Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.11

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png 2.10 2.12 Fairytale right blue.png


In somnis tenerum mihi labellum
offers dum male suaviorque utrumque
decursim lacrimae tibi exciderunt
et largo faciem madore tingis
atque has dum lacrimas madenti ab ore
detergo simul et simul relingo
surreptim mihi mordicusque linguam
exceptam rapis opterisque dente
mox risus lacrimis iocosque miscens
haec nos ludicra imaginesque noctis
has inquis simul in die vicissim
et veras faciamus et probemus
his te in iudicium voco fidemque
en linguam tibi porge mihi labella



Fairytale left blue.png 2.10 2.12 Fairytale right blue.png