunt privilegia Sergii papae utrisque data, quibus haec ita continentur. Mirum tamen neque satis cognitum est nobis, an aliqui episcopi in gentes ordinati sint ab Adalgario, ut privilegium insinuat, an haec ordinatio episcoporum inacta remanserit usque ad dies Adaldagi, ut melius confidimus, praesertim quod vastacio barbarica vixdum presbyteros inter se morari consenserit. Nondum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum, nec adhuc venit tempus miserendi eorum. Post haec migravit archiepiscopus anno Domini 909, 7. Idus Maii, et sepultus est in basilica sancti Mykaelis, quam ipse pro dilectione magistri super tumbam eius erexit.

Capitulum 53.[recensere]

Hogerus archiepiscopus sedit annos 7. Et huius annos repperimus in libro superiori, et quod per contentionem ordinatus est a Coloniensi archiepiscopo. Pallium suscepit a papa Sergio, ferulam a Ludvico rege. Unde fuerit, aut qualiter vixerit, Deo cognitum est. Invenimus tamen scriptum in antiquioribus ecclesiae libris uno versu (quis fuerit), ita:

Sanctus et electus fuit Hoger septimus heros.

Sanctitati eius testimonium asserit veterum tradicio, quae narrat eum severissimum in ecclesiastica disciplina, pro consuetudine monasteria suae diocesis crebro circuisse. Unde etiam cum apud Hammaburg consisteret, exploraturus quid fratres agerent, nocte intempesta Ramsolan ad vigilias properavit matutinas. Fidelis, inquam, dispensator et prudens, qui et ipse vigilans pernoctavit, suamque familiam dormire prohibens, venienti sponso laetus occurrit, dicens: 'Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus'.

Capitulum 54.[recensere]

Anno domni Hogeri secundo Ludvicus Puer depositus , et Conradus, Francorum dux, in regem levatus est. In isto Ludvico vetus Karoli finitur prosapia. Hactenus etiam Francorum tendit Hystoria. Quae deinceps dicturi sumus, in aliis et aliis repperimus non mendacibus libris. Aliqua vero recitavit nobis clarissimus rex Danorum ita rogantibus: 'Post Olaph', inquit, 'Sueonum principem, qui regnavit in Dania cum filiis suis, ponitur in locum eius Sigerich. Cumque parvo tempore regnasset, eum Hardegon, filius Suein, veniens a Nortmannia, privavit regno.' Tanti autem reges, immo tyranni Danorum, utrum simul aliqui regnaverint, an alter post alterum brevi tempore vixerit, incertum est. Nobis hoc scire sufficiat, omnes adhuc paganos fuisse, ac in tanta regnorum mutatione vel excursione barbarorum Christianitatem in Dania, quae a sancto Ansgario plantata est, aliquantulam remansisse, non totam defecisse. In diebus illis inmanissima persecucio Saxoniam oppressit, cum hinc Dani et Sclavi, inde Behemi et Ungri laniarent ecclesias. Tunc parrochia Hammaburgensis a Sclavis, et Bremensis Ungrorum impetu demolita est. Interea confessor Dei Hogerus obiit, et sepultus est in ecclesia sancti Mykaelis cum decessore suo, anno Domini 915. Depositio 13. Kalend. Ianuarii habetur. Huius corpus episcopi, cum post annos centum et viginti, diruta senio capellula, quaereretur, praeter cruces pallii et cervical episcopi, nichil potuit inveniri. Et credimus resurrectionem eius inpletam esse, quod ab aliis traditur in David et in Iohanne euangelista contigisse veraciter.

Capitulum 55.[recensere]

Reginwardus vix annum unum sedit. De cuius vita praeter nomen aliud nichil ad manum venit. Cum autem successorem eius concilio apud Altheim interfuisse didicerim, quod habitum est anno Conradi regis quinto, quo Hogerus etiam noster decessit, medium his Reginwardum, non vixisse plenum annum deprehendi, nec privilegium eius uspiam reperire valui. In diebus illis grande miraculum fertur a posteris Bremae contigisse. Ungros scilicet incensis ecclesiis sacerdotes ante altaria trucidasse, clerum vulgo mixtum aut impune occisos aut ductos in captivitatem. Tunc etiam cruces a paganis truncatae, ludibrio habitae; cuius signa furoris usque ad nostram aetatem duraverunt. Sed Deus zelotes, cuius passio ibi derisa est, incredulos abire non passus est multos. Nam subita et mirabilis orta tempestas, a semicremis ecclesiarum tectis scindulas elevavit, quas in faciem atque ora paganorum rotans, dum fugae praesidium quaerunt, aut in fluvium praecipitari compulit, aut in manus civium concludi. Nec mora, prostratum gregem boni pastoris occubitus cito secutus est. Qui depositus in Kal. Octrobis una cum praedecessoribus suis in basilica sancti Mykaelis commendatus est.

Capitulum 56.[recensere]

Unni archiepiscopus sedit annos 18. Annos eius obitumque ut supra cognovi. Memoriae traditum est a fratribus: cum Reginwardus transisset, Leidradum, Bremensis chori praepositum, a clero et populo electum. Qui hoc Unni pro capellano utens, ad curiam venit. Rex autem Conradus, divino, ut creditur, spiritu afflatus, contempta Leidradi specie, parvulo Unni, quem retro stare conspexerat, virgam pastoralem optulit. Cui etiam papa Iohannes decimus, ut privilegium indicat, palleum dedit. Erat autem vir, sicut in electione ac transitu eius videri potest, sanctissimus, pro qua sanctitate Conrado et Heinrico regibus familiaris et reverendus permansit. Unde et ita versu depingitur: Principibus notus Unni fuit, ordine nonus.

Capitulum 57.[recensere]

In diebus suis Ungri non solum nostram Saxoniam aliasque cis Rhenum provincias, verum etiam trans Rhenum Lotharingiam et Franciam demoliti sunt. Dani quoque Sclavos auxilio habentes, primo Transalbianos Saxones, deinde cis Albim vastantes, magno Saxoniam terrore quassabant. Apud Danos eo tempore Hardecnudth Wrm regnavit, crudelissimus, inquam, vermis et christianorum populis non mediocriter infestus. Ille christianitatem, quae in Dania fuit, prorsus delere molitus, sacerdotes Dei a finibus suis depulit, plurimos quoque ille per tormenta necavit.

Capitulum 58.[recensere]

At vero Heinricus rex, iam tunc a puero timens Deum et in eius misericordia totam suam habens fiduciam, Ungros quidem multis gravibusque praeliis triumphavit; itemque Behemos et Sorabos ab aliis regibus domitos, et ceteros Sclavorum populos uno grandi praelio ita percussit, ut residui, qui fere pauci remanserant, et regi tributum et Deo christianitatem ultro promitterent.

Capitulum 59.[recensere]

Deinde cum exercitu ingressus Daniam, Worm regem primo impetu adeo perterruit, ut imperata se facere mandaret et pacem supplex deposceret. Sic Heinricus victor apud Sliaswich, quae nunc Heidiba dicitur, regni terminos ponens, ibi et marchionem statuit et Saxonum coloniam habitare praecepit. Haec omnia referente quodam episcopo Danorum, prudenti viro, nos veraciter ut accepimus, sic fideliter ecclesiae nostrae tradimus.

Capitulum 60.[recensere]

Tunc beatissimus archiepiscopus noster Unni videns ostium fidei gentibus apertum esse, gratias Deo egit de salute paganorum, praecipue vero quoniam legatio Hammaburgensis ecclesiae, pro temporis importunitate diu neglecta, praeveniente misericordia Dei et virtute regis Heinrici, locum et tempus operandi accepit. Igitur nichil asperum et grave arbitrans subiri posse pro Christo, latitudinem suae diocesis per se ipsum elegit circuire. Secutus est eum grex universus, ut aiunt, Bremensis ecclesiae, pastoris boni absentia mesti, secumque et in carcerem et in mortem ire parati.

Capitulum 61.[recensere]

Postquam vero confessor Dei pervenit ad Danos, ubi tunc crudelissimum Worm diximus regnasse, illum quidem pro ingenita flectere nequivit saevitia; filium autem regis Haroldum, sua dicitur praedicatione lucratus. Quem ita fidelem Christo perfecit, ut christianitatem, quam pater eius semper odio habuit, ipse haberi publice permitteret, quamvis nondum baptismi sacramentum percepit .

Ordinatis itaque in regno Danorum per singulas ecclesias sacerdotibus, sanctus Dei multitudinem credentium commendasse fertur Haroldo. Cuius etiam fultus adiutorio et legato, omnes Danorum insulas penetravit, euangelizans verbum Dei gentilibus et fideles, quos invenit illic captivatos, in Christo confortans.

Capitulum 62.[recensere]

Deinde vestigia secutus magni praedicatoris Ansgarii, mare Balticum remigans, non sine labore pervenit ad Bircam. Quo iam post obitum sancti Ansgarii annis 70 nemo doctorum ausus est pertingere, praeter solum, ut legimus, Rimbertum. Ita persecutio nostros retinuit. Birca est oppidum Gothorum, in medio Suevoniae positum , non longe ab eo templo, quod celeberrimum Sueones habent in cultu deorum, Ubsola dicto; in quo loco sinus quidam eius freti, quod Balticum vel barbarum dicitur, ad boream vergens, portum facit barbaris gentibus, quae hoc mare diffusi habitant, optabilem, sed valde periculosum incautis et ignaris eiusmodi locorum. Bircani enim pyratarum excursionibus, quorum ibi est magna copia, saepius impugnati, cum vi et armis nequeunt resistere, callida hostes aggrediuntur arte decipere. Qui sinum maris impacati per centum et amplius stadia latentium molibus saxorum obstruentes, periculosum aeque suis ac praedonibus iter meandi fecerunt. Ad quam stationem, quia tutissima est in maritimis Suevoniae regionibus, solent omnes Danorum vel Nortmannorum itemque Sclavorum ac Semborum naves aliique Scithiae populi pro diversis commerciorum necessitatibus sollempniter convenire.

Capitulum 63.[recensere]

In eo portu confessor Domini egressus, insolita populos appellare coepit legatione. Quippe Sueones et Gothi, vel si ita melius dicuntur Nortmanni, propter barbaricae excursionis tempora, qua paucis annis multi reges cruento imperio dominati sunt, christianae religionis penitus obliti, haut facile poterant ad fidem persuaderi. Accepimus a saepe dicto rege Danorum Suein, tunc apud Sueones imperitasse quendam Ring cum filiis Herich et Edmund, ipsumque Ring ante se habuisse Anund, Bern, Olaph, de quibus in Gestis sancti Anscharii legitur, et alios, quorum non occurrit vocabulum. Et credibile est athletam Dei Unnim eosdem reges, quamvis non crediderint, adisse eorumque licentia verbum Dei per Sueoniam praedicasse. Meo autem arbitratu, sicut inutile videtur, eorum acta scrutari, qui non crediderunt, ita impium est, praeterire salutem eorum, qui primum crediderunt, et per quos crediderunt. Sueones igitur et Gothi a sancto Ansgario primum in fide plantati, iterumque ad paganismum relapsi, a sancto patre Unni sunt revocati. Sufficit hoc scire, ne, si plura dicimus, mentiri velle dicamur. 'Melius enim est', ut ait beatus Ieronimus, vera dicere rustice, quam falsa diserte proferre.

Capitulum 64.[recensere]

Perfecto autem legationis suae ministerio, cum tandem redire disponeret, euangelista Dei apud Bircam aegritudine correptus, ibidem fessi corporis tabernaculum deposuit. Anima vero, cum multo animarum triumpho stipata, coelestis patriae capitolium semper laetatura conscendit. Tunc discipuli pontificis exequias eius cum fletu et gaudio procurantes, cetera quidem membra sepelierunt in eodem oppido Birca, solum caput Bremam reportantes, quod decenti honore condiderunt in ecclesia sancti Petri coram altari. Obiit autem peracto boni certaminis cursu in Scitia, ut scribitur, anno dominicae incarnationis 936, indictione 9, circa medium Septembris. Hic est annus Ottonis Magni primus, a transitu sancti Willehadi primi Bremensis episcopi 148.

Capitulum 65.[recensere]

Eia vos episcopi, qui domi sedentes, gloriae, lucri, ventris et somni breves delicias in primo episcopalis officii loco ponitis; respicite, inquam, istum pauperem seculi et modicum, immo laudabilem magnumque sacerdotem Christi, qui nuper tam nobili fine coronatus, exemplum dedit posteris, nulla temporum vel locorum asperitate vestram pigriciam excusari posse: cum per tanta pericula maris et terrae feroces aquilonis populos ipse pertransiens, ministerium legationis suae tanto impleret studio, ut in ultimis terrae finibus exspirans animam suam poneret pro Christo.


{xx-larger

}}