Gododinium

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Hanc versionem Latinam partialem scripsit Evanus Evans
Incerti anni, fortasse saeculo 9—10 scriptum.


CAEAWG CYNHORAWG ubicunque ivit,
- - - - - hydromeli dedit,
Scutum ejus fuit perforatum, ubicunque audivit
Clamorem, hoſtibus non pepercit, et eos inſecutus eſt:
Nec prius a bello deſtitit, quam ſanguis effusè fluxerit,
Et eos qui non diſcedebant ſecuri percuſſit,
Adeo ut non poſſit Gododin celebrare facta in aula MORDAI.
Ex MADOCI caſtris quum domum profectus eſt
Unus tantum ex centum rediit.


CAEAWG CYNHORAWG vir in bello armatus,
Et CYNO qui ſe ſtrenuum geſſit in dimicando,
Ceciderunt numerus ingens eorum haſtis transfixi.
Prius lupo parabatur caro, quam nuptiali convivio;
Et corvo prius commodum fuit, quam Libitinæ.
Prius quam humi fluebat ejus ſanguis
In aula Lliweddawr mulſum bibit,
Et HYFEIDD HIR celebrabitur, donec erit Cantor.


Viri feſtinabant Cattraeth, quibus mulſum erat potus,
Formâ eximii, quibus ingratus eſſem, ſi non meminerim,
Haſtis armati turmatim rubris, magnis et incurvatis,
Pugnabant impetuoſi bellatores.
Si mihi liceret[1] ſententiam de Deirorum populo ferre,
Æque ac diluvium omnes una ſtrage proſtrarem;
Amicum enim amiſi incautus,
Qui reſiſtendo firmus erat - - -
Non petiit magnanimus dotem a ſocero,
Filius CIANI ex ſtrenuo GWYNGWN ortus.


Ego bibi ex vino et Mulſo MORDAI,
Cujus haſta fuit immanis magnitudinis.
In belli congreſſu,
Victum aquilis paravit.
Quando CYDYWAL feſtinavit, exortus eſt clamor
Ante croceam auroram, cum ſignum dedit,
Scutum in aſſeres comminutos fregit,
Et haſtis lacerantibus percuſſit,
Et in bello eos qui primam ſtationem ſunt nacti vulneravit.


Viri ibant ad CATRAETH, et fuere inſignes,
Vinum et mulſum ex aureis poculis erat eorum potus.
- - - - - - - - -
Trecenti et ſexaginta tres aureis torquibus inſigniti erant,
Ex iis autem, qui nimio potu madidi ad bellum properabant,
Non evaſere niſi tres, qui ſibi gladiis viam muniebant,
Sc. bellator de Aeron et CONANVS DAEARAWD,
Et egomet ipſe (ſc. Bardus Aneurinus) ſanguine rubens,
Aliter ad hoc carmen compingendum non ſuperſtes fuiſſem.


Quando ad bellum properabant CARADOCUS,
Filius apri ſylveſtris qui truncando mutilavit hoſtes,
aurus aciei in pugnæ conflictu,
Is lignum (i. e. haſtam) ex manu contorſit,
Cujus rei ſunt teſtes EWEIN filius EULAD,
Et GWRIEN et GWYN et GWRIAD.
Ex Cattraeth et congreſſu ibi,
Ex Bryn Hydwn ubi prius habitavit, oriundus,
Poſtquam mulſum lucidum in manu tenuerat,
Non vidit partem ſuum GWRIENUS.


Laudo bellatores qui congreſſi ſunt omnes,
Et uno animo hoſtes adorti ſunt,
Fuit eorum vita brevis, et longum amicis deſiderium reliquerunt,
Occiderunt tamen ex Saxonibus plus ſcepties
[2]Ex contentione mulierum egregiè egerunt,
Et frequens erat mater lacrymas profundens.


Debitus eſt tibi cantus, qui honorem aſſecutus es maximum,
Qui eras inſtar ignis, tonitrui et tempeſtatis,
Viribus eximie, eques bellicoſe
RHUDD FEDEL, bellum mediaris.
Licet vir ſtrennuus adoriatur, eum ſuperabis in bello
Ex quacunque regione eum adveniſſe audieris.


Carmine debent celebrari nobile proceres,
Qui poſt conflictum amnes ripas ſuperare[3] fecerunt.
Ejus manus ſatiavit aquilarum fuſcarum gulas,
Is et optime cibum paravit avibus rapacibus,
Ex omnibus enim eis qui ibant ad Cattraeth aureis torquibus inſigniti,
Qui partem MYNYDDAWG in bello defendebant clari ſatelites,
Nullus ex Britonibus melius ſuum egit munus
In Gododin, (ex iis qui ex longinquo venerunt) quam CONANUS.


Me maximè dolet poſt laborem amicos noſtros
Subire mortis angorem more inaſſueto;
Et iterum me maximè dolet quod ipsſe vidi
Viros noſtros in bello gradatim cadentes.
Gemitus eſt longus et opprobrium
Poſt homines alacres patriæ decus,
RHYFAWN et GWGAWN GWIAWN et GWLYGED,
Viri qui erant ſuſtentacula (belli ſc.) fortiſſimi et in anguſtiis magnanimi
A̵ſcendant eorum animæ poſt pugnam
In regnum cœlorum ubi habitatio eſt ſine ullo deſiderio.


Notae

  1. Fortaſſe, "Vindictam in Deirorum populum," &c.
  2. Quid ſibi vult hic Bardus non mihi conſtat.
  3. Se cruore fuſ.