Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo/2.13

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png 2.12 2.14 Fairytale right blue.png


Promissum mihi suavium dedisti
quod mox dum repetis revendicatum
clauso in scriniolo obserans locasti
nunc furto quereris subinde plorans
subreptum tibi ne puella ne fle
vel triplex tibi basium rependam
unam si mihi lacrimam resolves



Fairytale left blue.png 2.12 2.14 Fairytale right blue.png